De Rerum Natura
Lucretius
-
- haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
- ex supero graviora neque ictus gignere per se,
- qui varient motus, per quos natura gerat res.
- quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
- corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
- obliquos videamur et id res vera refutet.
- namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
- pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
- ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
- sed nihil omnino recta regione viai
- declinare quis est qui possit cernere sese?
- Denique si semper motu conectitur omnis
- et vetere exoritur motus novus ordine certo
- nec declinando faciunt primordia motus
- principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
- ex infinito ne causam causa sequatur,
- libera per terras unde haec animantibus exstat,
- unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
- per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
- declinamus item motus nec tempore certo