De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  2. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  3. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  4. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  5. praesertim cum tempestas adridet et anni
  6. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  7. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  8. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  9. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  10. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  11. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  12. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  13. si non forte tuas legiones per loca campi
  14. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  15. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  16. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  17. his tibi tum rebus timefactae religiones
  18. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  19. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  20. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  21. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  22. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  23. audacterque inter reges rerumque potentis
  24. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  25. nec clarum vestis splendorem purpureai,