De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  2. omnia qua propter debent per inane quietum
  3. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  4. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  5. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  6. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  7. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  8. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  9. obliquos videamur et id res vera refutet.
  10. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  11. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  12. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  13. sed nihil omnino recta regione viai
  14. declinare quis est qui possit cernere sese?
  15. Denique si semper motu conectitur omnis
  16. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  17. nec declinando faciunt primordia motus
  18. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  19. ex infinito ne causam causa sequatur,
  20. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  21. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  22. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  23. declinamus item motus nec tempore certo
  24. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  25. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  26. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  27. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  28. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  29. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  30. omnis enim totum per corpus materiai
  31. copia conciri debet, concita per artus
  32. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  33. ut videas initum motus a corde creari
  34. ex animique voluntate id procedere primum,
  35. inde dari porro per totum corpus et artus.
  36. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  37. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  38. nam tum materiem totius corporis omnem
  39. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  40. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  41. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  42. pellat et invitos cogat procedere saepe
  43. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  44. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  45. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  46. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  47. et proiecta refrenatur retroque residit.
  48. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  49. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  50. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  51. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  52. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  53. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  54. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  55. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  56. id facit exiguum clinamen principiorum
  57. nec regione loci certa nec tempore certo.
  58. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  59. copia nec porro maioribus intervallis;
  60. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  61. qua propter quo nunc in motu principiorum
  62. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  63. et post haec semper simili ratione ferentur,
  64. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  65. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  66. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  67. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  68. nam neque quo possit genus ullum materiai
  69. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  70. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  71. naturam rerum mutare et vertere motus.
  72. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  73. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  74. summa tamen summa videatur stare quiete,
  75. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  76. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  77. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  78. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  79. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  80. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  81. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  82. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  83. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  84. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  85. omnia quae nobis longe confusa videntur
  86. et velut in viridi candor consistere colli.
  87. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  88. camporum complent belli simulacra cientes,
  89. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  90. aere renidescit tellus supterque virum vi
  91. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  92. icti reiectant voces ad sidera mundi
  93. et circum volitant equites mediosque repente
  94. tramittunt valido quatientes impete campos;
  95. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  96. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  97. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  98. qualia sint et quam longe distantia formis,
  99. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  100. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  101. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  102. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  103. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  104. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  105. esse pari filo similique adfecta figura.
  106. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  107. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  108. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  109. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  110. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  111. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  112. invenies tamen inter se differre figuris.
  113. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  114. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  115. nec minus atque homines inter se nota cluere.