De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  2. omnia quae nobis longe confusa videntur
  3. et velut in viridi candor consistere colli.
  4. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  5. camporum complent belli simulacra cientes,
  6. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  7. aere renidescit tellus supterque virum vi
  8. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  9. icti reiectant voces ad sidera mundi
  10. et circum volitant equites mediosque repente
  11. tramittunt valido quatientes impete campos;
  12. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  13. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  14. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  15. qualia sint et quam longe distantia formis,
  16. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  17. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  18. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  19. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  20. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  21. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  22. esse pari filo similique adfecta figura.
  23. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  24. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  25. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  26. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  27. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  28. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  29. invenies tamen inter se differre figuris.
  30. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  31. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  32. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  33. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  34. turicremas propter mactatus concidit aras
  35. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  36. at mater viridis saltus orbata peragrans
  37. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  38. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  39. conspicere amissum fetum, completque querellis
  40. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  41. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  42. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  43. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  44. oblectare animum subitamque avertere curam,
  45. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  46. derivare queunt animum curaque levare;
  47. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  48. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  49. cornigeras norunt matres agnique petulci
  50. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  51. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  52. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  53. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  54. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  55. concharumque genus parili ratione videmus
  56. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  57. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  58. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  59. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  60. unius ad certam formam primordia rerum,
  61. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  62. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  63. quare fulmineus multo penetralior ignis
  64. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  65. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  66. subtilem magis e parvis constare figuris
  67. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  68. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  69. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  70. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  71. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  72. et quamvis subito per colum vina videmus
  73. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  74. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  75. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  76. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  77. inter se possint primordia singula quaeque
  78. singula per cuiusque foramina permanare.
  79. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  80. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  81. at contra taetra absinthi natura ferique
  82. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  83. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  84. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  85. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  86. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  87. proptereaque solere vias rescindere nostris
  88. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  89. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  90. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  91. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  92. horrorem constare elementis levibus aeque
  93. ac musaea mele, per chordas organici quae
  94. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  95. neu simili penetrare putes primordia forma
  96. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  97. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  98. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  99. neve bonos rerum simili constare colores
  100. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  101. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  102. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  103. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  104. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  105. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  106. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  107. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  108. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  109. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  110. titillare magis sensus quam laedere possint,
  111. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  112. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  113. dissimili dentata modo conpungere sensus
  114. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  115. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  116. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  117. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  118. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  119. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  120. semina confundunt inter se concita sensum;
  121. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  122. tute tibi partem ferias atque experiare.
  123. qua propter longe formas distare necessest
  124. principiis, varios quae possint edere sensus.
  125. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  126. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  127. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  128. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  129. prima acie constant ictus contemnere sueta
  130. et validi silices ac duri robora ferri
  131. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  132. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  133. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  134. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  135. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  136. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  137. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  138. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  139. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  140. at non esse tamen perplexis indupedita,
  141. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  142. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  143. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  144. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  145. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  146. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  147. * * *
  148. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  149. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  150. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  151. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  152. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  153. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  154. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  155. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  156. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  157. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  158. linquit enim supera taetri primordia viri,
  159. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  160. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  161. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  162. finita variare figurarum ratione.
  163. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  164. esse infinito debebunt corporis auctu.
  165. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  166. corporis inter se multum variare figurae
  167. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  168. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  169. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  170. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  171. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  172. formai speciem totius corporis eius,
  173. quod super est, si forte voles variare figuras,
  174. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  175. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  176. si tu forte voles etiam variare figuras.
  177. ergo formarum novitatem corporis augmen
  178. subsequitur. quare non est ut credere possis
  179. esse infinitis distantia semina formis,
  180. ne quaedam cogas inmani maximitate
  181. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  182. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  183. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  184. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  185. saecla novo rerum superata colore iacerent
  186. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  187. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  188. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  189. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  190. cedere item retro possent in deteriores
  191. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  192. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  193. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  194. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  195. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  196. materiem quoque finitis differe figuris.
  197. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  198. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  199. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  200. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  201. ergo finita distant ratione creata,
  202. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  203. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  204. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  205. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  206. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  207. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  208. formarum finita, necesse est quae similes sint
  209. esse infinitas aut summam materiai
  210. finitam constare, id quod non esse probavi.
  211. * * *
  212. versibus ostendam corpuscula materiai
  213. ex infinito summam rerum usque tenere
  214. undique protelo plagarum continuato.
  215. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  216. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  217. at regione locoque alio terrisque remotis
  218. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  219. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  220. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  221. milibus e multis vallo munitur eburno,
  222. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  223. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  224. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  225. unica res quaedem nativo corpore sola,
  226. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  227. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  228. unde ea progigni possit concepta, creari
  229. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  230. quippe etenim sumant alii finita per omne
  231. corpora iactari unius genitalia rei,
  232. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  233. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  234. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  235. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  236. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  237. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  238. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  239. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  240. infidi maris insidias virisque dolumque
  241. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  242. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  243. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  244. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  245. disiectare aestus diversi materiai,
  246. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  247. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  248. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  249. et res progigni et genitas procrescere posse.
