De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  2. declinamus item motus nec tempore certo
  3. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  4. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  5. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  6. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  7. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  8. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  9. omnis enim totum per corpus materiai
  10. copia conciri debet, concita per artus
  11. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  12. ut videas initum motus a corde creari
  13. ex animique voluntate id procedere primum,
  14. inde dari porro per totum corpus et artus.
  15. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  16. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  17. nam tum materiem totius corporis omnem
  18. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  19. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  20. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  21. pellat et invitos cogat procedere saepe
  22. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  23. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  24. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  25. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  26. et proiecta refrenatur retroque residit.
  27. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  28. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  29. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  30. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  31. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  32. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  33. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  34. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  35. id facit exiguum clinamen principiorum
  36. nec regione loci certa nec tempore certo.
  37. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  38. copia nec porro maioribus intervallis;
  39. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  40. qua propter quo nunc in motu principiorum
  41. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  42. et post haec semper simili ratione ferentur,
  43. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  44. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  45. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  46. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  47. nam neque quo possit genus ullum materiai
  48. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  49. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  50. naturam rerum mutare et vertere motus.
  51. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  52. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  53. summa tamen summa videatur stare quiete,
  54. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  55. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  56. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  57. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  58. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  59. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  60. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  61. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  62. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  63. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  64. omnia quae nobis longe confusa videntur
  65. et velut in viridi candor consistere colli.
  66. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  67. camporum complent belli simulacra cientes,
  68. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  69. aere renidescit tellus supterque virum vi
  70. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  71. icti reiectant voces ad sidera mundi
  72. et circum volitant equites mediosque repente
  73. tramittunt valido quatientes impete campos;
  74. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  75. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  76. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  77. qualia sint et quam longe distantia formis,
  78. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  79. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  80. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  81. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  82. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  83. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  84. esse pari filo similique adfecta figura.
  85. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  86. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  87. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  88. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  89. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  90. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  91. invenies tamen inter se differre figuris.
  92. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  93. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  94. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  95. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  96. turicremas propter mactatus concidit aras
  97. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  98. at mater viridis saltus orbata peragrans
  99. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  100. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  101. conspicere amissum fetum, completque querellis
  102. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  103. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  104. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  105. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  106. oblectare animum subitamque avertere curam,
  107. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  108. derivare queunt animum curaque levare;
  109. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  110. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  111. cornigeras norunt matres agnique petulci
  112. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  113. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  114. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  115. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  116. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  117. concharumque genus parili ratione videmus
  118. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  119. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  120. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  121. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  122. unius ad certam formam primordia rerum,
  123. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  124. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  125. quare fulmineus multo penetralior ignis
  126. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  127. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  128. subtilem magis e parvis constare figuris
  129. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  130. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  131. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  132. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  133. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  134. et quamvis subito per colum vina videmus
  135. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  136. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  137. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  138. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  139. inter se possint primordia singula quaeque
  140. singula per cuiusque foramina permanare.
  141. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  142. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  143. at contra taetra absinthi natura ferique
  144. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  145. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  146. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  147. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  148. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  149. proptereaque solere vias rescindere nostris
  150. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  151. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  152. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  153. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  154. horrorem constare elementis levibus aeque
  155. ac musaea mele, per chordas organici quae
  156. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  157. neu simili penetrare putes primordia forma
  158. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  159. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  160. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  161. neve bonos rerum simili constare colores
  162. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  163. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  164. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  165. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  166. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  167. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  168. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  169. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  170. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  171. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  172. titillare magis sensus quam laedere possint,
  173. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  174. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  175. dissimili dentata modo conpungere sensus
  176. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  177. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  178. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  179. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  180. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  181. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  182. semina confundunt inter se concita sensum;
  183. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  184. tute tibi partem ferias atque experiare.
  185. qua propter longe formas distare necessest
  186. principiis, varios quae possint edere sensus.
  187. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  188. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  189. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  190. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  191. prima acie constant ictus contemnere sueta
  192. et validi silices ac duri robora ferri
  193. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  194. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  195. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  196. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  197. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  198. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  199. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  200. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  201. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  202. at non esse tamen perplexis indupedita,
  203. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  204. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  205. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  206. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  207. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  208. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  209. * * *
  210. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  211. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  212. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  213. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  214. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  215. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  216. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  217. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  218. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  219. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  220. linquit enim supera taetri primordia viri,
  221. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  222. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  223. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  224. finita variare figurarum ratione.
  225. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  226. esse infinito debebunt corporis auctu.
  227. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  228. corporis inter se multum variare figurae
  229. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  230. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  231. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  232. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  233. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  234. formai speciem totius corporis eius,
  235. quod super est, si forte voles variare figuras,
  236. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  237. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  238. si tu forte voles etiam variare figuras.
  239. ergo formarum novitatem corporis augmen
  240. subsequitur. quare non est ut credere possis
  241. esse infinitis distantia semina formis,
  242. ne quaedam cogas inmani maximitate
  243. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  244. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  245. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  246. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  247. saecla novo rerum superata colore iacerent
  248. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  249. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  250. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  251. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  252. cedere item retro possent in deteriores
  253. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  254. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  255. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  256. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  257. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  258. materiem quoque finitis differe figuris.
  259. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  260. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  261. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  262. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  263. ergo finita distant ratione creata,
  264. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  265. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  266. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  267. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  268. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  269. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  270. formarum finita, necesse est quae similes sint
  271. esse infinitas aut summam materiai
  272. finitam constare, id quod non esse probavi.
  273. * * *
  274. versibus ostendam corpuscula materiai
  275. ex infinito summam rerum usque tenere
  276. undique protelo plagarum continuato.
  277. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  278. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  279. at regione locoque alio terrisque remotis
  280. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  281. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  282. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  283. milibus e multis vallo munitur eburno,
  284. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  285. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  286. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  287. unica res quaedem nativo corpore sola,
  288. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  289. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  290. unde ea progigni possit concepta, creari
  291. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  292. quippe etenim sumant alii finita per omne
  293. corpora iactari unius genitalia rei,
  294. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  295. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  296. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  297. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  298. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  299. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  300. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  301. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  302. infidi maris insidias virisque dolumque
  303. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  304. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  305. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  306. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  307. disiectare aestus diversi materiai,
  308. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  309. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  310. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  311. et res progigni et genitas procrescere posse.
  312. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  313. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  314. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  315. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  316. nec porro rerum genitales auctificique
  317. motus perpetuo possunt servare creata.
  318. sic aequo geritur certamine principiorum
  319. ex infinito contractum tempore bellum.
  320. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  321. et superantur item. miscetur funere vagor,
  322. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  323. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  324. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  325. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  326. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  327. convenit et memori mandatum mente tenere,
  328. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  329. quod genere ex uno consistat principiorum,
  330. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  331. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  332. atque potestates, ita plurima principiorum
  333. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  334. Principio tellus habet in se corpora prima,
  335. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  336. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  337. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  338. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  339. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  340. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  341. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  342. montivago generi possit praebere ferarum.
  343. quare magna deum mater materque ferarum
  344. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  345. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  346. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  347. aeris in spatio magnam pendere docentes
  348. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  349. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  350. officiis debet molliri victa parentum.
  351. muralique caput summum cinxere corona,
  352. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  353. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  354. horrifice fertur divinae matris imago.
  355. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  356. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  357. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  358. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  359. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  360. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  361. significare volunt indignos esse putandos,
  362. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  363. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  364. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  365. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  366. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  367. ingratos animos atque impia pectora volgi
  368. conterrere metu quae possint numine divae.
  369. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  370. munificat tacita mortalis muta salute,
  371. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  372. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  373. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  374. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  375. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  376. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  377. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  378. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  379. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  380. cum pueri circum puerum pernice chorea
  381. armat et in numerum pernice chorea
  382. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  383. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  384. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  385. propterea magnam armati matrem comitantur,
  386. aut quia significant divam praedicere ut armis
  387. ac virtute velint patriam defendere terram
  388. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  389. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  390. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  391. omnis enim per se divom natura necessest
  392. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  393. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  394. nam privata dolore omni, privata periclis,
  395. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  396. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  397. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  398. et quia multarum potitur primordia rerum,
  399. multa modis multis effert in lumina solis.
  400. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  401. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  402. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,