De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  2. declinamus item motus nec tempore certo
  3. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  4. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  5. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  6. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  7. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  8. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  9. omnis enim totum per corpus materiai
  10. copia conciri debet, concita per artus
  11. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  12. ut videas initum motus a corde creari
  13. ex animique voluntate id procedere primum,
  14. inde dari porro per totum corpus et artus.
  15. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  16. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  17. nam tum materiem totius corporis omnem
  18. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  19. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  20. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  21. pellat et invitos cogat procedere saepe
  22. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  23. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  24. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  25. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  26. et proiecta refrenatur retroque residit.
  27. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  28. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  29. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  30. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  31. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  32. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  33. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  34. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  35. id facit exiguum clinamen principiorum
  36. nec regione loci certa nec tempore certo.
  37. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  38. copia nec porro maioribus intervallis;
  39. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  40. qua propter quo nunc in motu principiorum
  41. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  42. et post haec semper simili ratione ferentur,
  43. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  44. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  45. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  46. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  47. nam neque quo possit genus ullum materiai
  48. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  49. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  50. naturam rerum mutare et vertere motus.
  51. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  52. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  53. summa tamen summa videatur stare quiete,
  54. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  55. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  56. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  57. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  58. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  59. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  60. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  61. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  62. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  63. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  64. omnia quae nobis longe confusa videntur
  65. et velut in viridi candor consistere colli.
  66. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  67. camporum complent belli simulacra cientes,
  68. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  69. aere renidescit tellus supterque virum vi
  70. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  71. icti reiectant voces ad sidera mundi
  72. et circum volitant equites mediosque repente
  73. tramittunt valido quatientes impete campos;
  74. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  75. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  76. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  77. qualia sint et quam longe distantia formis,
  78. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  79. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  80. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  81. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  82. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  83. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  84. esse pari filo similique adfecta figura.
  85. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  86. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque