De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  2. obliquos videamur et id res vera refutet.
  3. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  4. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  5. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  6. sed nihil omnino recta regione viai
  7. declinare quis est qui possit cernere sese?
  8. Denique si semper motu conectitur omnis
  9. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  10. nec declinando faciunt primordia motus
  11. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  12. ex infinito ne causam causa sequatur,
  13. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  14. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  15. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  16. declinamus item motus nec tempore certo
  17. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  18. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  19. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  20. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  21. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  22. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  23. omnis enim totum per corpus materiai
  24. copia conciri debet, concita per artus
  25. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  26. ut videas initum motus a corde creari
  27. ex animique voluntate id procedere primum,
  28. inde dari porro per totum corpus et artus.
  29. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  30. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  31. nam tum materiem totius corporis omnem
  32. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  33. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  34. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  35. pellat et invitos cogat procedere saepe
  36. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  37. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  38. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  39. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  40. et proiecta refrenatur retroque residit.
  41. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  42. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  43. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  44. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  45. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  46. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  47. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  48. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  49. id facit exiguum clinamen principiorum
  50. nec regione loci certa nec tempore certo.
  51. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  52. copia nec porro maioribus intervallis;
  53. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  54. qua propter quo nunc in motu principiorum
  55. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  56. et post haec semper simili ratione ferentur,
  57. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  58. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  59. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  60. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  61. nam neque quo possit genus ullum materiai
  62. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  63. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  64. naturam rerum mutare et vertere motus.
  65. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  66. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  67. summa tamen summa videatur stare quiete,
  68. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  69. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  70. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  71. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  72. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  73. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  74. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  75. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  76. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  77. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  78. omnia quae nobis longe confusa videntur
  79. et velut in viridi candor consistere colli.
  80. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  81. camporum complent belli simulacra cientes,
  82. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  83. aere renidescit tellus supterque virum vi
  84. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  85. icti reiectant voces ad sidera mundi
  86. et circum volitant equites mediosque repente
  87. tramittunt valido quatientes impete campos;
  88. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  89. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  90. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  91. qualia sint et quam longe distantia formis,
  92. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  93. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  94. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  95. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  96. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  97. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  98. esse pari filo similique adfecta figura.
  99. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  100. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  101. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  102. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  103. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  104. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  105. invenies tamen inter se differre figuris.
  106. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  107. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  108. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  109. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  110. turicremas propter mactatus concidit aras
  111. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  112. at mater viridis saltus orbata peragrans
  113. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  114. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  115. conspicere amissum fetum, completque querellis
  116. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  117. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  118. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  119. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  120. oblectare animum subitamque avertere curam,
  121. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  122. derivare queunt animum curaque levare;
  123. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  124. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  125. cornigeras norunt matres agnique petulci
  126. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  127. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  128. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  129. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  130. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  131. concharumque genus parili ratione videmus
  132. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  133. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  134. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  135. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  136. unius ad certam formam primordia rerum,
  137. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  138. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  139. quare fulmineus multo penetralior ignis
  140. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  141. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  142. subtilem magis e parvis constare figuris
  143. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  144. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  145. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  146. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  147. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  148. et quamvis subito per colum vina videmus
  149. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  150. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  151. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  152. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  153. inter se possint primordia singula quaeque
  154. singula per cuiusque foramina permanare.
  155. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  156. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  157. at contra taetra absinthi natura ferique
  158. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  159. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  160. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  161. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  162. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  163. proptereaque solere vias rescindere nostris
  164. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  165. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  166. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  167. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  168. horrorem constare elementis levibus aeque
  169. ac musaea mele, per chordas organici quae
  170. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  171. neu simili penetrare putes primordia forma
  172. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  173. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  174. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  175. neve bonos rerum simili constare colores
  176. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  177. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  178. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  179. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  180. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  181. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  182. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  183. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  184. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  185. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  186. titillare magis sensus quam laedere possint,
  187. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  188. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  189. dissimili dentata modo conpungere sensus
  190. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  191. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  192. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  193. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  194. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  195. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  196. semina confundunt inter se concita sensum;
  197. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  198. tute tibi partem ferias atque experiare.
  199. qua propter longe formas distare necessest
  200. principiis, varios quae possint edere sensus.
  201. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  202. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  203. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  204. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  205. prima acie constant ictus contemnere sueta
  206. et validi silices ac duri robora ferri
  207. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  208. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  209. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  210. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  211. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  212. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  213. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  214. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  215. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  216. at non esse tamen perplexis indupedita,
  217. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  218. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  219. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  220. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  221. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  222. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  223. * * *
  224. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  225. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  226. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  227. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,