De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  2. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  3. sed nihil omnino recta regione viai
  4. declinare quis est qui possit cernere sese?
  5. Denique si semper motu conectitur omnis
  6. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  7. nec declinando faciunt primordia motus
  8. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  9. ex infinito ne causam causa sequatur,
  10. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  11. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  12. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  13. declinamus item motus nec tempore certo
  14. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  15. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  16. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  17. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  18. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  19. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  20. omnis enim totum per corpus materiai
  21. copia conciri debet, concita per artus
  22. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  23. ut videas initum motus a corde creari
  24. ex animique voluntate id procedere primum,
  25. inde dari porro per totum corpus et artus.
  26. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  27. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  28. nam tum materiem totius corporis omnem
  29. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  30. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  31. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  32. pellat et invitos cogat procedere saepe
  33. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  34. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  35. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  36. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  37. et proiecta refrenatur retroque residit.
  38. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  39. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  40. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  41. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  42. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  43. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  44. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  45. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  46. id facit exiguum clinamen principiorum
  47. nec regione loci certa nec tempore certo.
  48. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  49. copia nec porro maioribus intervallis;
  50. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  51. qua propter quo nunc in motu principiorum
  52. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  53. et post haec semper simili ratione ferentur,
  54. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  55. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  56. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  57. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  58. nam neque quo possit genus ullum materiai
  59. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  60. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  61. naturam rerum mutare et vertere motus.
  62. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  63. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  64. summa tamen summa videatur stare quiete,
  65. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.