De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  2. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  3. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  4. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  5. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  6. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  7. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  8. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  9. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  10. omnia quae nobis longe confusa videntur
  11. et velut in viridi candor consistere colli.
  12. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  13. camporum complent belli simulacra cientes,
  14. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  15. aere renidescit tellus supterque virum vi
  16. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  17. icti reiectant voces ad sidera mundi
  18. et circum volitant equites mediosque repente
  19. tramittunt valido quatientes impete campos;
  20. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  21. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  22. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  23. qualia sint et quam longe distantia formis,
  24. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  25. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  26. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  27. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  28. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  29. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  30. esse pari filo similique adfecta figura.
  31. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  32. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  33. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  34. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  35. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  36. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  37. invenies tamen inter se differre figuris.
  38. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  39. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  40. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  41. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  42. turicremas propter mactatus concidit aras
  43. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  44. at mater viridis saltus orbata peragrans
  45. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  46. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  47. conspicere amissum fetum, completque querellis
  48. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  49. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  50. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  51. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  52. oblectare animum subitamque avertere curam,
  53. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  54. derivare queunt animum curaque levare;
  55. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  56. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  57. cornigeras norunt matres agnique petulci
  58. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  59. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  60. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  61. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  62. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  63. concharumque genus parili ratione videmus
  64. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  65. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  66. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  67. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  68. unius ad certam formam primordia rerum,
  69. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  70. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  71. quare fulmineus multo penetralior ignis
  72. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  73. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  74. subtilem magis e parvis constare figuris
  75. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  76. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  77. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  78. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  79. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  80. et quamvis subito per colum vina videmus
  81. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  82. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  83. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  84. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  85. inter se possint primordia singula quaeque
  86. singula per cuiusque foramina permanare.
  87. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  88. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  89. at contra taetra absinthi natura ferique
  90. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  91. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  92. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  93. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  94. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  95. proptereaque solere vias rescindere nostris
  96. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  97. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  98. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  99. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  100. horrorem constare elementis levibus aeque
  101. ac musaea mele, per chordas organici quae
  102. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  103. neu simili penetrare putes primordia forma
  104. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  105. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  106. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  107. neve bonos rerum simili constare colores
  108. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  109. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  110. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  111. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  112. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  113. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  114. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  115. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  116. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  117. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  118. titillare magis sensus quam laedere possint,
  119. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  120. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  121. dissimili dentata modo conpungere sensus
  122. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  123. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  124. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  125. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  126. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  127. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  128. semina confundunt inter se concita sensum;
  129. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  130. tute tibi partem ferias atque experiare.
  131. qua propter longe formas distare necessest
  132. principiis, varios quae possint edere sensus.
  133. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  134. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  135. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  136. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  137. prima acie constant ictus contemnere sueta
  138. et validi silices ac duri robora ferri
  139. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  140. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  141. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  142. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  143. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  144. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  145. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  146. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  147. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  148. at non esse tamen perplexis indupedita,
  149. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  150. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  151. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  152. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  153. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  154. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  155. * * *
  156. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  157. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  158. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  159. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  160. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  161. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  162. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  163. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  164. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  165. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  166. linquit enim supera taetri primordia viri,
  167. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  168. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  169. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  170. finita variare figurarum ratione.
  171. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  172. esse infinito debebunt corporis auctu.
  173. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  174. corporis inter se multum variare figurae
  175. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  176. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  177. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  178. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  179. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  180. formai speciem totius corporis eius,
  181. quod super est, si forte voles variare figuras,
  182. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  183. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  184. si tu forte voles etiam variare figuras.
  185. ergo formarum novitatem corporis augmen
  186. subsequitur. quare non est ut credere possis
  187. esse infinitis distantia semina formis,
  188. ne quaedam cogas inmani maximitate
  189. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  190. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  191. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  192. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  193. saecla novo rerum superata colore iacerent
  194. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  195. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  196. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  197. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  198. cedere item retro possent in deteriores
  199. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  200. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  201. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  202. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  203. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  204. materiem quoque finitis differe figuris.
