De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  2. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  3. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  4. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  5. omnia quae nobis longe confusa videntur
  6. et velut in viridi candor consistere colli.
  7. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  8. camporum complent belli simulacra cientes,
  9. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  10. aere renidescit tellus supterque virum vi
  11. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  12. icti reiectant voces ad sidera mundi
  13. et circum volitant equites mediosque repente
  14. tramittunt valido quatientes impete campos;
  15. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  16. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  17. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  18. qualia sint et quam longe distantia formis,
  19. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  20. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  21. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  22. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  23. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  24. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  25. esse pari filo similique adfecta figura.
  26. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  27. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  28. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  29. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  30. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  31. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  32. invenies tamen inter se differre figuris.
  33. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  34. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  35. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  36. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  37. turicremas propter mactatus concidit aras
  38. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  39. at mater viridis saltus orbata peragrans
  40. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  41. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  42. conspicere amissum fetum, completque querellis
  43. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  44. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  45. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  46. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  47. oblectare animum subitamque avertere curam,
  48. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  49. derivare queunt animum curaque levare;
  50. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  51. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  52. cornigeras norunt matres agnique petulci
  53. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  54. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  55. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  56. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  57. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  58. concharumque genus parili ratione videmus
  59. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  60. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  61. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  62. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  63. unius ad certam formam primordia rerum,
  64. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  65. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  66. quare fulmineus multo penetralior ignis
  67. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  68. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  69. subtilem magis e parvis constare figuris
  70. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  71. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  72. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  73. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  74. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  75. et quamvis subito per colum vina videmus
  76. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  77. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  78. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  79. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  80. inter se possint primordia singula quaeque
  81. singula per cuiusque foramina permanare.
  82. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  83. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  84. at contra taetra absinthi natura ferique
  85. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  86. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  87. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  88. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  89. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  90. proptereaque solere vias rescindere nostris
  91. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  92. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  93. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  94. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  95. horrorem constare elementis levibus aeque
  96. ac musaea mele, per chordas organici quae
  97. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  98. neu simili penetrare putes primordia forma
  99. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  100. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  101. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  102. neve bonos rerum simili constare colores
  103. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  104. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  105. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  106. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  107. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  108. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  109. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  110. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  111. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  112. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  113. titillare magis sensus quam laedere possint,
  114. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  115. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  116. dissimili dentata modo conpungere sensus
  117. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  118. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  119. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  120. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  121. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  122. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  123. semina confundunt inter se concita sensum;
  124. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  125. tute tibi partem ferias atque experiare.
  126. qua propter longe formas distare necessest
  127. principiis, varios quae possint edere sensus.
  128. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  129. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  130. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  131. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  132. prima acie constant ictus contemnere sueta
  133. et validi silices ac duri robora ferri
  134. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  135. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  136. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  137. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  138. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  139. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  140. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  141. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  142. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  143. at non esse tamen perplexis indupedita,
  144. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  145. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  146. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  147. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  148. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  149. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  150. * * *
  151. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  152. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  153. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  154. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  155. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  156. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  157. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  158. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  159. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  160. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  161. linquit enim supera taetri primordia viri,
  162. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  163. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  164. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  165. finita variare figurarum ratione.
  166. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  167. esse infinito debebunt corporis auctu.
  168. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  169. corporis inter se multum variare figurae
  170. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  171. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  172. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  173. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  174. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  175. formai speciem totius corporis eius,
  176. quod super est, si forte voles variare figuras,
  177. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  178. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  179. si tu forte voles etiam variare figuras.
  180. ergo formarum novitatem corporis augmen
  181. subsequitur. quare non est ut credere possis
  182. esse infinitis distantia semina formis,
  183. ne quaedam cogas inmani maximitate
  184. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  185. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  186. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  187. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  188. saecla novo rerum superata colore iacerent
  189. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  190. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  191. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  192. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  193. cedere item retro possent in deteriores
  194. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  195. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  196. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  197. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  198. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  199. materiem quoque finitis differe figuris.
  200. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  201. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  202. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  203. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  204. ergo finita distant ratione creata,
  205. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  206. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  207. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  208. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  209. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  210. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  211. formarum finita, necesse est quae similes sint
  212. esse infinitas aut summam materiai
  213. finitam constare, id quod non esse probavi.
  214. * * *
  215. versibus ostendam corpuscula materiai
  216. ex infinito summam rerum usque tenere
  217. undique protelo plagarum continuato.
  218. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  219. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  220. at regione locoque alio terrisque remotis
  221. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  222. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  223. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  224. milibus e multis vallo munitur eburno,
  225. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  226. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  227. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  228. unica res quaedem nativo corpore sola,
  229. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  230. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  231. unde ea progigni possit concepta, creari
  232. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  233. quippe etenim sumant alii finita per omne
  234. corpora iactari unius genitalia rei,
  235. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  236. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  237. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  238. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  239. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  240. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  241. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  242. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  243. infidi maris insidias virisque dolumque
  244. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  245. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  246. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  247. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  248. disiectare aestus diversi materiai,
  249. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  250. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  251. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  252. et res progigni et genitas procrescere posse.
