De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  2. pellat et invitos cogat procedere saepe
  3. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  4. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  5. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  6. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  7. et proiecta refrenatur retroque residit.
  8. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  9. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  10. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  11. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  12. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  13. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  14. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  15. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  16. id facit exiguum clinamen principiorum
  17. nec regione loci certa nec tempore certo.
  18. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  19. copia nec porro maioribus intervallis;
  20. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  21. qua propter quo nunc in motu principiorum
  22. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  23. et post haec semper simili ratione ferentur,
  24. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  25. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  26. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  27. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  28. nam neque quo possit genus ullum materiai
  29. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  30. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  31. naturam rerum mutare et vertere motus.
  32. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  33. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  34. summa tamen summa videatur stare quiete,
  35. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  36. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  37. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  38. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  39. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  40. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  41. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  42. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  43. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  44. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  45. omnia quae nobis longe confusa videntur
  46. et velut in viridi candor consistere colli.
  47. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  48. camporum complent belli simulacra cientes,
  49. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  50. aere renidescit tellus supterque virum vi
  51. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  52. icti reiectant voces ad sidera mundi
  53. et circum volitant equites mediosque repente
  54. tramittunt valido quatientes impete campos;
  55. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  56. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  57. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  58. qualia sint et quam longe distantia formis,
  59. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  60. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  61. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  62. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  63. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  64. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  65. esse pari filo similique adfecta figura.
  66. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  67. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  68. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  69. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  70. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  71. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  72. invenies tamen inter se differre figuris.
  73. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  74. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  75. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  76. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  77. turicremas propter mactatus concidit aras
  78. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  79. at mater viridis saltus orbata peragrans
  80. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  81. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  82. conspicere amissum fetum, completque querellis
  83. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  84. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  85. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  86. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  87. oblectare animum subitamque avertere curam,
  88. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  89. derivare queunt animum curaque levare;
  90. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  91. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  92. cornigeras norunt matres agnique petulci
  93. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  94. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  95. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  96. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  97. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  98. concharumque genus parili ratione videmus
  99. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  100. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  101. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  102. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  103. unius ad certam formam primordia rerum,
  104. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  105. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  106. quare fulmineus multo penetralior ignis
  107. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  108. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  109. subtilem magis e parvis constare figuris
  110. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  111. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  112. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  113. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  114. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  115. et quamvis subito per colum vina videmus
  116. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  117. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  118. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  119. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  120. inter se possint primordia singula quaeque
  121. singula per cuiusque foramina permanare.
  122. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  123. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  124. at contra taetra absinthi natura ferique
  125. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  126. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  127. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  128. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  129. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  130. proptereaque solere vias rescindere nostris
  131. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  132. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  133. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  134. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  135. horrorem constare elementis levibus aeque
  136. ac musaea mele, per chordas organici quae
  137. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  138. neu simili penetrare putes primordia forma
  139. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  140. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  141. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  142. neve bonos rerum simili constare colores
  143. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  144. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  145. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  146. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  147. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  148. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  149. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  150. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  151. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  152. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  153. titillare magis sensus quam laedere possint,
  154. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  155. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  156. dissimili dentata modo conpungere sensus
  157. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  158. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  159. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  160. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  161. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  162. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  163. semina confundunt inter se concita sensum;
  164. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  165. tute tibi partem ferias atque experiare.
  166. qua propter longe formas distare necessest
  167. principiis, varios quae possint edere sensus.
  168. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  169. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  170. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  171. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  172. prima acie constant ictus contemnere sueta
  173. et validi silices ac duri robora ferri
  174. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  175. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  176. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  177. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  178. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  179. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  180. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  181. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  182. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  183. at non esse tamen perplexis indupedita,
  184. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  185. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  186. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  187. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  188. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  189. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  190. * * *
  191. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  192. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  193. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  194. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  195. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  196. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  197. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  198. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  199. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  200. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  201. linquit enim supera taetri primordia viri,
  202. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  203. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  204. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  205. finita variare figurarum ratione.
  206. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  207. esse infinito debebunt corporis auctu.
  208. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  209. corporis inter se multum variare figurae
  210. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  211. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  212. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  213. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  214. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  215. formai speciem totius corporis eius,
  216. quod super est, si forte voles variare figuras,
  217. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  218. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  219. si tu forte voles etiam variare figuras.
  220. ergo formarum novitatem corporis augmen
  221. subsequitur. quare non est ut credere possis
  222. esse infinitis distantia semina formis,
  223. ne quaedam cogas inmani maximitate
  224. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  225. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  226. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  227. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  228. saecla novo rerum superata colore iacerent
  229. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  230. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  231. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  232. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  233. cedere item retro possent in deteriores
  234. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  235. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  236. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  237. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  238. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  239. materiem quoque finitis differe figuris.
  240. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  241. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  242. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  243. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  244. ergo finita distant ratione creata,
  245. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  246. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  247. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  248. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  249. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  250. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  251. formarum finita, necesse est quae similes sint
  252. esse infinitas aut summam materiai
  253. finitam constare, id quod non esse probavi.
  254. * * *
  255. versibus ostendam corpuscula materiai
  256. ex infinito summam rerum usque tenere
  257. undique protelo plagarum continuato.
  258. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  259. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  260. at regione locoque alio terrisque remotis
  261. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  262. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  263. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  264. milibus e multis vallo munitur eburno,
  265. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  266. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  267. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  268. unica res quaedem nativo corpore sola,
  269. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  270. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  271. unde ea progigni possit concepta, creari
  272. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  273. quippe etenim sumant alii finita per omne
  274. corpora iactari unius genitalia rei,
  275. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  276. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  277. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  278. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  279. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  280. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  281. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  282. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  283. infidi maris insidias virisque dolumque
  284. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  285. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  286. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  287. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  288. disiectare aestus diversi materiai,
  289. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  290. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  291. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  292. et res progigni et genitas procrescere posse.
  293. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  294. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  295. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  296. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  297. nec porro rerum genitales auctificique
  298. motus perpetuo possunt servare creata.
  299. sic aequo geritur certamine principiorum
  300. ex infinito contractum tempore bellum.
  301. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  302. et superantur item. miscetur funere vagor,
  303. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  304. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  305. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  306. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  307. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  308. convenit et memori mandatum mente tenere,
  309. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  310. quod genere ex uno consistat principiorum,
  311. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  312. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  313. atque potestates, ita plurima principiorum
  314. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  315. Principio tellus habet in se corpora prima,
  316. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  317. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  318. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  319. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  320. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  321. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  322. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  323. montivago generi possit praebere ferarum.
  324. quare magna deum mater materque ferarum
  325. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  326. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  327. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  328. aeris in spatio magnam pendere docentes
  329. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  330. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  331. officiis debet molliri victa parentum.
  332. muralique caput summum cinxere corona,
  333. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  334. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  335. horrifice fertur divinae matris imago.
  336. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  337. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  338. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  339. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  340. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  341. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  342. significare volunt indignos esse putandos,
  343. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  344. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  345. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  346. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  347. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  348. ingratos animos atque impia pectora volgi
  349. conterrere metu quae possint numine divae.
  350. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  351. munificat tacita mortalis muta salute,
  352. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  353. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  354. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  355. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  356. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  357. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  358. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  359. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  360. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  361. cum pueri circum puerum pernice chorea
  362. armat et in numerum pernice chorea
  363. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  364. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  365. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  366. propterea magnam armati matrem comitantur,
  367. aut quia significant divam praedicere ut armis
  368. ac virtute velint patriam defendere terram
  369. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  370. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  371. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  372. omnis enim per se divom natura necessest
  373. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  374. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  375. nam privata dolore omni, privata periclis,
  376. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  377. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  378. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  379. et quia multarum potitur primordia rerum,
  380. multa modis multis effert in lumina solis.
  381. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  382. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  383. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  384. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  385. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  386. religione animum turpi contingere parcat.
  387. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  388. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  389. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  390. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  391. dissimili vivont specie retinentque parentum
  392. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  393. tanta est in quovis genere herbae materiai
  394. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  395. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  396. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  397. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  398. dissimili perfecta figura principiorum.
  399. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  400. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  401. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  402. scintillasque agere ac late differre favillam.
  403. cetera consimili mentis ratione peragrans
  404. invenies igitur multarum semina rerum
  405. corpore celare et varias cohibere figuras.
  406. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  407. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  408. haec igitur variis debent constare figuris;
  409. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  410. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  411. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  412. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  413. conveniunt et res permixto semine constant.
  414. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  415. multa elementa vides multis communia verbis,
  416. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  417. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  418. non quo multa parum communis littera currat
  419. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  420. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  421. sic aliis in rebus item communia multa
  422. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  423. dissimili tamen inter se consistere summa
  424. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  425. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  426. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  427. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  428. semiferas hominum species existere et altos
  429. inter dum ramos egigni corpore vivo
  430. multaque conecti terrestria membra marinis,
  431. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  432. pascere naturam per terras omniparentis.
  433. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  434. seminibus certis certa genetrice creata
  435. conservare genus crescentia posse videmus.
  436. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  437. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  438. corpora discedunt conexaque convenientis
  439. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  440. reicere in terras naturam, multaque caecis
  441. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  442. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  443. vitalis motus consentire atque imitari.
  444. sed ne forte putes animalia sola teneri
  445. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  446. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  447. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  448. dissimili constare figura principiorum;
  449. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  450. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  451. semina cum porro distent, differre necessust
  452. intervalla vias conexus pondera plagas
  453. concursus motus; quae non animalia solum
  454. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  455. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  456. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  457. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  458. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  459. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  460. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  461. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  462. corpora consimili sint eius tincta colore;
  463. nullus enim color est omnino materiai
  464. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  465. in quae corpora si nullus tibi forte videtur