De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  2. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  3. omnia quae nobis longe confusa videntur
  4. et velut in viridi candor consistere colli.
  5. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  6. camporum complent belli simulacra cientes,
  7. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  8. aere renidescit tellus supterque virum vi
  9. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  10. icti reiectant voces ad sidera mundi
  11. et circum volitant equites mediosque repente
  12. tramittunt valido quatientes impete campos;
  13. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  14. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  15. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  16. qualia sint et quam longe distantia formis,
  17. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  18. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  19. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  20. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  21. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  22. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  23. esse pari filo similique adfecta figura.
  24. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  25. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  26. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  27. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  28. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  29. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  30. invenies tamen inter se differre figuris.
  31. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  32. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  33. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  34. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  35. turicremas propter mactatus concidit aras
  36. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  37. at mater viridis saltus orbata peragrans
  38. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  39. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  40. conspicere amissum fetum, completque querellis
  41. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  42. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  43. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  44. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  45. oblectare animum subitamque avertere curam,
  46. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  47. derivare queunt animum curaque levare;
  48. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  49. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  50. cornigeras norunt matres agnique petulci
  51. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  52. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  53. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  54. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  55. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  56. concharumque genus parili ratione videmus
  57. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  58. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  59. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  60. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  61. unius ad certam formam primordia rerum,
  62. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  63. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  64. quare fulmineus multo penetralior ignis
  65. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  66. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  67. subtilem magis e parvis constare figuris
  68. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  69. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  70. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  71. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  72. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  73. et quamvis subito per colum vina videmus
  74. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  75. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  76. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  77. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  78. inter se possint primordia singula quaeque
  79. singula per cuiusque foramina permanare.
  80. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  81. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  82. at contra taetra absinthi natura ferique
  83. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  84. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  85. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  86. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  87. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  88. proptereaque solere vias rescindere nostris
  89. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  90. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  91. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  92. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  93. horrorem constare elementis levibus aeque
  94. ac musaea mele, per chordas organici quae
  95. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  96. neu simili penetrare putes primordia forma
  97. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  98. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  99. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  100. neve bonos rerum simili constare colores
  101. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  102. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  103. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  104. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  105. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  106. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  107. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  108. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  109. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  110. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  111. titillare magis sensus quam laedere possint,
  112. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  113. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  114. dissimili dentata modo conpungere sensus
  115. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  116. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  117. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  118. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  119. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  120. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  121. semina confundunt inter se concita sensum;
  122. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  123. tute tibi partem ferias atque experiare.
  124. qua propter longe formas distare necessest
  125. principiis, varios quae possint edere sensus.
  126. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  127. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  128. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  129. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  130. prima acie constant ictus contemnere sueta
  131. et validi silices ac duri robora ferri
  132. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  133. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  134. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  135. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  136. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  137. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  138. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  139. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  140. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  141. at non esse tamen perplexis indupedita,
  142. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  143. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  144. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  145. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  146. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  147. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  148. * * *
  149. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  150. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  151. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  152. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  153. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  154. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  155. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  156. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  157. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  158. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  159. linquit enim supera taetri primordia viri,
  160. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  161. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  162. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  163. finita variare figurarum ratione.
  164. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  165. esse infinito debebunt corporis auctu.
  166. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  167. corporis inter se multum variare figurae
  168. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  169. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  170. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  171. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  172. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  173. formai speciem totius corporis eius,
  174. quod super est, si forte voles variare figuras,
  175. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  176. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  177. si tu forte voles etiam variare figuras.
  178. ergo formarum novitatem corporis augmen
  179. subsequitur. quare non est ut credere possis
  180. esse infinitis distantia semina formis,
  181. ne quaedam cogas inmani maximitate
  182. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  183. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  184. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  185. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  186. saecla novo rerum superata colore iacerent
  187. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  188. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  189. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  190. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  191. cedere item retro possent in deteriores
  192. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  193. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  194. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  195. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  196. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  197. materiem quoque finitis differe figuris.
  198. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  199. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  200. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  201. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  202. ergo finita distant ratione creata,
  203. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  204. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  205. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  206. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  207. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  208. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  209. formarum finita, necesse est quae similes sint
  210. esse infinitas aut summam materiai
  211. finitam constare, id quod non esse probavi.
  212. * * *
  213. versibus ostendam corpuscula materiai
  214. ex infinito summam rerum usque tenere
  215. undique protelo plagarum continuato.
  216. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  217. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  218. at regione locoque alio terrisque remotis
  219. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  220. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  221. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  222. milibus e multis vallo munitur eburno,
  223. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  224. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  225. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  226. unica res quaedem nativo corpore sola,
  227. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  228. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  229. unde ea progigni possit concepta, creari
  230. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  231. quippe etenim sumant alii finita per omne
  232. corpora iactari unius genitalia rei,
  233. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  234. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  235. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  236. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  237. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  238. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  239. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  240. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  241. infidi maris insidias virisque dolumque
  242. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  243. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  244. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  245. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  246. disiectare aestus diversi materiai,
  247. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  248. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  249. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  250. et res progigni et genitas procrescere posse.
  251. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  252. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  253. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  254. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  255. nec porro rerum genitales auctificique
  256. motus perpetuo possunt servare creata.
  257. sic aequo geritur certamine principiorum
  258. ex infinito contractum tempore bellum.
  259. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  260. et superantur item. miscetur funere vagor,
  261. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  262. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  263. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  264. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  265. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  266. convenit et memori mandatum mente tenere,
  267. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  268. quod genere ex uno consistat principiorum,
  269. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  270. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  271. atque potestates, ita plurima principiorum
  272. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  273. Principio tellus habet in se corpora prima,
  274. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  275. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  276. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  277. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  278. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  279. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  280. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  281. montivago generi possit praebere ferarum.
  282. quare magna deum mater materque ferarum
  283. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  284. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  285. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  286. aeris in spatio magnam pendere docentes
  287. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  288. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  289. officiis debet molliri victa parentum.
  290. muralique caput summum cinxere corona,
  291. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  292. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  293. horrifice fertur divinae matris imago.
  294. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  295. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  296. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  297. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  298. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  299. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  300. significare volunt indignos esse putandos,
  301. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  302. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  303. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  304. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  305. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  306. ingratos animos atque impia pectora volgi
  307. conterrere metu quae possint numine divae.
  308. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  309. munificat tacita mortalis muta salute,
  310. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  311. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  312. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  313. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  314. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  315. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  316. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  317. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  318. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  319. cum pueri circum puerum pernice chorea
  320. armat et in numerum pernice chorea
  321. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  322. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  323. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  324. propterea magnam armati matrem comitantur,
  325. aut quia significant divam praedicere ut armis
  326. ac virtute velint patriam defendere terram
  327. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  328. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  329. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  330. omnis enim per se divom natura necessest
  331. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  332. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  333. nam privata dolore omni, privata periclis,
  334. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  335. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  336. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  337. et quia multarum potitur primordia rerum,
  338. multa modis multis effert in lumina solis.
  339. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  340. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  341. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  342. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  343. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  344. religione animum turpi contingere parcat.
  345. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  346. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  347. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  348. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  349. dissimili vivont specie retinentque parentum
  350. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  351. tanta est in quovis genere herbae materiai
  352. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  353. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  354. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  355. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  356. dissimili perfecta figura principiorum.
  357. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  358. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  359. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  360. scintillasque agere ac late differre favillam.
  361. cetera consimili mentis ratione peragrans
  362. invenies igitur multarum semina rerum
  363. corpore celare et varias cohibere figuras.
  364. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  365. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  366. haec igitur variis debent constare figuris;