  205. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  206. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  207. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  208. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  209. ergo finita distant ratione creata,
  210. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  211. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  212. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  213. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  214. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  215. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  216. formarum finita, necesse est quae similes sint
  217. esse infinitas aut summam materiai
  218. finitam constare, id quod non esse probavi.
  219. * * *
  220. versibus ostendam corpuscula materiai
  221. ex infinito summam rerum usque tenere
  222. undique protelo plagarum continuato.
  223. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  224. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  225. at regione locoque alio terrisque remotis
  226. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  227. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  228. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  229. milibus e multis vallo munitur eburno,
  230. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  231. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  232. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  233. unica res quaedem nativo corpore sola,
  234. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  235. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  236. unde ea progigni possit concepta, creari
  237. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  238. quippe etenim sumant alii finita per omne
  239. corpora iactari unius genitalia rei,
  240. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  241. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  242. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  243. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  244. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  245. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  246. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  247. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  248. infidi maris insidias virisque dolumque
  249. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  250. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  251. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  252. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  253. disiectare aestus diversi materiai,
  254. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  255. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  256. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  257. et res progigni et genitas procrescere posse.
  258. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  259. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  260. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  261. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  262. nec porro rerum genitales auctificique
  263. motus perpetuo possunt servare creata.
  264. sic aequo geritur certamine principiorum
  265. ex infinito contractum tempore bellum.
  266. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  267. et superantur item. miscetur funere vagor,
  268. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  269. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  270. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  271. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  272. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  273. convenit et memori mandatum mente tenere,
  274. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  275. quod genere ex uno consistat principiorum,
  276. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  277. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  278. atque potestates, ita plurima principiorum
  279. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  280. Principio tellus habet in se corpora prima,
  281. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  282. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  283. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  284. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  285. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  286. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  287. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  288. montivago generi possit praebere ferarum.
  289. quare magna deum mater materque ferarum
  290. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  291. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  292. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  293. aeris in spatio magnam pendere docentes
  294. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  295. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  296. officiis debet molliri victa parentum.
  297. muralique caput summum cinxere corona,
  298. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  299. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  300. horrifice fertur divinae matris imago.
  301. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  302. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  303. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  304. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  305. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  306. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  307. significare volunt indignos esse putandos,
  308. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  309. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  310. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  311. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  312. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  313. ingratos animos atque impia pectora volgi
  314. conterrere metu quae possint numine divae.
  315. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  316. munificat tacita mortalis muta salute,
  317. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  318. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  319. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  320. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  321. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  322. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  323. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  324. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  325. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  326. cum pueri circum puerum pernice chorea
  327. armat et in numerum pernice chorea
  328. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  329. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  330. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  331. propterea magnam armati matrem comitantur,
  332. aut quia significant divam praedicere ut armis
  333. ac virtute velint patriam defendere terram
  334. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  335. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  336. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  337. omnis enim per se divom natura necessest
  338. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  339. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  340. nam privata dolore omni, privata periclis,
  341. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  342. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  343. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  344. et quia multarum potitur primordia rerum,
  345. multa modis multis effert in lumina solis.
  346. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  347. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  348. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  349. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  350. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  351. religione animum turpi contingere parcat.
  352. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  353. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  354. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  355. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  356. dissimili vivont specie retinentque parentum
  357. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  358. tanta est in quovis genere herbae materiai
  359. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  360. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  361. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  362. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  363. dissimili perfecta figura principiorum.
  364. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  365. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  366. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  367. scintillasque agere ac late differre favillam.
  368. cetera consimili mentis ratione peragrans
  369. invenies igitur multarum semina rerum
  370. corpore celare et varias cohibere figuras.
  371. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  372. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  373. haec igitur variis debent constare figuris;
  374. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  375. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  376. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  377. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  378. conveniunt et res permixto semine constant.
  379. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  380. multa elementa vides multis communia verbis,
  381. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  382. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  383. non quo multa parum communis littera currat
  384. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  385. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  386. sic aliis in rebus item communia multa
  387. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  388. dissimili tamen inter se consistere summa
  389. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  390. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  391. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  392. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  393. semiferas hominum species existere et altos
  394. inter dum ramos egigni corpore vivo
  395. multaque conecti terrestria membra marinis,
  396. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  397. pascere naturam per terras omniparentis.
