De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et post haec semper simili ratione ferentur,
  2. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  3. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  4. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  5. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  6. nam neque quo possit genus ullum materiai
  7. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  8. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  9. naturam rerum mutare et vertere motus.
  10. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  11. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  12. summa tamen summa videatur stare quiete,
  13. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  14. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  15. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  16. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  17. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  18. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  19. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  20. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  21. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  22. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  23. omnia quae nobis longe confusa videntur
  24. et velut in viridi candor consistere colli.
  25. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  26. camporum complent belli simulacra cientes,
  27. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  28. aere renidescit tellus supterque virum vi
  29. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  30. icti reiectant voces ad sidera mundi
  31. et circum volitant equites mediosque repente
  32. tramittunt valido quatientes impete campos;
  33. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  34. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  35. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  36. qualia sint et quam longe distantia formis,
  37. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  38. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  39. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  40. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  41. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  42. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  43. esse pari filo similique adfecta figura.
  44. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  45. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  46. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  47. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  48. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  49. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  50. invenies tamen inter se differre figuris.
  51. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  52. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  53. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  54. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  55. turicremas propter mactatus concidit aras
  56. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  57. at mater viridis saltus orbata peragrans
  58. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  59. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  60. conspicere amissum fetum, completque querellis
  61. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  62. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  63. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  64. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  65. oblectare animum subitamque avertere curam,
  66. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  67. derivare queunt animum curaque levare;
  68. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  69. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  70. cornigeras norunt matres agnique petulci
  71. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  72. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  73. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  74. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  75. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  76. concharumque genus parili ratione videmus
  77. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  78. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  79. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  80. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  81. unius ad certam formam primordia rerum,
  82. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  83. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  84. quare fulmineus multo penetralior ignis
  85. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  86. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  87. subtilem magis e parvis constare figuris
  88. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  89. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  90. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  91. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  92. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  93. et quamvis subito per colum vina videmus
  94. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  95. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  96. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  97. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  98. inter se possint primordia singula quaeque
  99. singula per cuiusque foramina permanare.
  100. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  101. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  102. at contra taetra absinthi natura ferique
  103. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  104. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  105. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  106. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  107. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  108. proptereaque solere vias rescindere nostris
  109. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  110. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  111. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  112. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  113. horrorem constare elementis levibus aeque
  114. ac musaea mele, per chordas organici quae
  115. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  116. neu simili penetrare putes primordia forma
  117. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  118. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  119. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  120. neve bonos rerum simili constare colores
  121. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  122. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  123. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  124. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  125. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  126. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  127. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  128. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  129. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  130. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  131. titillare magis sensus quam laedere possint,
  132. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  133. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  134. dissimili dentata modo conpungere sensus
  135. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  136. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  137. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  138. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  139. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  140. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  141. semina confundunt inter se concita sensum;
  142. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  143. tute tibi partem ferias atque experiare.
  144. qua propter longe formas distare necessest
  145. principiis, varios quae possint edere sensus.
  146. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  147. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  148. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  149. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  150. prima acie constant ictus contemnere sueta
  151. et validi silices ac duri robora ferri
  152. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  153. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  154. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  155. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  156. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  157. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  158. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  159. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  160. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  161. at non esse tamen perplexis indupedita,
  162. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  163. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  164. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  165. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  166. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  167. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  168. * * *
  169. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  170. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  171. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  172. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  173. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  174. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  175. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  176. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  177. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  178. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  179. linquit enim supera taetri primordia viri,
  180. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  181. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  182. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  183. finita variare figurarum ratione.
  184. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  185. esse infinito debebunt corporis auctu.
  186. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  187. corporis inter se multum variare figurae
  188. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  189. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  190. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  191. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  192. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  193. formai speciem totius corporis eius,
  194. quod super est, si forte voles variare figuras,
  195. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  196. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  197. si tu forte voles etiam variare figuras.
  198. ergo formarum novitatem corporis augmen
  199. subsequitur. quare non est ut credere possis
  200. esse infinitis distantia semina formis,
  201. ne quaedam cogas inmani maximitate
  202. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  203. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  204. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  205. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  206. saecla novo rerum superata colore iacerent
  207. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,