De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  2. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  3. pellat et invitos cogat procedere saepe
  4. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  5. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  6. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  7. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  8. et proiecta refrenatur retroque residit.
  9. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  10. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  11. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  12. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  13. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  14. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  15. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  16. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  17. id facit exiguum clinamen principiorum
  18. nec regione loci certa nec tempore certo.
  19. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  20. copia nec porro maioribus intervallis;
  21. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  22. qua propter quo nunc in motu principiorum
  23. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  24. et post haec semper simili ratione ferentur,
  25. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  26. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  27. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  28. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  29. nam neque quo possit genus ullum materiai
  30. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  31. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  32. naturam rerum mutare et vertere motus.
  33. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  34. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  35. summa tamen summa videatur stare quiete,
  36. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  37. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  38. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  39. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  40. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  41. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  42. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  43. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  44. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  45. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  46. omnia quae nobis longe confusa videntur
  47. et velut in viridi candor consistere colli.
  48. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  49. camporum complent belli simulacra cientes,
  50. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  51. aere renidescit tellus supterque virum vi
  52. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  53. icti reiectant voces ad sidera mundi
  54. et circum volitant equites mediosque repente
  55. tramittunt valido quatientes impete campos;
  56. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  57. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  58. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  59. qualia sint et quam longe distantia formis,
  60. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  61. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  62. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  63. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  64. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  65. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  66. esse pari filo similique adfecta figura.
  67. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  68. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  69. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  70. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  71. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  72. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  73. invenies tamen inter se differre figuris.
  74. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  75. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  76. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  77. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  78. turicremas propter mactatus concidit aras
  79. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  80. at mater viridis saltus orbata peragrans
  81. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  82. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  83. conspicere amissum fetum, completque querellis
  84. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  85. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  86. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  87. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  88. oblectare animum subitamque avertere curam,
  89. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  90. derivare queunt animum curaque levare;
  91. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  92. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  93. cornigeras norunt matres agnique petulci
  94. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  95. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  96. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  97. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  98. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  99. concharumque genus parili ratione videmus
  100. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  101. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  102. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  103. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  104. unius ad certam formam primordia rerum,
  105. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  106. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  107. quare fulmineus multo penetralior ignis
  108. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  109. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  110. subtilem magis e parvis constare figuris
  111. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  112. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  113. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  114. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  115. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  116. et quamvis subito per colum vina videmus
  117. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  118. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  119. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  120. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  121. inter se possint primordia singula quaeque
  122. singula per cuiusque foramina permanare.
  123. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  124. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  125. at contra taetra absinthi natura ferique
  126. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  127. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  128. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  129. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  130. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  131. proptereaque solere vias rescindere nostris
  132. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  133. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  134. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  135. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  136. horrorem constare elementis levibus aeque
  137. ac musaea mele, per chordas organici quae
  138. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  139. neu simili penetrare putes primordia forma
  140. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  141. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  142. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  143. neve bonos rerum simili constare colores
  144. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  145. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  146. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  147. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  148. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  149. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  150. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  151. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  152. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  153. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  154. titillare magis sensus quam laedere possint,
  155. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  156. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  157. dissimili dentata modo conpungere sensus
  158. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  159. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  160. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  161. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  162. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  163. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  164. semina confundunt inter se concita sensum;
  165. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  166. tute tibi partem ferias atque experiare.
  167. qua propter longe formas distare necessest
  168. principiis, varios quae possint edere sensus.
  169. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  170. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  171. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  172. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  173. prima acie constant ictus contemnere sueta
  174. et validi silices ac duri robora ferri
  175. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  176. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  177. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  178. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  179. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  180. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  181. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  182. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  183. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  184. at non esse tamen perplexis indupedita,
  185. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  186. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  187. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  188. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  189. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  190. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  191. * * *
  192. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  193. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  194. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  195. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  196. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  197. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  198. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  199. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  200. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  201. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  202. linquit enim supera taetri primordia viri,
  203. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  204. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  205. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  206. finita variare figurarum ratione.
  207. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  208. esse infinito debebunt corporis auctu.
  209. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  210. corporis inter se multum variare figurae
  211. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  212. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  213. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  214. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  215. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  216. formai speciem totius corporis eius,
  217. quod super est, si forte voles variare figuras,
  218. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  219. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  220. si tu forte voles etiam variare figuras.
  221. ergo formarum novitatem corporis augmen
  222. subsequitur. quare non est ut credere possis
  223. esse infinitis distantia semina formis,
  224. ne quaedam cogas inmani maximitate
  225. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  226. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  227. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  228. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  229. saecla novo rerum superata colore iacerent
  230. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  231. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  232. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  233. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  234. cedere item retro possent in deteriores
  235. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  236. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  237. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  238. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  239. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  240. materiem quoque finitis differe figuris.
