De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  2. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  3. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  4. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  5. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  6. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  7. incertisque locis spatio depellere paulum,
  8. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  9. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  10. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  11. nec foret offensus natus nec plaga creata
  12. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  13. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  14. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  15. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  16. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  17. avius a vera longe ratione recedit.
  18. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  19. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  20. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  21. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  22. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  23. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  24. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  25. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  26. omnia qua propter debent per inane quietum
  27. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  28. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  29. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  30. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  31. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  32. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  33. obliquos videamur et id res vera refutet.
  34. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  35. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  36. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  37. sed nihil omnino recta regione viai
  38. declinare quis est qui possit cernere sese?
  39. Denique si semper motu conectitur omnis
  40. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  41. nec declinando faciunt primordia motus
  42. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  43. ex infinito ne causam causa sequatur,
  44. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  45. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  46. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  47. declinamus item motus nec tempore certo
  48. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  49. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  50. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  51. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  52. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  53. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  54. omnis enim totum per corpus materiai
  55. copia conciri debet, concita per artus
  56. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  57. ut videas initum motus a corde creari
  58. ex animique voluntate id procedere primum,
  59. inde dari porro per totum corpus et artus.
  60. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  61. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  62. nam tum materiem totius corporis omnem
  63. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  64. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  65. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  66. pellat et invitos cogat procedere saepe
  67. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  68. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  69. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  70. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  71. et proiecta refrenatur retroque residit.
  72. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  73. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  74. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  75. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  76. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  77. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  78. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  79. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  80. id facit exiguum clinamen principiorum
  81. nec regione loci certa nec tempore certo.
  82. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  83. copia nec porro maioribus intervallis;
  84. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  85. qua propter quo nunc in motu principiorum
  86. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  87. et post haec semper simili ratione ferentur,
  88. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  89. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  90. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  91. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  92. nam neque quo possit genus ullum materiai
  93. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  94. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  95. naturam rerum mutare et vertere motus.
  96. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  97. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  98. summa tamen summa videatur stare quiete,
  99. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  100. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  101. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  102. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  103. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  104. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  105. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  106. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  107. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  108. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  109. omnia quae nobis longe confusa videntur
  110. et velut in viridi candor consistere colli.
  111. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  112. camporum complent belli simulacra cientes,
  113. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  114. aere renidescit tellus supterque virum vi
  115. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  116. icti reiectant voces ad sidera mundi
  117. et circum volitant equites mediosque repente
  118. tramittunt valido quatientes impete campos;
  119. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  120. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  121. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  122. qualia sint et quam longe distantia formis,
  123. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  124. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  125. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  126. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  127. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  128. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  129. esse pari filo similique adfecta figura.
  130. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  131. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  132. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  133. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  134. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  135. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  136. invenies tamen inter se differre figuris.
  137. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  138. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  139. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  140. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  141. turicremas propter mactatus concidit aras
  142. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  143. at mater viridis saltus orbata peragrans
  144. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  145. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  146. conspicere amissum fetum, completque querellis
  147. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  148. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  149. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  150. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  151. oblectare animum subitamque avertere curam,
  152. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  153. derivare queunt animum curaque levare;
  154. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  155. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  156. cornigeras norunt matres agnique petulci
  157. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  158. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  159. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  160. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  161. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  162. concharumque genus parili ratione videmus
  163. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  164. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  165. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  166. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  167. unius ad certam formam primordia rerum,
  168. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  169. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  170. quare fulmineus multo penetralior ignis
  171. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  172. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  173. subtilem magis e parvis constare figuris
  174. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  175. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  176. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  177. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  178. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  179. et quamvis subito per colum vina videmus
  180. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  181. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  182. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  183. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  184. inter se possint primordia singula quaeque
  185. singula per cuiusque foramina permanare.
  186. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  187. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  188. at contra taetra absinthi natura ferique
  189. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  190. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  191. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  192. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  193. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  194. proptereaque solere vias rescindere nostris
  195. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  196. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  197. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  198. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  199. horrorem constare elementis levibus aeque
  200. ac musaea mele, per chordas organici quae
  201. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  202. neu simili penetrare putes primordia forma
  203. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  204. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  205. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  206. neve bonos rerum simili constare colores
  207. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  208. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  209. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  210. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  211. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  212. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  213. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  214. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  215. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  216. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  217. titillare magis sensus quam laedere possint,
  218. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  219. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  220. dissimili dentata modo conpungere sensus
  221. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  222. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  223. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  224. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  225. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  226. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  227. semina confundunt inter se concita sensum;
  228. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  229. tute tibi partem ferias atque experiare.
  230. qua propter longe formas distare necessest
  231. principiis, varios quae possint edere sensus.
  232. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  233. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  234. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  235. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  236. prima acie constant ictus contemnere sueta
  237. et validi silices ac duri robora ferri
  238. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  239. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  240. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  241. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  242. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  243. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  244. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  245. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  246. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  247. at non esse tamen perplexis indupedita,
  248. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  249. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  250. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  251. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  252. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  253. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  254. * * *
  255. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  256. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  257. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  258. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  259. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  260. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  261. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  262. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  263. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  264. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  265. linquit enim supera taetri primordia viri,
  266. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  267. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  268. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  269. finita variare figurarum ratione.
  270. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  271. esse infinito debebunt corporis auctu.
  272. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  273. corporis inter se multum variare figurae
  274. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  275. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  276. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  277. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  278. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  279. formai speciem totius corporis eius,
  280. quod super est, si forte voles variare figuras,
  281. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  282. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  283. si tu forte voles etiam variare figuras.
  284. ergo formarum novitatem corporis augmen
  285. subsequitur. quare non est ut credere possis
  286. esse infinitis distantia semina formis,
  287. ne quaedam cogas inmani maximitate
  288. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  289. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  290. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  291. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  292. saecla novo rerum superata colore iacerent
  293. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  294. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  295. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  296. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  297. cedere item retro possent in deteriores
  298. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  299. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  300. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  301. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  302. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  303. materiem quoque finitis differe figuris.
  304. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  305. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  306. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  307. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  308. ergo finita distant ratione creata,
  309. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  310. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  311. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  312. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  313. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  314. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  315. formarum finita, necesse est quae similes sint
  316. esse infinitas aut summam materiai
  317. finitam constare, id quod non esse probavi.
  318. * * *
  319. versibus ostendam corpuscula materiai
  320. ex infinito summam rerum usque tenere
  321. undique protelo plagarum continuato.
  322. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  323. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  324. at regione locoque alio terrisque remotis
  325. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  326. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  327. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  328. milibus e multis vallo munitur eburno,
  329. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  330. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  331. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  332. unica res quaedem nativo corpore sola,
  333. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  334. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  335. unde ea progigni possit concepta, creari
  336. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  337. quippe etenim sumant alii finita per omne
  338. corpora iactari unius genitalia rei,
  339. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  340. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  341. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  342. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  343. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  344. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  345. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  346. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  347. infidi maris insidias virisque dolumque
  348. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  349. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  350. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  351. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  352. disiectare aestus diversi materiai,
  353. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  354. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  355. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  356. et res progigni et genitas procrescere posse.
  357. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  358. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  359. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  360. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  361. nec porro rerum genitales auctificique
  362. motus perpetuo possunt servare creata.
  363. sic aequo geritur certamine principiorum
  364. ex infinito contractum tempore bellum.
  365. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  366. et superantur item. miscetur funere vagor,
  367. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  368. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  369. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  370. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  371. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  372. convenit et memori mandatum mente tenere,
  373. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  374. quod genere ex uno consistat principiorum,
  375. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  376. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  377. atque potestates, ita plurima principiorum
  378. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  379. Principio tellus habet in se corpora prima,
  380. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  381. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  382. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  383. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  384. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  385. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  386. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  387. montivago generi possit praebere ferarum.
  388. quare magna deum mater materque ferarum
  389. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  390. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  391. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  392. aeris in spatio magnam pendere docentes
  393. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  394. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  395. officiis debet molliri victa parentum.
  396. muralique caput summum cinxere corona,
  397. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  398. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  399. horrifice fertur divinae matris imago.
  400. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  401. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  402. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  403. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  404. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  405. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  406. significare volunt indignos esse putandos,
  407. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  408. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  409. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  410. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  411. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  412. ingratos animos atque impia pectora volgi
  413. conterrere metu quae possint numine divae.
  414. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  415. munificat tacita mortalis muta salute,
  416. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  417. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  418. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  419. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  420. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  421. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  422. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  423. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  424. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  425. cum pueri circum puerum pernice chorea
  426. armat et in numerum pernice chorea
  427. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  428. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  429. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  430. propterea magnam armati matrem comitantur,
  431. aut quia significant divam praedicere ut armis
  432. ac virtute velint patriam defendere terram
  433. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  434. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  435. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  436. omnis enim per se divom natura necessest
  437. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  438. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  439. nam privata dolore omni, privata periclis,
  440. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  441. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  442. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  443. et quia multarum potitur primordia rerum,
  444. multa modis multis effert in lumina solis.
  445. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  446. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  447. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  448. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  449. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  450. religione animum turpi contingere parcat.
  451. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  452. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  453. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  454. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  455. dissimili vivont specie retinentque parentum
  456. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  457. tanta est in quovis genere herbae materiai
  458. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  459. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  460. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  461. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  462. dissimili perfecta figura principiorum.
  463. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  464. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  465. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  466. scintillasque agere ac late differre favillam.
  467. cetera consimili mentis ratione peragrans
  468. invenies igitur multarum semina rerum
  469. corpore celare et varias cohibere figuras.
  470. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  471. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  472. haec igitur variis debent constare figuris;
  473. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  474. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  475. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  476. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  477. conveniunt et res permixto semine constant.
  478. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  479. multa elementa vides multis communia verbis,
  480. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  481. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  482. non quo multa parum communis littera currat
  483. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  484. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  485. sic aliis in rebus item communia multa
  486. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  487. dissimili tamen inter se consistere summa
  488. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  489. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  490. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  491. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  492. semiferas hominum species existere et altos
  493. inter dum ramos egigni corpore vivo
  494. multaque conecti terrestria membra marinis,
  495. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  496. pascere naturam per terras omniparentis.
  497. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  498. seminibus certis certa genetrice creata
  499. conservare genus crescentia posse videmus.
  500. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  501. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  502. corpora discedunt conexaque convenientis
  503. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  504. reicere in terras naturam, multaque caecis
  505. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  506. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  507. vitalis motus consentire atque imitari.
  508. sed ne forte putes animalia sola teneri
  509. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  510. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  511. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  512. dissimili constare figura principiorum;
  513. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  514. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  515. semina cum porro distent, differre necessust
  516. intervalla vias conexus pondera plagas
  517. concursus motus; quae non animalia solum
  518. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  519. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  520. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  521. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  522. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  523. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  524. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  525. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  526. corpora consimili sint eius tincta colore;
  527. nullus enim color est omnino materiai
  528. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  529. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  530. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  531. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  532. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  533. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  534. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  535. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  536. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  537. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  538. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  539. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  540. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  541. immutabile enim quiddam superare necessest,
  542. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  543. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  544. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  545. proinde colore cave contingas semina rerum,
  546. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  547. Praeterea si nulla coloris principiis est
  548. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  549. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  550. propterea magni quod refert, semina quaeque
  551. cum quibus et quali positura contineantur
  552. et quos inter se dent motus accipiantque,
  553. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  554. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  555. marmoreo fieri possint candore repente,
  556. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  557. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  558. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  559. materies ubi permixta est illius et ordo
  560. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  561. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  562. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  563. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  564. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  565. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  566. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  567. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  568. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  569. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  570. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  571. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  572. aut alio in quovis uno puroque nitore
  573. dissimiles longe inter se variosque colores.
  574. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  575. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  576. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  577. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  578. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  579. principiis rerum non numquam causa colores,
  580. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  581. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  582. quippe etenim multo proclivius exorientur
  583. candida de nullo quam nigro nata colore
  584. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  585. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  586. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  587. scire licet quam sint nullo velata colore;
  588. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  589. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  590. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  591. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  592. quae sita cervices circum collumque coronat;
  593. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  594. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  595. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  596. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  597. consimili mutat ratione obversa colores;
  598. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  599. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  600. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  601. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  602. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  603. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  604. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  605. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  606. sed variis formis variantes edere tactus.
  607. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  608. est natura coloris et omnia principiorum
  609. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  610. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  611. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  612. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  613. ex albis album pinnis iactare colorem
  614. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  615. aut alio quovis uno varioque colore.
  616. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  617. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  618. evanescere paulatim stinguique colorem;
  619. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  620. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  621. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  622. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  623. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  624. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  625. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  626. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  627. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  628. scire licet quaedam tam constare orba colore
  629. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  630. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  631. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  632. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  633. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  634. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  635. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  636. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  637. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  638. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  639. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  640. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  641. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  642. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  643. concoctosque suo contractans perdere viro,
  644. propter eandem rem debent primordia rerum
  645. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  646. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  647. nec simili ratione saporem denique quemquam
  648. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  649. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  650. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  651. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  652. inmortalia si volumus subiungere rebus
  653. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  654. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  655. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  656. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  657. principiis constare. neque id manufesta refutant
  658. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  659. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  660. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  661. quippe videre licet vivos existere vermes
  662. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  663. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  664. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  665. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  666. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  667. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  668. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  669. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  670. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  671. non alia longe ratione atque arida ligna
  672. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  673. iamne vides igitur magni primordia rerum
  674. referre in quali sint ordine quaeque locata
  675. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  676. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  677. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  678. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  679. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  680. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  681. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  682. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  683. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  684. sed magni referre ea primum quantula constent,
  685. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  686. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  687. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  688. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  689. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  690. antiquis ex ordinibus permota nova re
  691. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  692. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  693. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  694. * * *
  695. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  696. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  697. mollia mortali consistere corpore creta.
  698. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  699. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  700. aut similis totis animalibus esse putari.
  701. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  702. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  703. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  704. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  705. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  706. vitali ut possint consentire undique sensu.
  707. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  708. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  709. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  710. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  711. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  712. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  713. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  714. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  715. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  716. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  717. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  718. quatinus in pullos animalis vertier ova
  719. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  720. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  721. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  722. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  723. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  724. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  725. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  726. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  727. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  728. Principio nequeunt ullius corporis esse
  729. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  730. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  731. aere fluminibus terris terraque creatis,
  732. nec congressa modo vitalis convenientes
  733. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  734. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  735. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  736. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  737. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  738. dissoluuntur enim positurae principiorum
  739. et penitus motus vitales inpediuntur,
  740. donec materies omnis concussa per artus
  741. vitalis animae nodos a corpore solvit
  742. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  743. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  744. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  745. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  746. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  747. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  748. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  749. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  750. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  751. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  752. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  753. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  754. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  755. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  756. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  757. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  758. scire licet nullo primordia posse dolore
  759. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  760. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  761. corporibus, quorum motus novitate laborent
  762. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  763. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  764. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  765. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  766. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  767. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  768. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  769. multaque de rerum mixtura dicere callent
  770. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  771. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  772. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  773. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  774. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  775. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  776. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  777. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  778. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  779. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  780. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  781. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  782. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  783. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  784. umoris guttas mater cum terra recepit,
  785. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  786. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  787. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  788. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  789. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  790. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  791. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  792. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  793. nec sic interemit mors res ut materiai
  794. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  795. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  796. res ut convertant formas mutentque colores
  797. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  798. ut noscas referre earum primordia rerum
  799. cum quibus et quali positura contineantur
  800. et quos inter se dent motus accipiantque,
  801. neve putes aeterna penes residere potesse
  802. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  803. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  804. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  805. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  806. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  807. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  808. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  809. consimilis; verum positura discrepitant res.
  810. sic ipsis in rebus item iam materiai
  811. intervalla vias conexus pondera plagas
  812. concursus motus ordo positura figurae
  813. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  814. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  815. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  816. accedere et nova se species ostendere rerum.
  817. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  818. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  819. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  820. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  821. principio caeli clarum purumque colorem
  822. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  823. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  824. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  825. ex improviso si sint obiecta repente,
  826. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  827. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  828. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  829. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  830. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  831. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  832. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  833. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  834. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  835. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  836. infinita foris haec extra moenia mundi,
  837. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  838. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  839. Principio nobis in cunctas undique partis
  840. et latere ex utroque supra supterque per omne
  841. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  842. vociferatur, et elucet natura profundi.
  843. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  844. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  845. seminaque innumero numero summaque profunda
  846. multimodis volitent aeterno percita motu,
  847. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  848. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  849. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  850. sponte sua forte offensando semina rerum
  851. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  852. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  853. magnarum rerum fierent exordia semper,
  854. terrai maris et caeli generisque animantum.
  855. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  856. esse alios alibi congressus materiai,
  857. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  858. Praeterea cum materies est multa parata,
  859. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  860. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  861. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  862. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  863. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  864. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  865. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  866. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  867. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  868. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  869. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  870. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  871. sint genere. in primis animalibus indice mente
  872. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  873. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  874. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  875. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  876. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  877. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  878. quando quidem vitae depactus terminus alte
  879. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  880. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  881. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  882. libera continuo, dominis privata superbis,
  883. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  884. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  885. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  886. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  887. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  888. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  889. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  890. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  891. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  892. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  893. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  894. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  895. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  896. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  897. primigenum maris et terrae solisque coortum
  898. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  899. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  900. unde mare et terrae possent augescere et unde
  901. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  902. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  903. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  904. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  905. umor ad umorem, terreno corpore terra
  906. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  907. donique ad extremum crescendi perfica finem
  908. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  909. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  910. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  911. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  912. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  913. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  914. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  915. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  916. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  917. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  918. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  919. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  920. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  921. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  922. inde minutatim vires et robur adultum
  923. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  924. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  925. et quo latior est, in cunctas undique partis
  926. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  927. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  928. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  929. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  930. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  931. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  932. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  933. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  934. corpora conficere et plagis infesta domare.
  935. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  936. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  937. omnia debet enim cibus integrare novando
  938. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  939. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  940. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  941. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  942. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  943. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  944. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  945. aurea de caelo demisit funis in arva
  946. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  947. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  948. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  949. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  950. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  951. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  952. conterimusque boves et viris agricolarum,
  953. conficimus ferrum vix arvis suppeditati: