De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  2. pellat et invitos cogat procedere saepe
  3. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  4. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  5. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  6. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  7. et proiecta refrenatur retroque residit.
  8. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  9. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  10. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  11. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  12. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  13. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  14. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  15. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  16. id facit exiguum clinamen principiorum
  17. nec regione loci certa nec tempore certo.
  18. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  19. copia nec porro maioribus intervallis;
  20. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  21. qua propter quo nunc in motu principiorum
  22. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  23. et post haec semper simili ratione ferentur,
  24. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  25. condicione et erunt et crescent vique valebunt,