De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  2. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  3. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  4. sed nihil omnino recta regione viai
  5. declinare quis est qui possit cernere sese?
  6. Denique si semper motu conectitur omnis
  7. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  8. nec declinando faciunt primordia motus
  9. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  10. ex infinito ne causam causa sequatur,
  11. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  12. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  13. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  14. declinamus item motus nec tempore certo
  15. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  16. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  17. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  18. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  19. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  20. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  21. omnis enim totum per corpus materiai
  22. copia conciri debet, concita per artus
  23. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  24. ut videas initum motus a corde creari
  25. ex animique voluntate id procedere primum,
  26. inde dari porro per totum corpus et artus.
  27. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  28. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  29. nam tum materiem totius corporis omnem
  30. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  31. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  32. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  33. pellat et invitos cogat procedere saepe
  34. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  35. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  36. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  37. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  38. et proiecta refrenatur retroque residit.
  39. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  40. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  41. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  42. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  43. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  44. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  45. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  46. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  47. id facit exiguum clinamen principiorum
  48. nec regione loci certa nec tempore certo.
  49. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  50. copia nec porro maioribus intervallis;
  51. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  52. qua propter quo nunc in motu principiorum
  53. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  54. et post haec semper simili ratione ferentur,
  55. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  56. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  57. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  58. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  59. nam neque quo possit genus ullum materiai
  60. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  61. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  62. naturam rerum mutare et vertere motus.