De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  2. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  3. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  4. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  5. omnia quae nobis longe confusa videntur
  6. et velut in viridi candor consistere colli.
  7. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  8. camporum complent belli simulacra cientes,
  9. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  10. aere renidescit tellus supterque virum vi
  11. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  12. icti reiectant voces ad sidera mundi
  13. et circum volitant equites mediosque repente
  14. tramittunt valido quatientes impete campos;
  15. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  16. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  17. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  18. qualia sint et quam longe distantia formis,
  19. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  20. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  21. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  22. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  23. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  24. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  25. esse pari filo similique adfecta figura.
  26. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  27. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  28. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  29. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  30. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  31. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  32. invenies tamen inter se differre figuris.
  33. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  34. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  35. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  36. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  37. turicremas propter mactatus concidit aras
  38. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  39. at mater viridis saltus orbata peragrans
  40. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  41. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  42. conspicere amissum fetum, completque querellis
  43. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  44. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  45. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  46. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  47. oblectare animum subitamque avertere curam,
  48. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  49. derivare queunt animum curaque levare;
  50. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  51. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  52. cornigeras norunt matres agnique petulci
  53. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  54. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  55. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  56. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  57. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  58. concharumque genus parili ratione videmus
  59. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  60. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  61. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  62. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  63. unius ad certam formam primordia rerum,
  64. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  65. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  66. quare fulmineus multo penetralior ignis
  67. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  68. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  69. subtilem magis e parvis constare figuris
  70. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  71. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  72. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  73. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  74. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  75. et quamvis subito per colum vina videmus
  76. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  77. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  78. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  79. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  80. inter se possint primordia singula quaeque
  81. singula per cuiusque foramina permanare.
  82. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  83. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  84. at contra taetra absinthi natura ferique
  85. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  86. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  87. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  88. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  89. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  90. proptereaque solere vias rescindere nostris
  91. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  92. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  93. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  94. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  95. horrorem constare elementis levibus aeque
  96. ac musaea mele, per chordas organici quae
  97. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  98. neu simili penetrare putes primordia forma
  99. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  100. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  101. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  102. neve bonos rerum simili constare colores
  103. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  104. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  105. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  106. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  107. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  108. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  109. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  110. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  111. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  112. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  113. titillare magis sensus quam laedere possint,
  114. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  115. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  116. dissimili dentata modo conpungere sensus
  117. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  118. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  119. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  120. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  121. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  122. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  123. semina confundunt inter se concita sensum;
  124. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  125. tute tibi partem ferias atque experiare.
  126. qua propter longe formas distare necessest
  127. principiis, varios quae possint edere sensus.
  128. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  129. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  130. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  131. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  132. prima acie constant ictus contemnere sueta
  133. et validi silices ac duri robora ferri
  134. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  135. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  136. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  137. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  138. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  139. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  140. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  141. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  142. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  143. at non esse tamen perplexis indupedita,
  144. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  145. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  146. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  147. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  148. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  149. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  150. * * *
  151. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  152. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  153. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  154. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  155. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  156. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  157. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  158. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  159. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  160. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  161. linquit enim supera taetri primordia viri,
  162. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  163. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  164. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  165. finita variare figurarum ratione.
  166. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  167. esse infinito debebunt corporis auctu.
  168. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  169. corporis inter se multum variare figurae
  170. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  171. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  172. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  173. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  174. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  175. formai speciem totius corporis eius,
  176. quod super est, si forte voles variare figuras,
  177. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  178. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  179. si tu forte voles etiam variare figuras.
  180. ergo formarum novitatem corporis augmen
  181. subsequitur. quare non est ut credere possis
  182. esse infinitis distantia semina formis,
  183. ne quaedam cogas inmani maximitate
  184. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  185. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  186. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  187. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  188. saecla novo rerum superata colore iacerent
  189. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  190. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  191. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  192. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  193. cedere item retro possent in deteriores
  194. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  195. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  196. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  197. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  198. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  199. materiem quoque finitis differe figuris.
  200. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  201. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  202. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  203. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  204. ergo finita distant ratione creata,
  205. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,