  253. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  254. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  255. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  256. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  257. nec porro rerum genitales auctificique
  258. motus perpetuo possunt servare creata.
  259. sic aequo geritur certamine principiorum
  260. ex infinito contractum tempore bellum.
  261. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  262. et superantur item. miscetur funere vagor,
  263. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  264. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  265. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  266. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  267. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  268. convenit et memori mandatum mente tenere,
  269. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  270. quod genere ex uno consistat principiorum,
  271. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  272. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  273. atque potestates, ita plurima principiorum
  274. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  275. Principio tellus habet in se corpora prima,
  276. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  277. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  278. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  279. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  280. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  281. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  282. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  283. montivago generi possit praebere ferarum.
  284. quare magna deum mater materque ferarum
  285. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  286. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  287. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  288. aeris in spatio magnam pendere docentes
  289. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  290. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  291. officiis debet molliri victa parentum.
  292. muralique caput summum cinxere corona,
  293. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  294. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  295. horrifice fertur divinae matris imago.
  296. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  297. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  298. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  299. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  300. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  301. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  302. significare volunt indignos esse putandos,
  303. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  304. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  305. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  306. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  307. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  308. ingratos animos atque impia pectora volgi
  309. conterrere metu quae possint numine divae.
  310. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  311. munificat tacita mortalis muta salute,
  312. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  313. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  314. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  315. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  316. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  317. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  318. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  319. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  320. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  321. cum pueri circum puerum pernice chorea
  322. armat et in numerum pernice chorea
  323. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  324. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  325. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  326. propterea magnam armati matrem comitantur,
  327. aut quia significant divam praedicere ut armis
  328. ac virtute velint patriam defendere terram
  329. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  330. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  331. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  332. omnis enim per se divom natura necessest
  333. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  334. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  335. nam privata dolore omni, privata periclis,
  336. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  337. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  338. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  339. et quia multarum potitur primordia rerum,
  340. multa modis multis effert in lumina solis.
  341. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  342. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  343. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  344. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  345. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  346. religione animum turpi contingere parcat.
  347. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  348. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  349. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  350. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  351. dissimili vivont specie retinentque parentum
  352. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  353. tanta est in quovis genere herbae materiai
  354. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  355. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  356. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  357. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  358. dissimili perfecta figura principiorum.
  359. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  360. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  361. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  362. scintillasque agere ac late differre favillam.
  363. cetera consimili mentis ratione peragrans
  364. invenies igitur multarum semina rerum
  365. corpore celare et varias cohibere figuras.
  366. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  367. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  368. haec igitur variis debent constare figuris;
  369. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  370. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  371. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  372. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  373. conveniunt et res permixto semine constant.
  374. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  375. multa elementa vides multis communia verbis,
  376. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  377. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  378. non quo multa parum communis littera currat
  379. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  380. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  381. sic aliis in rebus item communia multa
  382. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  383. dissimili tamen inter se consistere summa
  384. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  385. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  386. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  387. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  388. semiferas hominum species existere et altos
  389. inter dum ramos egigni corpore vivo
  390. multaque conecti terrestria membra marinis,
  391. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  392. pascere naturam per terras omniparentis.
  393. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  394. seminibus certis certa genetrice creata
  395. conservare genus crescentia posse videmus.
  396. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  397. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  398. corpora discedunt conexaque convenientis
  399. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  400. reicere in terras naturam, multaque caecis
  401. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  402. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  403. vitalis motus consentire atque imitari.
  404. sed ne forte putes animalia sola teneri
  405. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  406. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  407. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  408. dissimili constare figura principiorum;
  409. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  410. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  411. semina cum porro distent, differre necessust
  412. intervalla vias conexus pondera plagas
  413. concursus motus; quae non animalia solum
  414. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  415. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  416. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  417. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  418. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  419. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  420. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  421. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  422. corpora consimili sint eius tincta colore;
  423. nullus enim color est omnino materiai
  424. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  425. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  426. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  427. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  428. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  429. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  430. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  431. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  432. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  433. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  434. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  435. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  436. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  437. immutabile enim quiddam superare necessest,
  438. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  439. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  440. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  441. proinde colore cave contingas semina rerum,
  442. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  443. Praeterea si nulla coloris principiis est
  444. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  445. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  446. propterea magni quod refert, semina quaeque
  447. cum quibus et quali positura contineantur
  448. et quos inter se dent motus accipiantque,
  449. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  450. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  451. marmoreo fieri possint candore repente,
  452. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  453. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  454. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  455. materies ubi permixta est illius et ordo
  456. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  457. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  458. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  459. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  460. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  461. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  462. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  463. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  464. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  465. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  466. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  467. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  468. aut alio in quovis uno puroque nitore
  469. dissimiles longe inter se variosque colores.
  470. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  471. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  472. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  473. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  474. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  475. principiis rerum non numquam causa colores,
  476. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  477. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  478. quippe etenim multo proclivius exorientur
  479. candida de nullo quam nigro nata colore
  480. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  481. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  482. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  483. scire licet quam sint nullo velata colore;
  484. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  485. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  486. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  487. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  488. quae sita cervices circum collumque coronat;
  489. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  490. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  491. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  492. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  493. consimili mutat ratione obversa colores;
  494. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  495. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  496. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  497. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  498. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  499. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  500. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  501. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  502. sed variis formis variantes edere tactus.
  503. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  504. est natura coloris et omnia principiorum
  505. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  506. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  507. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  508. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  509. ex albis album pinnis iactare colorem
  510. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  511. aut alio quovis uno varioque colore.
  512. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  513. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  514. evanescere paulatim stinguique colorem;
  515. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  516. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  517. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  518. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  519. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  520. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  521. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  522. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  523. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  524. scire licet quaedam tam constare orba colore
  525. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  526. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  527. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  528. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  529. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  530. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  531. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  532. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  533. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  534. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  535. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  536. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  537. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  538. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  539. concoctosque suo contractans perdere viro,
  540. propter eandem rem debent primordia rerum
  541. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  542. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  543. nec simili ratione saporem denique quemquam
  544. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  545. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  546. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  547. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  548. inmortalia si volumus subiungere rebus
  549. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  550. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  551. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  552. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  553. principiis constare. neque id manufesta refutant
  554. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  555. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  556. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  557. quippe videre licet vivos existere vermes
  558. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  559. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  560. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  561. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  562. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  563. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  564. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  565. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  566. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  567. non alia longe ratione atque arida ligna
  568. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  569. iamne vides igitur magni primordia rerum
  570. referre in quali sint ordine quaeque locata
  571. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  572. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  573. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  574. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  575. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  576. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  577. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  578. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  579. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  580. sed magni referre ea primum quantula constent,
  581. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  582. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  583. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  584. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  585. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  586. antiquis ex ordinibus permota nova re
  587. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  588. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  589. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  590. * * *
  591. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  592. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  593. mollia mortali consistere corpore creta.
  594. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  595. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  596. aut similis totis animalibus esse putari.
  597. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  598. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  599. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  600. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  601. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  602. vitali ut possint consentire undique sensu.
  603. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  604. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  605. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  606. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  607. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  608. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  609. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  610. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  611. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  612. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  613. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  614. quatinus in pullos animalis vertier ova
  615. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  616. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  617. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  618. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  619. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  620. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  621. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  622. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  623. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  624. Principio nequeunt ullius corporis esse
  625. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  626. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  627. aere fluminibus terris terraque creatis,
  628. nec congressa modo vitalis convenientes
  629. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  630. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  631. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  632. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  633. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  634. dissoluuntur enim positurae principiorum
  635. et penitus motus vitales inpediuntur,
  636. donec materies omnis concussa per artus
  637. vitalis animae nodos a corpore solvit
  638. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  639. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  640. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  641. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  642. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  643. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  644. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  645. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  646. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  647. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  648. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  649. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  650. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  651. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  652. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  653. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  654. scire licet nullo primordia posse dolore
  655. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  656. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  657. corporibus, quorum motus novitate laborent
  658. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  659. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  660. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  661. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  662. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  663. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  664. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  665. multaque de rerum mixtura dicere callent
  666. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  667. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  668. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  669. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  670. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  671. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  672. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  673. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  674. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  675. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  676. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  677. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  678. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  679. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  680. umoris guttas mater cum terra recepit,
  681. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  682. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  683. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  684. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  685. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  686. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  687. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  688. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  689. nec sic interemit mors res ut materiai
  690. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  691. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  692. res ut convertant formas mutentque colores
  693. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  694. ut noscas referre earum primordia rerum
  695. cum quibus et quali positura contineantur
  696. et quos inter se dent motus accipiantque,
  697. neve putes aeterna penes residere potesse
  698. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  699. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  700. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  701. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  702. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  703. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  704. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  705. consimilis; verum positura discrepitant res.
  706. sic ipsis in rebus item iam materiai
  707. intervalla vias conexus pondera plagas
  708. concursus motus ordo positura figurae
  709. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  710. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  711. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  712. accedere et nova se species ostendere rerum.
  713. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  714. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  715. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  716. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  717. principio caeli clarum purumque colorem
  718. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  719. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  720. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  721. ex improviso si sint obiecta repente,
  722. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  723. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  724. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  725. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  726. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  727. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  728. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  729. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  730. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  731. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  732. infinita foris haec extra moenia mundi,
  733. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  734. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  735. Principio nobis in cunctas undique partis
  736. et latere ex utroque supra supterque per omne
  737. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  738. vociferatur, et elucet natura profundi.
  739. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  740. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  741. seminaque innumero numero summaque profunda
  742. multimodis volitent aeterno percita motu,
  743. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  744. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  745. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  746. sponte sua forte offensando semina rerum
  747. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  748. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  749. magnarum rerum fierent exordia semper,
  750. terrai maris et caeli generisque animantum.
  751. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  752. esse alios alibi congressus materiai,
  753. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  754. Praeterea cum materies est multa parata,
  755. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  756. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  757. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  758. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  759. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  760. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  761. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  762. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  763. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  764. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  765. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  766. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem