De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  2. declinamus item motus nec tempore certo
  3. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  4. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  5. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  6. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  7. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  8. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  9. omnis enim totum per corpus materiai
  10. copia conciri debet, concita per artus
  11. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  12. ut videas initum motus a corde creari
  13. ex animique voluntate id procedere primum,
  14. inde dari porro per totum corpus et artus.
  15. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  16. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  17. nam tum materiem totius corporis omnem
  18. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  19. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  20. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  21. pellat et invitos cogat procedere saepe
  22. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  23. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  24. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  25. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  26. et proiecta refrenatur retroque residit.
  27. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  28. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  29. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  30. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  31. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  32. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  33. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  34. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  35. id facit exiguum clinamen principiorum
  36. nec regione loci certa nec tempore certo.
  37. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  38. copia nec porro maioribus intervallis;
  39. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  40. qua propter quo nunc in motu principiorum
  41. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  42. et post haec semper simili ratione ferentur,
  43. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  44. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  45. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  46. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  47. nam neque quo possit genus ullum materiai
  48. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  49. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  50. naturam rerum mutare et vertere motus.
  51. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  52. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  53. summa tamen summa videatur stare quiete,
  54. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  55. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  56. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  57. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  58. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  59. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  60. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  61. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  62. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  63. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  64. omnia quae nobis longe confusa videntur
  65. et velut in viridi candor consistere colli.
  66. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  67. camporum complent belli simulacra cientes,
  68. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  69. aere renidescit tellus supterque virum vi
  70. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  71. icti reiectant voces ad sidera mundi
  72. et circum volitant equites mediosque repente
  73. tramittunt valido quatientes impete campos;
  74. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  75. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  76. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  77. qualia sint et quam longe distantia formis,
  78. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  79. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  80. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  81. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  82. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  83. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  84. esse pari filo similique adfecta figura.
  85. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  86. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  87. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  88. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  89. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  90. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  91. invenies tamen inter se differre figuris.
  92. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  93. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  94. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  95. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  96. turicremas propter mactatus concidit aras
  97. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  98. at mater viridis saltus orbata peragrans
  99. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  100. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  101. conspicere amissum fetum, completque querellis
  102. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  103. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  104. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  105. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  106. oblectare animum subitamque avertere curam,
  107. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  108. derivare queunt animum curaque levare;
  109. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  110. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  111. cornigeras norunt matres agnique petulci
  112. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  113. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  114. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  115. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  116. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  117. concharumque genus parili ratione videmus
  118. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  119. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  120. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  121. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  122. unius ad certam formam primordia rerum,
  123. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  124. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  125. quare fulmineus multo penetralior ignis
  126. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  127. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  128. subtilem magis e parvis constare figuris
  129. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  130. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  131. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  132. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  133. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  134. et quamvis subito per colum vina videmus
  135. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  136. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  137. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  138. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  139. inter se possint primordia singula quaeque
  140. singula per cuiusque foramina permanare.
  141. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  142. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  143. at contra taetra absinthi natura ferique
  144. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  145. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  146. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  147. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  148. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  149. proptereaque solere vias rescindere nostris
  150. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  151. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  152. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  153. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  154. horrorem constare elementis levibus aeque
  155. ac musaea mele, per chordas organici quae
  156. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  157. neu simili penetrare putes primordia forma
  158. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  159. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  160. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  161. neve bonos rerum simili constare colores
  162. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  163. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  164. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  165. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  166. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  167. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  168. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  169. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  170. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  171. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  172. titillare magis sensus quam laedere possint,
  173. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  174. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  175. dissimili dentata modo conpungere sensus
  176. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  177. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  178. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  179. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  180. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  181. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  182. semina confundunt inter se concita sensum;
  183. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  184. tute tibi partem ferias atque experiare.
  185. qua propter longe formas distare necessest
  186. principiis, varios quae possint edere sensus.
  187. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  188. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  189. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  190. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  191. prima acie constant ictus contemnere sueta
  192. et validi silices ac duri robora ferri
  193. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  194. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  195. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  196. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  197. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  198. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  199. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  200. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  201. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  202. at non esse tamen perplexis indupedita,
  203. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  204. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  205. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  206. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  207. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  208. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  209. * * *
  210. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  211. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  212. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  213. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  214. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  215. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  216. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  217. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  218. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  219. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  220. linquit enim supera taetri primordia viri,
  221. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  222. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  223. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  224. finita variare figurarum ratione.
  225. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  226. esse infinito debebunt corporis auctu.
  227. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  228. corporis inter se multum variare figurae
  229. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  230. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  231. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  232. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  233. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  234. formai speciem totius corporis eius,
  235. quod super est, si forte voles variare figuras,
  236. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  237. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  238. si tu forte voles etiam variare figuras.
  239. ergo formarum novitatem corporis augmen
  240. subsequitur. quare non est ut credere possis
  241. esse infinitis distantia semina formis,
  242. ne quaedam cogas inmani maximitate
  243. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  244. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  245. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  246. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  247. saecla novo rerum superata colore iacerent
  248. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  249. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  250. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  251. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  252. cedere item retro possent in deteriores
  253. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  254. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  255. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  256. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  257. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  258. materiem quoque finitis differe figuris.
  259. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  260. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  261. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  262. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  263. ergo finita distant ratione creata,
  264. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  265. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  266. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  267. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  268. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  269. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  270. formarum finita, necesse est quae similes sint
  271. esse infinitas aut summam materiai
  272. finitam constare, id quod non esse probavi.
  273. * * *
  274. versibus ostendam corpuscula materiai
  275. ex infinito summam rerum usque tenere
  276. undique protelo plagarum continuato.
  277. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  278. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  279. at regione locoque alio terrisque remotis
  280. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  281. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  282. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  283. milibus e multis vallo munitur eburno,
  284. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  285. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  286. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  287. unica res quaedem nativo corpore sola,
  288. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  289. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  290. unde ea progigni possit concepta, creari
  291. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  292. quippe etenim sumant alii finita per omne
  293. corpora iactari unius genitalia rei,
  294. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  295. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  296. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  297. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  298. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  299. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  300. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  301. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  302. infidi maris insidias virisque dolumque
  303. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  304. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  305. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  306. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  307. disiectare aestus diversi materiai,
  308. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  309. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  310. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  311. et res progigni et genitas procrescere posse.
  312. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  313. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  314. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  315. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  316. nec porro rerum genitales auctificique
  317. motus perpetuo possunt servare creata.
  318. sic aequo geritur certamine principiorum
  319. ex infinito contractum tempore bellum.
  320. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  321. et superantur item. miscetur funere vagor,
  322. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  323. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  324. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  325. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  326. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  327. convenit et memori mandatum mente tenere,
  328. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  329. quod genere ex uno consistat principiorum,
  330. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  331. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  332. atque potestates, ita plurima principiorum
  333. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  334. Principio tellus habet in se corpora prima,
  335. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  336. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  337. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  338. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  339. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  340. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  341. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  342. montivago generi possit praebere ferarum.
  343. quare magna deum mater materque ferarum
  344. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  345. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  346. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  347. aeris in spatio magnam pendere docentes
  348. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  349. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  350. officiis debet molliri victa parentum.
  351. muralique caput summum cinxere corona,
  352. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  353. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  354. horrifice fertur divinae matris imago.
  355. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  356. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  357. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  358. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  359. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  360. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  361. significare volunt indignos esse putandos,
  362. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  363. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  364. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  365. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  366. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  367. ingratos animos atque impia pectora volgi
  368. conterrere metu quae possint numine divae.
  369. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  370. munificat tacita mortalis muta salute,
  371. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  372. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  373. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  374. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  375. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  376. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  377. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  378. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  379. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  380. cum pueri circum puerum pernice chorea
  381. armat et in numerum pernice chorea
  382. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  383. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  384. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  385. propterea magnam armati matrem comitantur,
  386. aut quia significant divam praedicere ut armis
  387. ac virtute velint patriam defendere terram
  388. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  389. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  390. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  391. omnis enim per se divom natura necessest
  392. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  393. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  394. nam privata dolore omni, privata periclis,
  395. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  396. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  397. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  398. et quia multarum potitur primordia rerum,
  399. multa modis multis effert in lumina solis.
  400. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  401. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  402. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  403. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  404. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  405. religione animum turpi contingere parcat.
  406. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  407. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  408. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  409. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  410. dissimili vivont specie retinentque parentum
  411. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  412. tanta est in quovis genere herbae materiai
  413. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  414. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  415. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  416. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  417. dissimili perfecta figura principiorum.
  418. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  419. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  420. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  421. scintillasque agere ac late differre favillam.
  422. cetera consimili mentis ratione peragrans
  423. invenies igitur multarum semina rerum
  424. corpore celare et varias cohibere figuras.
  425. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  426. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  427. haec igitur variis debent constare figuris;
  428. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  429. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  430. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  431. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  432. conveniunt et res permixto semine constant.
  433. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  434. multa elementa vides multis communia verbis,
  435. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  436. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  437. non quo multa parum communis littera currat
  438. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  439. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  440. sic aliis in rebus item communia multa
  441. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  442. dissimili tamen inter se consistere summa
  443. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  444. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  445. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  446. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  447. semiferas hominum species existere et altos
  448. inter dum ramos egigni corpore vivo
  449. multaque conecti terrestria membra marinis,
  450. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  451. pascere naturam per terras omniparentis.
  452. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  453. seminibus certis certa genetrice creata
  454. conservare genus crescentia posse videmus.
  455. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  456. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  457. corpora discedunt conexaque convenientis
  458. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  459. reicere in terras naturam, multaque caecis
  460. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  461. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  462. vitalis motus consentire atque imitari.
  463. sed ne forte putes animalia sola teneri
  464. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  465. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  466. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  467. dissimili constare figura principiorum;
  468. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  469. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  470. semina cum porro distent, differre necessust
  471. intervalla vias conexus pondera plagas
  472. concursus motus; quae non animalia solum
  473. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  474. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  475. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  476. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  477. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  478. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  479. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  480. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  481. corpora consimili sint eius tincta colore;
  482. nullus enim color est omnino materiai
  483. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  484. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  485. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  486. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  487. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  488. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  489. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  490. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  491. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  492. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  493. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  494. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  495. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  496. immutabile enim quiddam superare necessest,
  497. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  498. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  499. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  500. proinde colore cave contingas semina rerum,
  501. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  502. Praeterea si nulla coloris principiis est
  503. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  504. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  505. propterea magni quod refert, semina quaeque
  506. cum quibus et quali positura contineantur
  507. et quos inter se dent motus accipiantque,
  508. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  509. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  510. marmoreo fieri possint candore repente,
  511. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  512. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  513. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  514. materies ubi permixta est illius et ordo
  515. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  516. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  517. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  518. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  519. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  520. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  521. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  522. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  523. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  524. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  525. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  526. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  527. aut alio in quovis uno puroque nitore
  528. dissimiles longe inter se variosque colores.
  529. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  530. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  531. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  532. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  533. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  534. principiis rerum non numquam causa colores,
  535. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  536. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  537. quippe etenim multo proclivius exorientur
  538. candida de nullo quam nigro nata colore
  539. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  540. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  541. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  542. scire licet quam sint nullo velata colore;
  543. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  544. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  545. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  546. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  547. quae sita cervices circum collumque coronat;
  548. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  549. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  550. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  551. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  552. consimili mutat ratione obversa colores;
  553. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  554. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  555. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  556. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  557. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  558. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  559. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  560. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  561. sed variis formis variantes edere tactus.
  562. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  563. est natura coloris et omnia principiorum
  564. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  565. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  566. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  567. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  568. ex albis album pinnis iactare colorem
  569. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  570. aut alio quovis uno varioque colore.
  571. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  572. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  573. evanescere paulatim stinguique colorem;
  574. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  575. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  576. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  577. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  578. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  579. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  580. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  581. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  582. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  583. scire licet quaedam tam constare orba colore
  584. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  585. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  586. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  587. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  588. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  589. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  590. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  591. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  592. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  593. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  594. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  595. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  596. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  597. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  598. concoctosque suo contractans perdere viro,
  599. propter eandem rem debent primordia rerum
  600. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  601. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  602. nec simili ratione saporem denique quemquam
  603. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  604. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  605. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  606. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  607. inmortalia si volumus subiungere rebus
  608. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  609. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  610. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  611. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  612. principiis constare. neque id manufesta refutant
  613. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  614. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  615. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  616. quippe videre licet vivos existere vermes
  617. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  618. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  619. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  620. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  621. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  622. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  623. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  624. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  625. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  626. non alia longe ratione atque arida ligna
  627. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  628. iamne vides igitur magni primordia rerum
  629. referre in quali sint ordine quaeque locata
  630. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  631. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  632. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  633. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  634. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  635. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  636. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  637. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  638. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  639. sed magni referre ea primum quantula constent,
  640. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  641. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  642. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  643. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  644. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  645. antiquis ex ordinibus permota nova re
  646. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  647. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  648. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  649. * * *
  650. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  651. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  652. mollia mortali consistere corpore creta.
  653. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  654. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  655. aut similis totis animalibus esse putari.
  656. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  657. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  658. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  659. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  660. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  661. vitali ut possint consentire undique sensu.
  662. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  663. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  664. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  665. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  666. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  667. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  668. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  669. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  670. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  671. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  672. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  673. quatinus in pullos animalis vertier ova
  674. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  675. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  676. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  677. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  678. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  679. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  680. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  681. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  682. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  683. Principio nequeunt ullius corporis esse
  684. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  685. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  686. aere fluminibus terris terraque creatis,
  687. nec congressa modo vitalis convenientes
  688. contulit inter se motus, quibus omnituentes