  398. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  399. seminibus certis certa genetrice creata
  400. conservare genus crescentia posse videmus.
  401. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  402. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  403. corpora discedunt conexaque convenientis
  404. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  405. reicere in terras naturam, multaque caecis
  406. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  407. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  408. vitalis motus consentire atque imitari.
  409. sed ne forte putes animalia sola teneri
  410. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  411. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  412. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  413. dissimili constare figura principiorum;
  414. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  415. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  416. semina cum porro distent, differre necessust
  417. intervalla vias conexus pondera plagas
  418. concursus motus; quae non animalia solum
  419. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  420. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  421. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  422. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  423. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  424. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  425. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  426. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  427. corpora consimili sint eius tincta colore;
  428. nullus enim color est omnino materiai
  429. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  430. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  431. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  432. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  433. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  434. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  435. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  436. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  437. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  438. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  439. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  440. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  441. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  442. immutabile enim quiddam superare necessest,
  443. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  444. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  445. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  446. proinde colore cave contingas semina rerum,
  447. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  448. Praeterea si nulla coloris principiis est
  449. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  450. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  451. propterea magni quod refert, semina quaeque
  452. cum quibus et quali positura contineantur
  453. et quos inter se dent motus accipiantque,
  454. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  455. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  456. marmoreo fieri possint candore repente,
  457. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  458. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  459. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  460. materies ubi permixta est illius et ordo
  461. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  462. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  463. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  464. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  465. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  466. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  467. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  468. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  469. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  470. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  471. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  472. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  473. aut alio in quovis uno puroque nitore
  474. dissimiles longe inter se variosque colores.
  475. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  476. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  477. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  478. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  479. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  480. principiis rerum non numquam causa colores,
  481. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  482. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  483. quippe etenim multo proclivius exorientur
  484. candida de nullo quam nigro nata colore
  485. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  486. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  487. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  488. scire licet quam sint nullo velata colore;
  489. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  490. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  491. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  492. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  493. quae sita cervices circum collumque coronat;
  494. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  495. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  496. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  497. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  498. consimili mutat ratione obversa colores;
  499. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  500. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  501. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  502. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  503. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  504. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  505. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  506. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  507. sed variis formis variantes edere tactus.
  508. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  509. est natura coloris et omnia principiorum
  510. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  511. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  512. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  513. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  514. ex albis album pinnis iactare colorem
  515. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  516. aut alio quovis uno varioque colore.
  517. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  518. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  519. evanescere paulatim stinguique colorem;
  520. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  521. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  522. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  523. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  524. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  525. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  526. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  527. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  528. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  529. scire licet quaedam tam constare orba colore
  530. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  531. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  532. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  533. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  534. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  535. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  536. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  537. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  538. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  539. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  540. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  541. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  542. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  543. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  544. concoctosque suo contractans perdere viro,
  545. propter eandem rem debent primordia rerum
  546. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  547. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  548. nec simili ratione saporem denique quemquam
  549. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  550. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  551. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  552. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  553. inmortalia si volumus subiungere rebus
  554. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  555. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  556. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  557. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  558. principiis constare. neque id manufesta refutant
  559. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  560. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  561. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  562. quippe videre licet vivos existere vermes
  563. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  564. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  565. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  566. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  567. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  568. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  569. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  570. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  571. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  572. non alia longe ratione atque arida ligna
  573. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  574. iamne vides igitur magni primordia rerum
  575. referre in quali sint ordine quaeque locata
  576. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  577. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  578. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  579. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  580. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  581. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  582. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  583. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  584. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  585. sed magni referre ea primum quantula constent,
  586. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  587. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  588. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  589. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  590. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  591. antiquis ex ordinibus permota nova re
  592. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  593. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  594. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  595. * * *
  596. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  597. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  598. mollia mortali consistere corpore creta.
  599. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;