  241. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  242. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  243. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  244. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  245. ergo finita distant ratione creata,
  246. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  247. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  248. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  249. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  250. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  251. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  252. formarum finita, necesse est quae similes sint
  253. esse infinitas aut summam materiai
  254. finitam constare, id quod non esse probavi.
  255. * * *
  256. versibus ostendam corpuscula materiai
  257. ex infinito summam rerum usque tenere
  258. undique protelo plagarum continuato.
  259. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  260. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  261. at regione locoque alio terrisque remotis
  262. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  263. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  264. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  265. milibus e multis vallo munitur eburno,
  266. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  267. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  268. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  269. unica res quaedem nativo corpore sola,
  270. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  271. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  272. unde ea progigni possit concepta, creari
  273. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  274. quippe etenim sumant alii finita per omne
  275. corpora iactari unius genitalia rei,
  276. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  277. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  278. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  279. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  280. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  281. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  282. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  283. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  284. infidi maris insidias virisque dolumque
  285. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  286. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  287. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  288. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  289. disiectare aestus diversi materiai,
  290. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  291. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  292. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  293. et res progigni et genitas procrescere posse.
  294. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  295. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  296. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  297. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  298. nec porro rerum genitales auctificique
  299. motus perpetuo possunt servare creata.
  300. sic aequo geritur certamine principiorum
  301. ex infinito contractum tempore bellum.
  302. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  303. et superantur item. miscetur funere vagor,
  304. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  305. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  306. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  307. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  308. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  309. convenit et memori mandatum mente tenere,
  310. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  311. quod genere ex uno consistat principiorum,
  312. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  313. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  314. atque potestates, ita plurima principiorum
  315. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  316. Principio tellus habet in se corpora prima,
  317. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  318. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  319. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  320. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  321. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  322. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  323. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  324. montivago generi possit praebere ferarum.
  325. quare magna deum mater materque ferarum
  326. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  327. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  328. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  329. aeris in spatio magnam pendere docentes
  330. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  331. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  332. officiis debet molliri victa parentum.
  333. muralique caput summum cinxere corona,
  334. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  335. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  336. horrifice fertur divinae matris imago.
  337. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  338. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  339. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  340. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  341. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  342. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  343. significare volunt indignos esse putandos,
  344. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  345. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  346. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  347. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  348. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  349. ingratos animos atque impia pectora volgi
  350. conterrere metu quae possint numine divae.
  351. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  352. munificat tacita mortalis muta salute,
  353. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  354. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  355. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  356. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  357. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  358. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  359. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  360. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  361. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  362. cum pueri circum puerum pernice chorea
  363. armat et in numerum pernice chorea
  364. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  365. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  366. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  367. propterea magnam armati matrem comitantur,
  368. aut quia significant divam praedicere ut armis
  369. ac virtute velint patriam defendere terram
  370. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  371. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  372. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  373. omnis enim per se divom natura necessest
  374. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  375. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  376. nam privata dolore omni, privata periclis,
  377. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  378. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  379. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  380. et quia multarum potitur primordia rerum,
  381. multa modis multis effert in lumina solis.
  382. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  383. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  384. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  385. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  386. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  387. religione animum turpi contingere parcat.
  388. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  389. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  390. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  391. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  392. dissimili vivont specie retinentque parentum
  393. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  394. tanta est in quovis genere herbae materiai
  395. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  396. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  397. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  398. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  399. dissimili perfecta figura principiorum.
  400. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  401. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  402. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  403. scintillasque agere ac late differre favillam.
  404. cetera consimili mentis ratione peragrans
  405. invenies igitur multarum semina rerum
  406. corpore celare et varias cohibere figuras.
  407. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  408. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  409. haec igitur variis debent constare figuris;
  410. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  411. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  412. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  413. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  414. conveniunt et res permixto semine constant.
  415. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  416. multa elementa vides multis communia verbis,
  417. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  418. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  419. non quo multa parum communis littera currat
  420. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  421. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  422. sic aliis in rebus item communia multa
  423. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  424. dissimili tamen inter se consistere summa
  425. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  426. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  427. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  428. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  429. semiferas hominum species existere et altos
  430. inter dum ramos egigni corpore vivo
  431. multaque conecti terrestria membra marinis,
  432. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  433. pascere naturam per terras omniparentis.
  434. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  435. seminibus certis certa genetrice creata
  436. conservare genus crescentia posse videmus.
  437. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  438. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  439. corpora discedunt conexaque convenientis
  440. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  441. reicere in terras naturam, multaque caecis
  442. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  443. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  444. vitalis motus consentire atque imitari.
