De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  2. icti reiectant voces ad sidera mundi
  3. et circum volitant equites mediosque repente
  4. tramittunt valido quatientes impete campos;
  5. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  6. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  7. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  8. qualia sint et quam longe distantia formis,
  9. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  10. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  11. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  12. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  13. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  14. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  15. esse pari filo similique adfecta figura.
  16. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  17. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  18. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  19. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  20. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  21. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  22. invenies tamen inter se differre figuris.
  23. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  24. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  25. nec minus atque homines inter se nota cluere.