De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pellat et invitos cogat procedere saepe
  2. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  3. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  4. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  5. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  6. et proiecta refrenatur retroque residit.
  7. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  8. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  9. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  10. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  11. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  12. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  13. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  14. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  15. id facit exiguum clinamen principiorum
  16. nec regione loci certa nec tempore certo.
  17. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  18. copia nec porro maioribus intervallis;
  19. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  20. qua propter quo nunc in motu principiorum
  21. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  22. et post haec semper simili ratione ferentur,
  23. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  24. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  25. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  26. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  27. nam neque quo possit genus ullum materiai
  28. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  29. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  30. naturam rerum mutare et vertere motus.
  31. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  32. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  33. summa tamen summa videatur stare quiete,
  34. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  35. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  36. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  37. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  38. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  39. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  40. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  41. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  42. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  43. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  44. omnia quae nobis longe confusa videntur
  45. et velut in viridi candor consistere colli.
  46. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  47. camporum complent belli simulacra cientes,
  48. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  49. aere renidescit tellus supterque virum vi
  50. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  51. icti reiectant voces ad sidera mundi
  52. et circum volitant equites mediosque repente
  53. tramittunt valido quatientes impete campos;
  54. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  55. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  56. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  57. qualia sint et quam longe distantia formis,
  58. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  59. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  60. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  61. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  62. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  63. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  64. esse pari filo similique adfecta figura.
  65. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  66. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  67. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  68. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  69. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  70. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  71. invenies tamen inter se differre figuris.
  72. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  73. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  74. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  75. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  76. turicremas propter mactatus concidit aras
  77. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  78. at mater viridis saltus orbata peragrans
  79. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  80. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  81. conspicere amissum fetum, completque querellis
  82. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  83. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  84. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  85. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  86. oblectare animum subitamque avertere curam,
  87. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  88. derivare queunt animum curaque levare;
  89. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  90. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  91. cornigeras norunt matres agnique petulci
  92. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  93. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  94. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  95. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  96. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  97. concharumque genus parili ratione videmus
  98. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  99. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  100. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  101. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  102. unius ad certam formam primordia rerum,
  103. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  104. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  105. quare fulmineus multo penetralior ignis
  106. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  107. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  108. subtilem magis e parvis constare figuris
  109. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  110. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  111. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  112. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  113. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  114. et quamvis subito per colum vina videmus
  115. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  116. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  117. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  118. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  119. inter se possint primordia singula quaeque
  120. singula per cuiusque foramina permanare.
  121. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  122. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  123. at contra taetra absinthi natura ferique
  124. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  125. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  126. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  127. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  128. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  129. proptereaque solere vias rescindere nostris
  130. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  131. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  132. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  133. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  134. horrorem constare elementis levibus aeque
  135. ac musaea mele, per chordas organici quae
  136. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  137. neu simili penetrare putes primordia forma
  138. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  139. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  140. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  141. neve bonos rerum simili constare colores
  142. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  143. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  144. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  145. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  146. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  147. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  148. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  149. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  150. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  151. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  152. titillare magis sensus quam laedere possint,
  153. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  154. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  155. dissimili dentata modo conpungere sensus
  156. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  157. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  158. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  159. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  160. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  161. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  162. semina confundunt inter se concita sensum;
  163. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  164. tute tibi partem ferias atque experiare.
  165. qua propter longe formas distare necessest
  166. principiis, varios quae possint edere sensus.
  167. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  168. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  169. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  170. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  171. prima acie constant ictus contemnere sueta
  172. et validi silices ac duri robora ferri
  173. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  174. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  175. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  176. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  177. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  178. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  179. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  180. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  181. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  182. at non esse tamen perplexis indupedita,
  183. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  184. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  185. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  186. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  187. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  188. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  189. * * *
  190. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  191. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  192. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  193. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  194. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  195. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  196. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  197. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  198. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  199. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  200. linquit enim supera taetri primordia viri,
  201. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  202. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  203. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  204. finita variare figurarum ratione.
  205. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  206. esse infinito debebunt corporis auctu.
  207. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  208. corporis inter se multum variare figurae
  209. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  210. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  211. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  212. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  213. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  214. formai speciem totius corporis eius,
  215. quod super est, si forte voles variare figuras,
  216. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  217. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  218. si tu forte voles etiam variare figuras.
  219. ergo formarum novitatem corporis augmen
  220. subsequitur. quare non est ut credere possis
  221. esse infinitis distantia semina formis,
  222. ne quaedam cogas inmani maximitate
  223. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  224. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  225. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  226. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  227. saecla novo rerum superata colore iacerent
  228. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  229. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  230. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  231. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  232. cedere item retro possent in deteriores
  233. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  234. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  235. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  236. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  237. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  238. materiem quoque finitis differe figuris.
  239. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  240. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  241. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  242. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  243. ergo finita distant ratione creata,
  244. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  245. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  246. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  247. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  248. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  249. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  250. formarum finita, necesse est quae similes sint
  251. esse infinitas aut summam materiai
  252. finitam constare, id quod non esse probavi.
  253. * * *
  254. versibus ostendam corpuscula materiai
  255. ex infinito summam rerum usque tenere
  256. undique protelo plagarum continuato.
  257. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  258. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  259. at regione locoque alio terrisque remotis
  260. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  261. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  262. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  263. milibus e multis vallo munitur eburno,
  264. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  265. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  266. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  267. unica res quaedem nativo corpore sola,
  268. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  269. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  270. unde ea progigni possit concepta, creari
  271. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  272. quippe etenim sumant alii finita per omne
  273. corpora iactari unius genitalia rei,
  274. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  275. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  276. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  277. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  278. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  279. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  280. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  281. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  282. infidi maris insidias virisque dolumque
  283. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  284. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  285. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  286. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  287. disiectare aestus diversi materiai,
  288. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  289. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  290. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  291. et res progigni et genitas procrescere posse.
  292. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  293. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  294. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  295. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  296. nec porro rerum genitales auctificique
  297. motus perpetuo possunt servare creata.
  298. sic aequo geritur certamine principiorum
  299. ex infinito contractum tempore bellum.
  300. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  301. et superantur item. miscetur funere vagor,
  302. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  303. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  304. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  305. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  306. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  307. convenit et memori mandatum mente tenere,
  308. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  309. quod genere ex uno consistat principiorum,
  310. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  311. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  312. atque potestates, ita plurima principiorum
  313. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  314. Principio tellus habet in se corpora prima,
  315. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  316. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  317. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  318. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  319. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  320. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  321. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  322. montivago generi possit praebere ferarum.
  323. quare magna deum mater materque ferarum
  324. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  325. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  326. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  327. aeris in spatio magnam pendere docentes
  328. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  329. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  330. officiis debet molliri victa parentum.
  331. muralique caput summum cinxere corona,
  332. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  333. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  334. horrifice fertur divinae matris imago.
  335. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  336. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  337. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  338. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  339. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  340. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  341. significare volunt indignos esse putandos,
  342. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  343. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  344. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  345. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  346. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  347. ingratos animos atque impia pectora volgi
  348. conterrere metu quae possint numine divae.
  349. ergo cum primum magnas invecta per urbis