  445. sed ne forte putes animalia sola teneri
  446. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  447. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  448. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  449. dissimili constare figura principiorum;
  450. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  451. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  452. semina cum porro distent, differre necessust
  453. intervalla vias conexus pondera plagas
  454. concursus motus; quae non animalia solum
  455. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  456. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  457. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  458. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  459. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  460. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  461. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  462. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  463. corpora consimili sint eius tincta colore;
  464. nullus enim color est omnino materiai
  465. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  466. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  467. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  468. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  469. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  470. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  471. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  472. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  473. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  474. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  475. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  476. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  477. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  478. immutabile enim quiddam superare necessest,
  479. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  480. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  481. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  482. proinde colore cave contingas semina rerum,
  483. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  484. Praeterea si nulla coloris principiis est
  485. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  486. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  487. propterea magni quod refert, semina quaeque
  488. cum quibus et quali positura contineantur
  489. et quos inter se dent motus accipiantque,
  490. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  491. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  492. marmoreo fieri possint candore repente,
  493. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  494. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  495. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  496. materies ubi permixta est illius et ordo
  497. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  498. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  499. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  500. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  501. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  502. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  503. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  504. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  505. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  506. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  507. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  508. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  509. aut alio in quovis uno puroque nitore
  510. dissimiles longe inter se variosque colores.
  511. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  512. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  513. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  514. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  515. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  516. principiis rerum non numquam causa colores,
  517. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  518. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  519. quippe etenim multo proclivius exorientur
  520. candida de nullo quam nigro nata colore
  521. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  522. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  523. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  524. scire licet quam sint nullo velata colore;
  525. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  526. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  527. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  528. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  529. quae sita cervices circum collumque coronat;
  530. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  531. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  532. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  533. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  534. consimili mutat ratione obversa colores;
  535. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  536. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  537. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  538. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  539. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  540. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  541. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  542. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  543. sed variis formis variantes edere tactus.
  544. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  545. est natura coloris et omnia principiorum
  546. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  547. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  548. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  549. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  550. ex albis album pinnis iactare colorem
  551. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  552. aut alio quovis uno varioque colore.
  553. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  554. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  555. evanescere paulatim stinguique colorem;
  556. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  557. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  558. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  559. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  560. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  561. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  562. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  563. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  564. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  565. scire licet quaedam tam constare orba colore
  566. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  567. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  568. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  569. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  570. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  571. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  572. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  573. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  574. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  575. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  576. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  577. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  578. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  579. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  580. concoctosque suo contractans perdere viro,
  581. propter eandem rem debent primordia rerum
  582. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  583. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  584. nec simili ratione saporem denique quemquam
  585. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  586. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  587. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  588. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  589. inmortalia si volumus subiungere rebus
  590. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  591. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  592. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  593. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  594. principiis constare. neque id manufesta refutant
  595. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  596. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  597. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  598. quippe videre licet vivos existere vermes
  599. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  600. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  601. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  602. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  603. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  604. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  605. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  606. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  607. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  608. non alia longe ratione atque arida ligna
  609. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  610. iamne vides igitur magni primordia rerum
  611. referre in quali sint ordine quaeque locata
  612. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  613. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  614. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  615. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  616. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  617. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  618. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  619. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  620. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  621. sed magni referre ea primum quantula constent,
  622. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  623. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  624. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  625. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  626. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  627. antiquis ex ordinibus permota nova re
  628. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  629. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  630. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  631. * * *
  632. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  633. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  634. mollia mortali consistere corpore creta.
  635. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  636. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  637. aut similis totis animalibus esse putari.
  638. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  639. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  640. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  641. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  642. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  643. vitali ut possint consentire undique sensu.
  644. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  645. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  646. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  647. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  648. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  649. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  650. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  651. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  652. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  653. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  654. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  655. quatinus in pullos animalis vertier ova
  656. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  657. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  658. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  659. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  660. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  661. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  662. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  663. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  664. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  665. Principio nequeunt ullius corporis esse
  666. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  667. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  668. aere fluminibus terris terraque creatis,
  669. nec congressa modo vitalis convenientes
  670. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  671. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  672. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  673. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  674. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  675. dissoluuntur enim positurae principiorum
  676. et penitus motus vitales inpediuntur,
  677. donec materies omnis concussa per artus
  678. vitalis animae nodos a corpore solvit
  679. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  680. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  681. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  682. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  683. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  684. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  685. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  686. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  687. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  688. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  689. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  690. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  691. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  692. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  693. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  694. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  695. scire licet nullo primordia posse dolore
  696. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  697. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum