De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  2. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  3. avius a vera longe ratione recedit.
  4. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  5. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  6. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  7. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  8. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  9. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  10. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  11. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  12. omnia qua propter debent per inane quietum
  13. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  14. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  15. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  16. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  17. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  18. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  19. obliquos videamur et id res vera refutet.
  20. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  21. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  22. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  23. sed nihil omnino recta regione viai
  24. declinare quis est qui possit cernere sese?
  25. Denique si semper motu conectitur omnis
  26. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  27. nec declinando faciunt primordia motus
  28. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  29. ex infinito ne causam causa sequatur,
  30. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  31. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  32. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  33. declinamus item motus nec tempore certo
  34. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  35. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  36. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  37. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  38. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  39. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  40. omnis enim totum per corpus materiai
  41. copia conciri debet, concita per artus
  42. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  43. ut videas initum motus a corde creari
  44. ex animique voluntate id procedere primum,
  45. inde dari porro per totum corpus et artus.
  46. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  47. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  48. nam tum materiem totius corporis omnem
  49. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  50. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  51. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  52. pellat et invitos cogat procedere saepe
  53. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  54. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  55. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  56. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  57. et proiecta refrenatur retroque residit.
  58. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  59. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  60. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  61. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  62. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  63. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  64. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  65. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  66. id facit exiguum clinamen principiorum
  67. nec regione loci certa nec tempore certo.
  68. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  69. copia nec porro maioribus intervallis;
  70. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  71. qua propter quo nunc in motu principiorum
  72. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  73. et post haec semper simili ratione ferentur,
  74. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  75. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  76. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  77. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  78. nam neque quo possit genus ullum materiai
  79. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  80. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  81. naturam rerum mutare et vertere motus.
  82. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  83. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  84. summa tamen summa videatur stare quiete,
  85. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  86. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  87. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  88. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  89. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  90. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  91. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  92. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  93. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  94. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  95. omnia quae nobis longe confusa videntur
  96. et velut in viridi candor consistere colli.
  97. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  98. camporum complent belli simulacra cientes,
  99. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  100. aere renidescit tellus supterque virum vi
  101. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  102. icti reiectant voces ad sidera mundi
  103. et circum volitant equites mediosque repente
  104. tramittunt valido quatientes impete campos;
  105. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  106. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  107. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  108. qualia sint et quam longe distantia formis,
  109. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  110. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  111. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  112. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  113. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  114. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  115. esse pari filo similique adfecta figura.
  116. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  117. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  118. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  119. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  120. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  121. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  122. invenies tamen inter se differre figuris.
  123. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  124. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  125. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  126. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  127. turicremas propter mactatus concidit aras
  128. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  129. at mater viridis saltus orbata peragrans
  130. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  131. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  132. conspicere amissum fetum, completque querellis
  133. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  134. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  135. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  136. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  137. oblectare animum subitamque avertere curam,
  138. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  139. derivare queunt animum curaque levare;
  140. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  141. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  142. cornigeras norunt matres agnique petulci
  143. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  144. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  145. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  146. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  147. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  148. concharumque genus parili ratione videmus
  149. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  150. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  151. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  152. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  153. unius ad certam formam primordia rerum,
  154. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  155. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  156. quare fulmineus multo penetralior ignis
  157. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  158. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  159. subtilem magis e parvis constare figuris
  160. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  161. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  162. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  163. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  164. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  165. et quamvis subito per colum vina videmus
  166. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  167. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  168. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  169. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  170. inter se possint primordia singula quaeque
  171. singula per cuiusque foramina permanare.
  172. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  173. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  174. at contra taetra absinthi natura ferique
  175. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  176. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  177. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  178. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  179. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  180. proptereaque solere vias rescindere nostris
  181. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  182. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  183. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  184. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  185. horrorem constare elementis levibus aeque
  186. ac musaea mele, per chordas organici quae
  187. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  188. neu simili penetrare putes primordia forma
  189. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  190. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  191. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  192. neve bonos rerum simili constare colores
  193. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  194. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  195. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  196. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  197. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  198. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  199. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  200. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  201. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  202. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  203. titillare magis sensus quam laedere possint,
  204. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  205. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  206. dissimili dentata modo conpungere sensus
  207. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  208. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  209. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  210. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  211. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  212. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  213. semina confundunt inter se concita sensum;
  214. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  215. tute tibi partem ferias atque experiare.
  216. qua propter longe formas distare necessest
  217. principiis, varios quae possint edere sensus.
  218. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  219. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  220. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  221. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  222. prima acie constant ictus contemnere sueta
  223. et validi silices ac duri robora ferri
  224. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  225. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  226. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  227. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  228. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  229. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  230. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  231. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  232. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  233. at non esse tamen perplexis indupedita,
  234. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  235. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  236. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  237. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  238. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  239. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  240. * * *
  241. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  242. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  243. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  244. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  245. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  246. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  247. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  248. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  249. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  250. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  251. linquit enim supera taetri primordia viri,
  252. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  253. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  254. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  255. finita variare figurarum ratione.
  256. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  257. esse infinito debebunt corporis auctu.
  258. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  259. corporis inter se multum variare figurae
  260. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  261. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  262. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  263. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  264. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  265. formai speciem totius corporis eius,
  266. quod super est, si forte voles variare figuras,
  267. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  268. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  269. si tu forte voles etiam variare figuras.