  250. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  251. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  252. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  253. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  254. nec porro rerum genitales auctificique
  255. motus perpetuo possunt servare creata.
  256. sic aequo geritur certamine principiorum
  257. ex infinito contractum tempore bellum.
  258. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  259. et superantur item. miscetur funere vagor,
  260. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  261. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  262. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  263. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  264. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  265. convenit et memori mandatum mente tenere,
  266. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  267. quod genere ex uno consistat principiorum,
  268. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  269. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  270. atque potestates, ita plurima principiorum
  271. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  272. Principio tellus habet in se corpora prima,
  273. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  274. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  275. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  276. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  277. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  278. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  279. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  280. montivago generi possit praebere ferarum.
  281. quare magna deum mater materque ferarum
  282. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  283. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  284. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  285. aeris in spatio magnam pendere docentes
  286. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  287. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  288. officiis debet molliri victa parentum.
  289. muralique caput summum cinxere corona,
  290. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  291. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  292. horrifice fertur divinae matris imago.
  293. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  294. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  295. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  296. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  297. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  298. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  299. significare volunt indignos esse putandos,
  300. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  301. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  302. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  303. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  304. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  305. ingratos animos atque impia pectora volgi
  306. conterrere metu quae possint numine divae.
  307. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  308. munificat tacita mortalis muta salute,
  309. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  310. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  311. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  312. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  313. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  314. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  315. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  316. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  317. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  318. cum pueri circum puerum pernice chorea
  319. armat et in numerum pernice chorea
  320. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  321. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  322. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  323. propterea magnam armati matrem comitantur,
  324. aut quia significant divam praedicere ut armis
  325. ac virtute velint patriam defendere terram
  326. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  327. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  328. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  329. omnis enim per se divom natura necessest
  330. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  331. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  332. nam privata dolore omni, privata periclis,
  333. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  334. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  335. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  336. et quia multarum potitur primordia rerum,
  337. multa modis multis effert in lumina solis.
  338. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  339. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  340. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  341. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  342. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  343. religione animum turpi contingere parcat.
  344. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  345. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  346. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  347. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  348. dissimili vivont specie retinentque parentum
  349. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  350. tanta est in quovis genere herbae materiai
  351. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  352. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  353. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  354. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  355. dissimili perfecta figura principiorum.
  356. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  357. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  358. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  359. scintillasque agere ac late differre favillam.
  360. cetera consimili mentis ratione peragrans
  361. invenies igitur multarum semina rerum
  362. corpore celare et varias cohibere figuras.
  363. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  364. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  365. haec igitur variis debent constare figuris;
  366. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  367. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  368. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  369. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  370. conveniunt et res permixto semine constant.
  371. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  372. multa elementa vides multis communia verbis,
  373. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  374. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  375. non quo multa parum communis littera currat
  376. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  377. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  378. sic aliis in rebus item communia multa
  379. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  380. dissimili tamen inter se consistere summa
  381. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  382. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  383. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  384. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  385. semiferas hominum species existere et altos
  386. inter dum ramos egigni corpore vivo
  387. multaque conecti terrestria membra marinis,
  388. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  389. pascere naturam per terras omniparentis.
  390. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  391. seminibus certis certa genetrice creata
  392. conservare genus crescentia posse videmus.
  393. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  394. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  395. corpora discedunt conexaque convenientis
  396. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  397. reicere in terras naturam, multaque caecis
  398. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  399. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  400. vitalis motus consentire atque imitari.
  401. sed ne forte putes animalia sola teneri
  402. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  403. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  404. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  405. dissimili constare figura principiorum;
  406. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  407. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  408. semina cum porro distent, differre necessust
  409. intervalla vias conexus pondera plagas
  410. concursus motus; quae non animalia solum
  411. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  412. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  413. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  414. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  415. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  416. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  417. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  418. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  419. corpora consimili sint eius tincta colore;
  420. nullus enim color est omnino materiai
  421. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  422. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  423. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  424. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  425. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  426. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  427. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  428. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  429. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  430. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  431. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  432. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  433. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  434. immutabile enim quiddam superare necessest,
  435. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  436. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  437. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  438. proinde colore cave contingas semina rerum,
  439. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  440. Praeterea si nulla coloris principiis est
  441. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  442. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  443. propterea magni quod refert, semina quaeque
  444. cum quibus et quali positura contineantur
  445. et quos inter se dent motus accipiantque,
  446. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  447. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  448. marmoreo fieri possint candore repente,
  449. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  450. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  451. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  452. materies ubi permixta est illius et ordo
  453. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  454. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  455. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  456. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  457. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  458. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  459. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  460. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  461. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  462. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  463. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  464. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  465. aut alio in quovis uno puroque nitore
  466. dissimiles longe inter se variosque colores.
  467. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  468. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  469. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  470. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  471. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  472. principiis rerum non numquam causa colores,
  473. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  474. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  475. quippe etenim multo proclivius exorientur
  476. candida de nullo quam nigro nata colore
  477. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  478. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  479. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  480. scire licet quam sint nullo velata colore;
  481. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  482. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  483. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  484. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  485. quae sita cervices circum collumque coronat;
  486. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  487. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  488. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  489. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  490. consimili mutat ratione obversa colores;
  491. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  492. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  493. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  494. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  495. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  496. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  497. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  498. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  499. sed variis formis variantes edere tactus.
