De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam neque quo possit genus ullum materiai
  2. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  3. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  4. naturam rerum mutare et vertere motus.
  5. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  6. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  7. summa tamen summa videatur stare quiete,
  8. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  9. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  10. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  11. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  12. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  13. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  14. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  15. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  16. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  17. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  18. omnia quae nobis longe confusa videntur
  19. et velut in viridi candor consistere colli.
  20. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  21. camporum complent belli simulacra cientes,
  22. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  23. aere renidescit tellus supterque virum vi
  24. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  25. icti reiectant voces ad sidera mundi
  26. et circum volitant equites mediosque repente
  27. tramittunt valido quatientes impete campos;
  28. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  29. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  30. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  31. qualia sint et quam longe distantia formis,
  32. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  33. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  34. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  35. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  36. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  37. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  38. esse pari filo similique adfecta figura.
  39. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  40. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  41. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  42. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  43. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  44. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  45. invenies tamen inter se differre figuris.
  46. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  47. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  48. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  49. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  50. turicremas propter mactatus concidit aras
  51. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  52. at mater viridis saltus orbata peragrans
  53. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  54. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  55. conspicere amissum fetum, completque querellis
  56. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  57. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  58. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  59. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  60. oblectare animum subitamque avertere curam,
  61. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  62. derivare queunt animum curaque levare;
  63. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  64. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  65. cornigeras norunt matres agnique petulci
  66. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  67. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  68. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  69. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  70. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  71. concharumque genus parili ratione videmus
  72. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  73. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  74. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  75. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  76. unius ad certam formam primordia rerum,
  77. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  78. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  79. quare fulmineus multo penetralior ignis
  80. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  81. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  82. subtilem magis e parvis constare figuris
  83. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  84. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  85. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  86. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  87. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  88. et quamvis subito per colum vina videmus
  89. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  90. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  91. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  92. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  93. inter se possint primordia singula quaeque
  94. singula per cuiusque foramina permanare.
  95. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  96. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  97. at contra taetra absinthi natura ferique
  98. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  99. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  100. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  101. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  102. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  103. proptereaque solere vias rescindere nostris
  104. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  105. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  106. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  107. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  108. horrorem constare elementis levibus aeque
  109. ac musaea mele, per chordas organici quae
  110. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  111. neu simili penetrare putes primordia forma
  112. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  113. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  114. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  115. neve bonos rerum simili constare colores
  116. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  117. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  118. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  119. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  120. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  121. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  122. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  123. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  124. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  125. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  126. titillare magis sensus quam laedere possint,
  127. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  128. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  129. dissimili dentata modo conpungere sensus
  130. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  131. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  132. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  133. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  134. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  135. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  136. semina confundunt inter se concita sensum;
  137. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  138. tute tibi partem ferias atque experiare.
  139. qua propter longe formas distare necessest
  140. principiis, varios quae possint edere sensus.
  141. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  142. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  143. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  144. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  145. prima acie constant ictus contemnere sueta
  146. et validi silices ac duri robora ferri
  147. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  148. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  149. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  150. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  151. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  152. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  153. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  154. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  155. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  156. at non esse tamen perplexis indupedita,
  157. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  158. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus