De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  2. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  3. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  4. praesertim cum tempestas adridet et anni
  5. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  6. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  7. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  8. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  9. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  10. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  11. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  12. si non forte tuas legiones per loca campi
  13. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  14. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  15. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  16. his tibi tum rebus timefactae religiones
  17. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  18. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  19. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  20. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  21. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  22. audacterque inter reges rerumque potentis
  23. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  24. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  25. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  26. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  27. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  28. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  29. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  30. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  31. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  32. non radii solis neque lucida tela diei
  33. discutiant, sed naturae species ratioque.
  34. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  35. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  36. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  37. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  38. expediam: tu te dictis praebere memento.
  39. nam certe non inter se stipata cohaeret
  40. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  41. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  42. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  43. cum tamen incolumis videatur summa manere
  44. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  45. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  46. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  47. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  48. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  49. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  50. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  51. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  52. Si cessare putas rerum primordia posse
  53. cessandoque novos rerum progignere motus,
  54. avius a vera longe ratione vagaris.
  55. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  56. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  57. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  58. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  59. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  60. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  61. et quo iactari magis omnia materiai
  62. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  63. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  64. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  65. inmensumque patere in cunctas undique partis
  66. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  67. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  68. reddita corporibus primis per inane profundum,
  69. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  70. partim intervallis magnis confulta resultant,
  71. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  72. et quae cumque magis condenso conciliatu
  73. exiguis intervallis convecta resultant,
  74. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  75. haec validas saxi radices et fera ferri
  76. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  77. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  78. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  79. in magnis intervallis; haec aera rarum
  80. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  81. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  82. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  83. consociare etiam motus potuere recepta.
  84. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  85. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  86. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  87. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  88. multa minuta modis multis per inane videbis
  89. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  90. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  91. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  92. conciliis et discidiis exercita crebris;
  93. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  94. quale sit in magno iactari semper inani.
  95. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  96. exemplare dare et vestigia notitiai.
  97. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  98. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  99. quod tales turbae motus quoque materiai
  100. significant clandestinos caecosque subesse.
  101. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  102. commutare viam retroque repulsa reverti
  103. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  104. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  105. prima moventur enim per se primordia rerum,
  106. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  107. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  108. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  109. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  110. sic a principiis ascendit motus et exit
  111. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  112. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  113. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  114. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  115. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  116. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  117. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  118. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  119. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  120. convestire sua perfundens omnia luce,
  121. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  122. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  123. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  124. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  125. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  126. sed complexa meant inter se conque globata;
  127. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  128. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  129. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  130. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  131. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  132. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  133. debent ni mirum praecellere mobilitate
  134. et multo citius ferri quam lumina solis
  135. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  136. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  137. * * *
  138. nec persectari primordia singula quaeque,
  139. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  140. At quidam contra haec, ignari materiai,
  141. naturam non posse deum sine numine reddunt
  142. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  143. tempora mutare annorum frugesque creare
  144. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  145. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  146. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  147. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  148. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  149. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  150. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  151. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  152. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  153. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  154. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  155. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  156. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  157. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  158. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  159. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  160. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  161. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  162. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  163. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  164. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  165. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  166. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  167. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  168. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  169. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  170. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  171. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  172. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  173. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  174. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  175. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  176. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  177. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  178. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  179. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  180. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  181. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  182. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  183. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  184. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  185. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  186. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  187. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  188. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  189. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  190. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  191. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  192. incertisque locis spatio depellere paulum,
  193. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  194. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  195. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  196. nec foret offensus natus nec plaga creata
  197. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  198. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  199. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  200. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  201. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  202. avius a vera longe ratione recedit.
  203. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  204. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  205. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  206. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  207. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  208. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  209. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  210. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  211. omnia qua propter debent per inane quietum
  212. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  213. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  214. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  215. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  216. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  217. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  218. obliquos videamur et id res vera refutet.
  219. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  220. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  221. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  222. sed nihil omnino recta regione viai
  223. declinare quis est qui possit cernere sese?
  224. Denique si semper motu conectitur omnis
  225. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  226. nec declinando faciunt primordia motus
  227. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  228. ex infinito ne causam causa sequatur,
  229. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  230. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  231. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  232. declinamus item motus nec tempore certo
  233. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  234. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  235. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  236. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  237. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  238. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  239. omnis enim totum per corpus materiai
  240. copia conciri debet, concita per artus
  241. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  242. ut videas initum motus a corde creari
  243. ex animique voluntate id procedere primum,
  244. inde dari porro per totum corpus et artus.
  245. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  246. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  247. nam tum materiem totius corporis omnem
  248. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  249. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  250. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  251. pellat et invitos cogat procedere saepe
  252. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  253. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  254. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  255. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  256. et proiecta refrenatur retroque residit.
  257. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  258. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  259. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  260. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  261. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  262. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  263. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  264. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  265. id facit exiguum clinamen principiorum
  266. nec regione loci certa nec tempore certo.
  267. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  268. copia nec porro maioribus intervallis;
  269. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  270. qua propter quo nunc in motu principiorum
  271. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  272. et post haec semper simili ratione ferentur,
  273. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  274. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  275. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  276. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  277. nam neque quo possit genus ullum materiai
  278. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  279. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  280. naturam rerum mutare et vertere motus.
  281. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  282. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  283. summa tamen summa videatur stare quiete,
  284. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  285. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  286. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  287. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  288. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  289. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  290. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  291. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  292. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  293. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  294. omnia quae nobis longe confusa videntur
  295. et velut in viridi candor consistere colli.
  296. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  297. camporum complent belli simulacra cientes,
  298. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  299. aere renidescit tellus supterque virum vi
  300. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  301. icti reiectant voces ad sidera mundi
  302. et circum volitant equites mediosque repente
  303. tramittunt valido quatientes impete campos;
  304. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  305. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  306. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  307. qualia sint et quam longe distantia formis,
  308. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  309. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  310. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  311. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  312. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  313. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  314. esse pari filo similique adfecta figura.
  315. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  316. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  317. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  318. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  319. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  320. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  321. invenies tamen inter se differre figuris.
  322. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  323. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  324. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  325. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  326. turicremas propter mactatus concidit aras
  327. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  328. at mater viridis saltus orbata peragrans
  329. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  330. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  331. conspicere amissum fetum, completque querellis
  332. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  333. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  334. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  335. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  336. oblectare animum subitamque avertere curam,
  337. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  338. derivare queunt animum curaque levare;
  339. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  340. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  341. cornigeras norunt matres agnique petulci
  342. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  343. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  344. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  345. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  346. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  347. concharumque genus parili ratione videmus
  348. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  349. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  350. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  351. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  352. unius ad certam formam primordia rerum,
  353. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  354. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  355. quare fulmineus multo penetralior ignis
  356. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  357. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  358. subtilem magis e parvis constare figuris
  359. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  360. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  361. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  362. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  363. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  364. et quamvis subito per colum vina videmus
  365. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  366. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  367. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  368. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  369. inter se possint primordia singula quaeque
  370. singula per cuiusque foramina permanare.
  371. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  372. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  373. at contra taetra absinthi natura ferique
  374. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  375. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  376. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  377. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  378. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  379. proptereaque solere vias rescindere nostris
  380. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  381. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  382. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  383. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  384. horrorem constare elementis levibus aeque
  385. ac musaea mele, per chordas organici quae
  386. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  387. neu simili penetrare putes primordia forma
  388. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  389. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  390. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  391. neve bonos rerum simili constare colores
  392. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  393. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  394. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  395. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  396. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  397. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  398. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  399. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  400. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  401. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  402. titillare magis sensus quam laedere possint,
  403. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  404. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  405. dissimili dentata modo conpungere sensus
  406. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  407. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  408. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  409. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  410. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  411. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  412. semina confundunt inter se concita sensum;
  413. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  414. tute tibi partem ferias atque experiare.
  415. qua propter longe formas distare necessest
  416. principiis, varios quae possint edere sensus.
  417. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  418. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  419. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  420. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  421. prima acie constant ictus contemnere sueta
  422. et validi silices ac duri robora ferri
  423. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  424. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  425. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  426. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  427. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  428. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  429. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  430. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  431. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  432. at non esse tamen perplexis indupedita,
  433. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  434. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  435. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  436. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  437. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  438. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  439. * * *
  440. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  441. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  442. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  443. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  444. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  445. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  446. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  447. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  448. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  449. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  450. linquit enim supera taetri primordia viri,
  451. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  452. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  453. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  454. finita variare figurarum ratione.
  455. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  456. esse infinito debebunt corporis auctu.
  457. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  458. corporis inter se multum variare figurae
  459. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  460. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  461. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  462. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  463. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  464. formai speciem totius corporis eius,
  465. quod super est, si forte voles variare figuras,
  466. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  467. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  468. si tu forte voles etiam variare figuras.
  469. ergo formarum novitatem corporis augmen
  470. subsequitur. quare non est ut credere possis
  471. esse infinitis distantia semina formis,
  472. ne quaedam cogas inmani maximitate
  473. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  474. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  475. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  476. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  477. saecla novo rerum superata colore iacerent
  478. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  479. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  480. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  481. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  482. cedere item retro possent in deteriores
  483. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  484. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  485. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  486. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  487. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  488. materiem quoque finitis differe figuris.
  489. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  490. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  491. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  492. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  493. ergo finita distant ratione creata,
  494. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  495. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  496. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  497. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  498. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  499. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  500. formarum finita, necesse est quae similes sint
  501. esse infinitas aut summam materiai
  502. finitam constare, id quod non esse probavi.
  503. * * *
  504. versibus ostendam corpuscula materiai
  505. ex infinito summam rerum usque tenere
  506. undique protelo plagarum continuato.
  507. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  508. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  509. at regione locoque alio terrisque remotis
  510. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  511. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  512. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  513. milibus e multis vallo munitur eburno,
  514. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  515. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  516. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  517. unica res quaedem nativo corpore sola,
  518. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  519. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  520. unde ea progigni possit concepta, creari
  521. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  522. quippe etenim sumant alii finita per omne
  523. corpora iactari unius genitalia rei,
  524. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  525. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  526. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  527. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  528. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  529. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  530. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  531. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  532. infidi maris insidias virisque dolumque
  533. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  534. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  535. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  536. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  537. disiectare aestus diversi materiai,
  538. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  539. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  540. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  541. et res progigni et genitas procrescere posse.
  542. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  543. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  544. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  545. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  546. nec porro rerum genitales auctificique
  547. motus perpetuo possunt servare creata.
  548. sic aequo geritur certamine principiorum
  549. ex infinito contractum tempore bellum.
  550. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  551. et superantur item. miscetur funere vagor,
  552. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  553. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  554. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  555. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  556. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  557. convenit et memori mandatum mente tenere,
  558. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  559. quod genere ex uno consistat principiorum,
  560. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  561. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  562. atque potestates, ita plurima principiorum
  563. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  564. Principio tellus habet in se corpora prima,
  565. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  566. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  567. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  568. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  569. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  570. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  571. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  572. montivago generi possit praebere ferarum.
  573. quare magna deum mater materque ferarum
  574. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  575. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  576. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  577. aeris in spatio magnam pendere docentes
  578. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  579. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  580. officiis debet molliri victa parentum.
  581. muralique caput summum cinxere corona,
  582. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  583. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  584. horrifice fertur divinae matris imago.
  585. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  586. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  587. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  588. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  589. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  590. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  591. significare volunt indignos esse putandos,
  592. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  593. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  594. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  595. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  596. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  597. ingratos animos atque impia pectora volgi
  598. conterrere metu quae possint numine divae.
  599. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  600. munificat tacita mortalis muta salute,
  601. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  602. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  603. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  604. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  605. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  606. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  607. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  608. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  609. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  610. cum pueri circum puerum pernice chorea
  611. armat et in numerum pernice chorea
  612. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  613. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  614. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  615. propterea magnam armati matrem comitantur,
  616. aut quia significant divam praedicere ut armis
  617. ac virtute velint patriam defendere terram
  618. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  619. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  620. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  621. omnis enim per se divom natura necessest
  622. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  623. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  624. nam privata dolore omni, privata periclis,
  625. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  626. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  627. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  628. et quia multarum potitur primordia rerum,
  629. multa modis multis effert in lumina solis.
  630. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  631. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  632. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  633. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  634. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  635. religione animum turpi contingere parcat.
  636. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  637. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  638. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  639. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  640. dissimili vivont specie retinentque parentum
  641. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  642. tanta est in quovis genere herbae materiai
  643. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  644. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  645. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  646. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  647. dissimili perfecta figura principiorum.
