De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  2. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  3. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  4. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  5. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  6. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  7. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  8. omnia quae nobis longe confusa videntur
  9. et velut in viridi candor consistere colli.
  10. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  11. camporum complent belli simulacra cientes,
  12. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  13. aere renidescit tellus supterque virum vi
  14. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  15. icti reiectant voces ad sidera mundi
  16. et circum volitant equites mediosque repente
  17. tramittunt valido quatientes impete campos;
  18. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  19. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  20. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  21. qualia sint et quam longe distantia formis,
  22. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  23. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  24. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  25. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  26. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  27. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  28. esse pari filo similique adfecta figura.
  29. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  30. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  31. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  32. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  33. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  34. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  35. invenies tamen inter se differre figuris.
  36. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  37. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  38. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  39. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  40. turicremas propter mactatus concidit aras
  41. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  42. at mater viridis saltus orbata peragrans
  43. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  44. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  45. conspicere amissum fetum, completque querellis
  46. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  47. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  48. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  49. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  50. oblectare animum subitamque avertere curam,
  51. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  52. derivare queunt animum curaque levare;
  53. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  54. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  55. cornigeras norunt matres agnique petulci
  56. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  57. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  58. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  59. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  60. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  61. concharumque genus parili ratione videmus
  62. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  63. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  64. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  65. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  66. unius ad certam formam primordia rerum,
  67. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  68. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  69. quare fulmineus multo penetralior ignis
  70. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  71. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  72. subtilem magis e parvis constare figuris
  73. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  74. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  75. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  76. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  77. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  78. et quamvis subito per colum vina videmus
  79. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  80. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  81. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  82. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  83. inter se possint primordia singula quaeque
  84. singula per cuiusque foramina permanare.
  85. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  86. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  87. at contra taetra absinthi natura ferique
  88. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  89. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  90. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  91. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  92. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  93. proptereaque solere vias rescindere nostris
  94. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  95. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  96. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  97. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  98. horrorem constare elementis levibus aeque
  99. ac musaea mele, per chordas organici quae
  100. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  101. neu simili penetrare putes primordia forma
  102. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  103. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  104. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  105. neve bonos rerum simili constare colores
  106. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  107. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  108. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  109. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  110. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  111. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  112. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  113. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  114. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  115. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  116. titillare magis sensus quam laedere possint,
  117. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  118. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  119. dissimili dentata modo conpungere sensus
  120. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  121. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  122. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  123. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  124. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  125. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  126. semina confundunt inter se concita sensum;
  127. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  128. tute tibi partem ferias atque experiare.
  129. qua propter longe formas distare necessest
  130. principiis, varios quae possint edere sensus.
  131. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  132. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  133. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  134. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  135. prima acie constant ictus contemnere sueta
  136. et validi silices ac duri robora ferri
  137. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  138. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  139. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  140. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  141. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  142. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  143. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  144. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  145. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  146. at non esse tamen perplexis indupedita,
  147. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  148. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  149. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  150. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  151. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  152. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  153. * * *
  154. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  155. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  156. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  157. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  158. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  159. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  160. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  161. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  162. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  163. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  164. linquit enim supera taetri primordia viri,
  165. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  166. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  167. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  168. finita variare figurarum ratione.
  169. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  170. esse infinito debebunt corporis auctu.
  171. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  172. corporis inter se multum variare figurae
  173. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  174. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  175. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  176. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  177. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  178. formai speciem totius corporis eius,
  179. quod super est, si forte voles variare figuras,
  180. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  181. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  182. si tu forte voles etiam variare figuras.
  183. ergo formarum novitatem corporis augmen
  184. subsequitur. quare non est ut credere possis
  185. esse infinitis distantia semina formis,
  186. ne quaedam cogas inmani maximitate
  187. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  188. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  189. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  190. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  191. saecla novo rerum superata colore iacerent
  192. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  193. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  194. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  195. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  196. cedere item retro possent in deteriores
  197. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  198. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  199. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  200. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  201. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  202. materiem quoque finitis differe figuris.
  203. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  204. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  205. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  206. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  207. ergo finita distant ratione creata,
  208. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  209. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  210. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  211. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  212. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  213. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  214. formarum finita, necesse est quae similes sint
  215. esse infinitas aut summam materiai
  216. finitam constare, id quod non esse probavi.
  217. * * *
  218. versibus ostendam corpuscula materiai
  219. ex infinito summam rerum usque tenere
  220. undique protelo plagarum continuato.
  221. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  222. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  223. at regione locoque alio terrisque remotis
  224. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  225. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  226. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  227. milibus e multis vallo munitur eburno,
  228. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  229. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  230. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  231. unica res quaedem nativo corpore sola,
  232. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  233. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  234. unde ea progigni possit concepta, creari
  235. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  236. quippe etenim sumant alii finita per omne
  237. corpora iactari unius genitalia rei,
  238. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  239. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  240. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  241. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  242. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  243. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  244. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  245. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  246. infidi maris insidias virisque dolumque
  247. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  248. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  249. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  250. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  251. disiectare aestus diversi materiai,
  252. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  253. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  254. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  255. et res progigni et genitas procrescere posse.
  256. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  257. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  258. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  259. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  260. nec porro rerum genitales auctificique
  261. motus perpetuo possunt servare creata.
  262. sic aequo geritur certamine principiorum
  263. ex infinito contractum tempore bellum.
  264. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  265. et superantur item. miscetur funere vagor,
  266. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  267. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  268. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  269. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  270. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  271. convenit et memori mandatum mente tenere,
  272. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  273. quod genere ex uno consistat principiorum,
  274. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  275. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  276. atque potestates, ita plurima principiorum
  277. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  278. Principio tellus habet in se corpora prima,
  279. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  280. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  281. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  282. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  283. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  284. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  285. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  286. montivago generi possit praebere ferarum.
  287. quare magna deum mater materque ferarum
  288. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  289. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  290. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  291. aeris in spatio magnam pendere docentes
  292. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  293. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  294. officiis debet molliri victa parentum.
  295. muralique caput summum cinxere corona,
  296. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  297. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  298. horrifice fertur divinae matris imago.
  299. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  300. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  301. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  302. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  303. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  304. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  305. significare volunt indignos esse putandos,
  306. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  307. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  308. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  309. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  310. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  311. ingratos animos atque impia pectora volgi
  312. conterrere metu quae possint numine divae.
  313. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  314. munificat tacita mortalis muta salute,
  315. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  316. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  317. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  318. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  319. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  320. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  321. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  322. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  323. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  324. cum pueri circum puerum pernice chorea
  325. armat et in numerum pernice chorea
  326. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  327. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  328. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  329. propterea magnam armati matrem comitantur,
  330. aut quia significant divam praedicere ut armis
  331. ac virtute velint patriam defendere terram
  332. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  333. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  334. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  335. omnis enim per se divom natura necessest
  336. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  337. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  338. nam privata dolore omni, privata periclis,
  339. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  340. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  341. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  342. et quia multarum potitur primordia rerum,
  343. multa modis multis effert in lumina solis.
  344. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  345. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  346. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  347. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  348. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  349. religione animum turpi contingere parcat.
  350. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  351. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  352. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  353. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  354. dissimili vivont specie retinentque parentum
  355. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  356. tanta est in quovis genere herbae materiai
  357. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  358. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  359. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  360. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  361. dissimili perfecta figura principiorum.
  362. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  363. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  364. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  365. scintillasque agere ac late differre favillam.
  366. cetera consimili mentis ratione peragrans
  367. invenies igitur multarum semina rerum
  368. corpore celare et varias cohibere figuras.
  369. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  370. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  371. haec igitur variis debent constare figuris;
  372. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  373. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  374. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  375. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  376. conveniunt et res permixto semine constant.
  377. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  378. multa elementa vides multis communia verbis,
  379. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  380. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  381. non quo multa parum communis littera currat
  382. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  383. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  384. sic aliis in rebus item communia multa
  385. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  386. dissimili tamen inter se consistere summa
  387. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  388. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  389. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  390. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  391. semiferas hominum species existere et altos
  392. inter dum ramos egigni corpore vivo
  393. multaque conecti terrestria membra marinis,
  394. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  395. pascere naturam per terras omniparentis.
  396. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  397. seminibus certis certa genetrice creata
  398. conservare genus crescentia posse videmus.
  399. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  400. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  401. corpora discedunt conexaque convenientis
  402. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  403. reicere in terras naturam, multaque caecis
  404. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  405. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  406. vitalis motus consentire atque imitari.
  407. sed ne forte putes animalia sola teneri
  408. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  409. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  410. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  411. dissimili constare figura principiorum;
  412. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  413. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  414. semina cum porro distent, differre necessust
  415. intervalla vias conexus pondera plagas
  416. concursus motus; quae non animalia solum
  417. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  418. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  419. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  420. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  421. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  422. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  423. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  424. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  425. corpora consimili sint eius tincta colore;
  426. nullus enim color est omnino materiai
  427. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  428. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  429. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  430. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  431. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  432. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  433. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  434. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  435. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  436. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  437. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  438. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  439. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  440. immutabile enim quiddam superare necessest,
  441. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  442. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  443. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  444. proinde colore cave contingas semina rerum,
  445. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  446. Praeterea si nulla coloris principiis est
  447. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  448. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  449. propterea magni quod refert, semina quaeque
  450. cum quibus et quali positura contineantur
  451. et quos inter se dent motus accipiantque,
  452. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  453. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  454. marmoreo fieri possint candore repente,
  455. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  456. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  457. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  458. materies ubi permixta est illius et ordo
  459. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  460. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  461. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  462. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  463. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  464. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  465. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  466. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  467. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  468. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  469. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  470. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  471. aut alio in quovis uno puroque nitore
  472. dissimiles longe inter se variosque colores.
  473. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  474. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  475. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  476. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  477. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  478. principiis rerum non numquam causa colores,
  479. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  480. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  481. quippe etenim multo proclivius exorientur
  482. candida de nullo quam nigro nata colore
  483. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  484. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  485. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  486. scire licet quam sint nullo velata colore;
  487. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  488. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  489. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  490. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  491. quae sita cervices circum collumque coronat;
  492. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  493. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  494. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  495. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  496. consimili mutat ratione obversa colores;
  497. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  498. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  499. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se