  500. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  501. est natura coloris et omnia principiorum
  502. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  503. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  504. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  505. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  506. ex albis album pinnis iactare colorem
  507. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  508. aut alio quovis uno varioque colore.
  509. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  510. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  511. evanescere paulatim stinguique colorem;
  512. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  513. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  514. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  515. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  516. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  517. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  518. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  519. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  520. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  521. scire licet quaedam tam constare orba colore
  522. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  523. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  524. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  525. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  526. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  527. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  528. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  529. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  530. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  531. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  532. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  533. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  534. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  535. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  536. concoctosque suo contractans perdere viro,
  537. propter eandem rem debent primordia rerum
  538. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  539. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  540. nec simili ratione saporem denique quemquam
  541. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  542. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  543. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  544. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  545. inmortalia si volumus subiungere rebus
  546. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  547. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  548. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  549. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  550. principiis constare. neque id manufesta refutant
  551. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  552. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  553. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  554. quippe videre licet vivos existere vermes
  555. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  556. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  557. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  558. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  559. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  560. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  561. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  562. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  563. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  564. non alia longe ratione atque arida ligna
  565. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  566. iamne vides igitur magni primordia rerum
  567. referre in quali sint ordine quaeque locata
  568. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  569. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  570. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  571. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  572. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  573. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  574. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  575. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  576. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  577. sed magni referre ea primum quantula constent,
  578. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  579. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  580. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  581. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  582. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  583. antiquis ex ordinibus permota nova re
  584. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  585. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  586. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  587. * * *
  588. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  589. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  590. mollia mortali consistere corpore creta.
  591. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  592. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  593. aut similis totis animalibus esse putari.
  594. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  595. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  596. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  597. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  598. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  599. vitali ut possint consentire undique sensu.
  600. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  601. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  602. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  603. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  604. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  605. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  606. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  607. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  608. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  609. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  610. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  611. quatinus in pullos animalis vertier ova
  612. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  613. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  614. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  615. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  616. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  617. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  618. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  619. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  620. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  621. Principio nequeunt ullius corporis esse
  622. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  623. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  624. aere fluminibus terris terraque creatis,
  625. nec congressa modo vitalis convenientes
  626. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  627. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  628. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  629. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  630. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  631. dissoluuntur enim positurae principiorum
  632. et penitus motus vitales inpediuntur,
  633. donec materies omnis concussa per artus
  634. vitalis animae nodos a corpore solvit
  635. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  636. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  637. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  638. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  639. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  640. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  641. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  642. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  643. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  644. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  645. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  646. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  647. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  648. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  649. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  650. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  651. scire licet nullo primordia posse dolore
  652. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  653. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  654. corporibus, quorum motus novitate laborent
  655. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  656. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  657. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  658. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  659. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  660. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  661. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  662. multaque de rerum mixtura dicere callent
  663. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  664. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  665. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  666. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  667. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  668. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  669. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  670. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  671. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  672. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  673. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  674. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  675. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  676. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  677. umoris guttas mater cum terra recepit,
  678. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  679. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  680. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  681. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  682. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  683. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  684. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  685. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  686. nec sic interemit mors res ut materiai
  687. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  688. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  689. res ut convertant formas mutentque colores
  690. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  691. ut noscas referre earum primordia rerum
  692. cum quibus et quali positura contineantur
  693. et quos inter se dent motus accipiantque,
  694. neve putes aeterna penes residere potesse
  695. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  696. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  697. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  698. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  699. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  700. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  701. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  702. consimilis; verum positura discrepitant res.
  703. sic ipsis in rebus item iam materiai
  704. intervalla vias conexus pondera plagas
  705. concursus motus ordo positura figurae
  706. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  707. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  708. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  709. accedere et nova se species ostendere rerum.
  710. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  711. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  712. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  713. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  714. principio caeli clarum purumque colorem
  715. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  716. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  717. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  718. ex improviso si sint obiecta repente,
  719. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  720. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  721. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  722. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  723. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  724. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  725. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  726. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  727. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  728. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  729. infinita foris haec extra moenia mundi,
  730. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  731. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  732. Principio nobis in cunctas undique partis
  733. et latere ex utroque supra supterque per omne
  734. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  735. vociferatur, et elucet natura profundi.
  736. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  737. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  738. seminaque innumero numero summaque profunda
  739. multimodis volitent aeterno percita motu,
  740. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  741. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  742. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  743. sponte sua forte offensando semina rerum
  744. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  745. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  746. magnarum rerum fierent exordia semper,
  747. terrai maris et caeli generisque animantum.
  748. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  749. esse alios alibi congressus materiai,
  750. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  751. Praeterea cum materies est multa parata,
  752. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  753. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  754. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  755. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  756. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  757. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  758. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  759. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  760. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  761. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  762. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  763. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  764. sint genere. in primis animalibus indice mente
  765. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  766. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  767. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  768. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  769. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,