  648. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  649. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  650. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  651. scintillasque agere ac late differre favillam.
  652. cetera consimili mentis ratione peragrans
  653. invenies igitur multarum semina rerum
  654. corpore celare et varias cohibere figuras.
  655. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  656. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  657. haec igitur variis debent constare figuris;
  658. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  659. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  660. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  661. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  662. conveniunt et res permixto semine constant.
  663. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  664. multa elementa vides multis communia verbis,
  665. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  666. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  667. non quo multa parum communis littera currat
  668. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  669. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  670. sic aliis in rebus item communia multa
  671. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  672. dissimili tamen inter se consistere summa
  673. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  674. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  675. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  676. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  677. semiferas hominum species existere et altos
  678. inter dum ramos egigni corpore vivo
  679. multaque conecti terrestria membra marinis,
  680. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  681. pascere naturam per terras omniparentis.
  682. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  683. seminibus certis certa genetrice creata
  684. conservare genus crescentia posse videmus.
  685. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  686. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  687. corpora discedunt conexaque convenientis
  688. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  689. reicere in terras naturam, multaque caecis
  690. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  691. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  692. vitalis motus consentire atque imitari.
  693. sed ne forte putes animalia sola teneri
  694. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  695. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  696. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  697. dissimili constare figura principiorum;
  698. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  699. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  700. semina cum porro distent, differre necessust
  701. intervalla vias conexus pondera plagas
  702. concursus motus; quae non animalia solum
  703. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  704. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  705. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  706. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  707. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  708. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  709. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  710. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  711. corpora consimili sint eius tincta colore;
  712. nullus enim color est omnino materiai
  713. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  714. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  715. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  716. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  717. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  718. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  719. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  720. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  721. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  722. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  723. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  724. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  725. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  726. immutabile enim quiddam superare necessest,
  727. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  728. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  729. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  730. proinde colore cave contingas semina rerum,
  731. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  732. Praeterea si nulla coloris principiis est
  733. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  734. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  735. propterea magni quod refert, semina quaeque
  736. cum quibus et quali positura contineantur
  737. et quos inter se dent motus accipiantque,
  738. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  739. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  740. marmoreo fieri possint candore repente,
  741. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  742. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  743. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  744. materies ubi permixta est illius et ordo
  745. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  746. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  747. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  748. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  749. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  750. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  751. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  752. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  753. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  754. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  755. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  756. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  757. aut alio in quovis uno puroque nitore
  758. dissimiles longe inter se variosque colores.
  759. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  760. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  761. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  762. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  763. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  764. principiis rerum non numquam causa colores,
  765. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  766. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  767. quippe etenim multo proclivius exorientur
  768. candida de nullo quam nigro nata colore
  769. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  770. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  771. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  772. scire licet quam sint nullo velata colore;
  773. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  774. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  775. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  776. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  777. quae sita cervices circum collumque coronat;
  778. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  779. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  780. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  781. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  782. consimili mutat ratione obversa colores;
  783. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  784. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  785. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  786. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  787. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  788. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  789. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  790. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  791. sed variis formis variantes edere tactus.
  792. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  793. est natura coloris et omnia principiorum
  794. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  795. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  796. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  797. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  798. ex albis album pinnis iactare colorem
  799. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  800. aut alio quovis uno varioque colore.
  801. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  802. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  803. evanescere paulatim stinguique colorem;
  804. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  805. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  806. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  807. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  808. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  809. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  810. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  811. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  812. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  813. scire licet quaedam tam constare orba colore
  814. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  815. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  816. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  817. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  818. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  819. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  820. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  821. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  822. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  823. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  824. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  825. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  826. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  827. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  828. concoctosque suo contractans perdere viro,
  829. propter eandem rem debent primordia rerum
  830. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  831. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  832. nec simili ratione saporem denique quemquam
  833. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  834. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  835. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  836. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  837. inmortalia si volumus subiungere rebus
  838. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  839. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  840. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  841. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  842. principiis constare. neque id manufesta refutant
  843. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  844. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  845. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  846. quippe videre licet vivos existere vermes
  847. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  848. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  849. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  850. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  851. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  852. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  853. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  854. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  855. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  856. non alia longe ratione atque arida ligna
  857. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  858. iamne vides igitur magni primordia rerum
  859. referre in quali sint ordine quaeque locata
  860. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  861. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  862. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  863. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  864. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  865. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  866. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  867. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  868. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  869. sed magni referre ea primum quantula constent,
  870. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  871. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  872. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  873. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  874. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  875. antiquis ex ordinibus permota nova re
  876. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  877. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  878. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  879. * * *
  880. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  881. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  882. mollia mortali consistere corpore creta.
  883. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  884. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  885. aut similis totis animalibus esse putari.
  886. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  887. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  888. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  889. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  890. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  891. vitali ut possint consentire undique sensu.
  892. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  893. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  894. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  895. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  896. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  897. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  898. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  899. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  900. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  901. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  902. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  903. quatinus in pullos animalis vertier ova
  904. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  905. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  906. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  907. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  908. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  909. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  910. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  911. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  912. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  913. Principio nequeunt ullius corporis esse
  914. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  915. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  916. aere fluminibus terris terraque creatis,
  917. nec congressa modo vitalis convenientes
  918. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  919. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  920. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  921. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  922. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  923. dissoluuntur enim positurae principiorum
  924. et penitus motus vitales inpediuntur,
  925. donec materies omnis concussa per artus
  926. vitalis animae nodos a corpore solvit
  927. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  928. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  929. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  930. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  931. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  932. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  933. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  934. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  935. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  936. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  937. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  938. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  939. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  940. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  941. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  942. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  943. scire licet nullo primordia posse dolore
  944. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  945. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  946. corporibus, quorum motus novitate laborent
  947. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  948. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  949. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  950. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  951. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  952. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  953. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  954. multaque de rerum mixtura dicere callent
  955. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  956. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  957. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  958. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  959. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  960. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  961. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  962. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  963. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  964. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  965. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  966. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  967. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  968. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  969. umoris guttas mater cum terra recepit,
  970. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  971. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  972. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  973. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  974. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  975. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  976. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  977. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  978. nec sic interemit mors res ut materiai
  979. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  980. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  981. res ut convertant formas mutentque colores
  982. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  983. ut noscas referre earum primordia rerum
  984. cum quibus et quali positura contineantur
  985. et quos inter se dent motus accipiantque,
  986. neve putes aeterna penes residere potesse
  987. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  988. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  989. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  990. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  991. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  992. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  993. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  994. consimilis; verum positura discrepitant res.
  995. sic ipsis in rebus item iam materiai
  996. intervalla vias conexus pondera plagas
  997. concursus motus ordo positura figurae
  998. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  999. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  1000. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  1001. accedere et nova se species ostendere rerum.
  1002. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  1003. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  1004. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  1005. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  1006. principio caeli clarum purumque colorem
  1007. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  1008. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  1009. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  1010. ex improviso si sint obiecta repente,
  1011. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  1012. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  1013. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  1014. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  1015. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  1016. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  1017. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  1018. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  1019. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  1020. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  1021. infinita foris haec extra moenia mundi,
  1022. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  1023. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  1024. Principio nobis in cunctas undique partis
  1025. et latere ex utroque supra supterque per omne
  1026. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  1027. vociferatur, et elucet natura profundi.
  1028. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  1029. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  1030. seminaque innumero numero summaque profunda
  1031. multimodis volitent aeterno percita motu,
  1032. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  1033. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  1034. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  1035. sponte sua forte offensando semina rerum
  1036. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  1037. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  1038. magnarum rerum fierent exordia semper,
  1039. terrai maris et caeli generisque animantum.
  1040. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  1041. esse alios alibi congressus materiai,
  1042. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  1043. Praeterea cum materies est multa parata,
  1044. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  1045. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  1046. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  1047. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  1048. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  1049. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  1050. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  1051. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  1052. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  1053. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  1054. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  1055. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  1056. sint genere. in primis animalibus indice mente
  1057. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  1058. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  1059. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  1060. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  1061. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  1062. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  1063. quando quidem vitae depactus terminus alte
  1064. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  1065. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  1066. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  1067. libera continuo, dominis privata superbis,
  1068. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  1069. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  1070. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  1071. quis regere immensi summam, quis habere profundi