De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  2. ut videas initum motus a corde creari
  3. ex animique voluntate id procedere primum,
  4. inde dari porro per totum corpus et artus.
  5. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  6. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  7. nam tum materiem totius corporis omnem
  8. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  9. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  10. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  11. pellat et invitos cogat procedere saepe
  12. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  13. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  14. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  15. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  16. et proiecta refrenatur retroque residit.
  17. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  18. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  19. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  20. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  21. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  22. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  23. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  24. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  25. id facit exiguum clinamen principiorum
  26. nec regione loci certa nec tempore certo.
  27. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  28. copia nec porro maioribus intervallis;
  29. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  30. qua propter quo nunc in motu principiorum
  31. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  32. et post haec semper simili ratione ferentur,
  33. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  34. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  35. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  36. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  37. nam neque quo possit genus ullum materiai
  38. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  39. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  40. naturam rerum mutare et vertere motus.
  41. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  42. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  43. summa tamen summa videatur stare quiete,
  44. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  45. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  46. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  47. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  48. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  49. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  50. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  51. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  52. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  53. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  54. omnia quae nobis longe confusa videntur
  55. et velut in viridi candor consistere colli.
  56. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  57. camporum complent belli simulacra cientes,
  58. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  59. aere renidescit tellus supterque virum vi
  60. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  61. icti reiectant voces ad sidera mundi
  62. et circum volitant equites mediosque repente
  63. tramittunt valido quatientes impete campos;
  64. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  65. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  66. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  67. qualia sint et quam longe distantia formis,
  68. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  69. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  70. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  71. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  72. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  73. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  74. esse pari filo similique adfecta figura.
  75. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  76. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  77. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  78. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  79. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  80. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  81. invenies tamen inter se differre figuris.
  82. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  83. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  84. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  85. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  86. turicremas propter mactatus concidit aras
  87. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  88. at mater viridis saltus orbata peragrans
  89. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  90. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  91. conspicere amissum fetum, completque querellis
  92. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  93. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  94. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  95. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  96. oblectare animum subitamque avertere curam,
  97. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  98. derivare queunt animum curaque levare;
  99. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  100. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  101. cornigeras norunt matres agnique petulci
  102. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  103. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  104. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  105. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  106. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  107. concharumque genus parili ratione videmus
  108. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  109. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  110. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  111. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  112. unius ad certam formam primordia rerum,
  113. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  114. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  115. quare fulmineus multo penetralior ignis
  116. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  117. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  118. subtilem magis e parvis constare figuris
  119. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  120. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  121. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  122. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  123. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  124. et quamvis subito per colum vina videmus
  125. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  126. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  127. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  128. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  129. inter se possint primordia singula quaeque
  130. singula per cuiusque foramina permanare.
  131. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  132. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  133. at contra taetra absinthi natura ferique
  134. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  135. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  136. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  137. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  138. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  139. proptereaque solere vias rescindere nostris
  140. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  141. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  142. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  143. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  144. horrorem constare elementis levibus aeque
  145. ac musaea mele, per chordas organici quae
  146. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  147. neu simili penetrare putes primordia forma
  148. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  149. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  150. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  151. neve bonos rerum simili constare colores
  152. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  153. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  154. aut foeda specie foedi turpesque videntur.