De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  2. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  3. declinamus item motus nec tempore certo
  4. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  5. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  6. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  7. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  8. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  9. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  10. omnis enim totum per corpus materiai
  11. copia conciri debet, concita per artus
  12. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  13. ut videas initum motus a corde creari
  14. ex animique voluntate id procedere primum,
  15. inde dari porro per totum corpus et artus.
  16. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  17. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  18. nam tum materiem totius corporis omnem
  19. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  20. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  21. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  22. pellat et invitos cogat procedere saepe
  23. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  24. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  25. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  26. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  27. et proiecta refrenatur retroque residit.
  28. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  29. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  30. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  31. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  32. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  33. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  34. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  35. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  36. id facit exiguum clinamen principiorum
  37. nec regione loci certa nec tempore certo.
  38. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  39. copia nec porro maioribus intervallis;
  40. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  41. qua propter quo nunc in motu principiorum
  42. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  43. et post haec semper simili ratione ferentur,
  44. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  45. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  46. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  47. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  48. nam neque quo possit genus ullum materiai
  49. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  50. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  51. naturam rerum mutare et vertere motus.
  52. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  53. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  54. summa tamen summa videatur stare quiete,
  55. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.