De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam tum materiem totius corporis omnem
  2. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  3. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  4. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  5. pellat et invitos cogat procedere saepe
  6. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  7. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  8. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  9. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  10. et proiecta refrenatur retroque residit.
  11. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  12. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  13. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  14. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  15. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  16. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  17. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  18. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  19. id facit exiguum clinamen principiorum
  20. nec regione loci certa nec tempore certo.
  21. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  22. copia nec porro maioribus intervallis;
  23. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  24. qua propter quo nunc in motu principiorum
  25. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  26. et post haec semper simili ratione ferentur,
  27. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  28. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  29. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  30. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  31. nam neque quo possit genus ullum materiai
  32. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  33. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  34. naturam rerum mutare et vertere motus.
  35. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  36. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  37. summa tamen summa videatur stare quiete,
  38. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  39. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  40. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  41. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  42. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  43. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  44. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  45. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  46. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  47. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  48. omnia quae nobis longe confusa videntur
  49. et velut in viridi candor consistere colli.
  50. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  51. camporum complent belli simulacra cientes,
  52. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  53. aere renidescit tellus supterque virum vi
  54. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  55. icti reiectant voces ad sidera mundi
  56. et circum volitant equites mediosque repente
  57. tramittunt valido quatientes impete campos;
  58. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  59. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  60. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  61. qualia sint et quam longe distantia formis,
  62. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  63. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  64. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  65. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  66. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  67. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  68. esse pari filo similique adfecta figura.
  69. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  70. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  71. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  72. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  73. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  74. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  75. invenies tamen inter se differre figuris.
  76. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  77. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  78. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  79. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  80. turicremas propter mactatus concidit aras
  81. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  82. at mater viridis saltus orbata peragrans
  83. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  84. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  85. conspicere amissum fetum, completque querellis
  86. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  87. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  88. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  89. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  90. oblectare animum subitamque avertere curam,
  91. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  92. derivare queunt animum curaque levare;
  93. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  94. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  95. cornigeras norunt matres agnique petulci
  96. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  97. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  98. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  99. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  100. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  101. concharumque genus parili ratione videmus
  102. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  103. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  104. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  105. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  106. unius ad certam formam primordia rerum,
  107. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  108. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  109. quare fulmineus multo penetralior ignis
  110. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  111. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  112. subtilem magis e parvis constare figuris
  113. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  114. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  115. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  116. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  117. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  118. et quamvis subito per colum vina videmus
  119. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  120. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  121. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  122. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  123. inter se possint primordia singula quaeque
  124. singula per cuiusque foramina permanare.
  125. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  126. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  127. at contra taetra absinthi natura ferique
  128. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  129. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  130. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  131. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  132. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  133. proptereaque solere vias rescindere nostris
  134. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  135. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  136. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  137. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  138. horrorem constare elementis levibus aeque
  139. ac musaea mele, per chordas organici quae
  140. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  141. neu simili penetrare putes primordia forma
  142. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  143. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  144. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  145. neve bonos rerum simili constare colores
  146. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  147. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  148. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  149. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  150. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  151. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  152. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  153. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  154. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  155. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  156. titillare magis sensus quam laedere possint,
  157. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  158. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  159. dissimili dentata modo conpungere sensus
  160. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  161. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  162. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  163. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  164. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  165. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  166. semina confundunt inter se concita sensum;
  167. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  168. tute tibi partem ferias atque experiare.
  169. qua propter longe formas distare necessest
  170. principiis, varios quae possint edere sensus.
  171. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  172. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  173. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  174. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  175. prima acie constant ictus contemnere sueta
  176. et validi silices ac duri robora ferri
  177. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  178. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  179. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  180. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  181. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  182. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  183. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  184. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  185. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  186. at non esse tamen perplexis indupedita,
  187. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  188. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  189. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  190. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  191. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  192. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  193. * * *
  194. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  195. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  196. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  197. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  198. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  199. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  200. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  201. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  202. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  203. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  204. linquit enim supera taetri primordia viri,
  205. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  206. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  207. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  208. finita variare figurarum ratione.
  209. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  210. esse infinito debebunt corporis auctu.
  211. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  212. corporis inter se multum variare figurae
  213. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  214. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  215. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  216. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  217. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  218. formai speciem totius corporis eius,
  219. quod super est, si forte voles variare figuras,
  220. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  221. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  222. si tu forte voles etiam variare figuras.
  223. ergo formarum novitatem corporis augmen
  224. subsequitur. quare non est ut credere possis
  225. esse infinitis distantia semina formis,
  226. ne quaedam cogas inmani maximitate
  227. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  228. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  229. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  230. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  231. saecla novo rerum superata colore iacerent
  232. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,