De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  2. delicias quoque uti multas substernere possint
  3. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  4. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  5. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  6. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  7. nec domus argento fulget auroque renidet
  8. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  9. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  10. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  11. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  12. praesertim cum tempestas adridet et anni
  13. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  14. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  15. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  16. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  17. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  18. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  19. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  20. si non forte tuas legiones per loca campi
  21. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  22. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  23. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  24. his tibi tum rebus timefactae religiones
  25. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  26. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  27. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  28. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  29. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  30. audacterque inter reges rerumque potentis
  31. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  32. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  33. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  34. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis neque lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  43. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  44. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  45. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  46. expediam: tu te dictis praebere memento.
  47. nam certe non inter se stipata cohaeret
  48. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  49. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  50. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  51. cum tamen incolumis videatur summa manere
  52. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  53. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  54. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  55. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  56. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  57. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  58. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  59. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  60. Si cessare putas rerum primordia posse
  61. cessandoque novos rerum progignere motus,
  62. avius a vera longe ratione vagaris.
  63. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  64. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  65. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  66. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  67. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  68. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  69. et quo iactari magis omnia materiai
  70. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  71. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  72. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  73. inmensumque patere in cunctas undique partis
  74. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  75. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  76. reddita corporibus primis per inane profundum,
  77. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  78. partim intervallis magnis confulta resultant,
  79. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  80. et quae cumque magis condenso conciliatu
  81. exiguis intervallis convecta resultant,
  82. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  83. haec validas saxi radices et fera ferri
  84. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  85. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  86. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  87. in magnis intervallis; haec aera rarum
  88. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  89. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  90. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  91. consociare etiam motus potuere recepta.
  92. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  93. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  94. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  95. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  96. multa minuta modis multis per inane videbis
  97. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  98. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  99. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  100. conciliis et discidiis exercita crebris;
  101. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  102. quale sit in magno iactari semper inani.
  103. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  104. exemplare dare et vestigia notitiai.
  105. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  106. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  107. quod tales turbae motus quoque materiai
  108. significant clandestinos caecosque subesse.
  109. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  110. commutare viam retroque repulsa reverti
  111. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  112. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  113. prima moventur enim per se primordia rerum,
  114. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  115. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  116. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  117. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  118. sic a principiis ascendit motus et exit
  119. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  120. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  121. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  122. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  123. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  124. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  125. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  126. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  127. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  128. convestire sua perfundens omnia luce,
  129. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  130. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  131. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  132. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  133. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  134. sed complexa meant inter se conque globata;
  135. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  136. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  137. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  138. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  139. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  140. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  141. debent ni mirum praecellere mobilitate
  142. et multo citius ferri quam lumina solis
  143. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  144. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  145. * * *
  146. nec persectari primordia singula quaeque,
  147. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  148. At quidam contra haec, ignari materiai,
  149. naturam non posse deum sine numine reddunt
  150. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  151. tempora mutare annorum frugesque creare
  152. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  153. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  154. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  155. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  156. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  157. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  158. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  159. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  160. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  161. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  162. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  163. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  164. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  165. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  166. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  167. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  168. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  169. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  170. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  171. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  172. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  173. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  174. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  175. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  176. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  177. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  178. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  179. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  180. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  181. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  182. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  183. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  184. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  185. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  186. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  187. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  188. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  189. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  190. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  191. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  192. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  193. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  194. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  195. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  196. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  197. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  198. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  199. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  200. incertisque locis spatio depellere paulum,
  201. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  202. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  203. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  204. nec foret offensus natus nec plaga creata
  205. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  206. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  207. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  208. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  209. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  210. avius a vera longe ratione recedit.
  211. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  212. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  213. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  214. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  215. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  216. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  217. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  218. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  219. omnia qua propter debent per inane quietum
  220. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  221. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  222. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  223. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  224. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  225. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  226. obliquos videamur et id res vera refutet.
  227. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  228. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  229. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  230. sed nihil omnino recta regione viai
  231. declinare quis est qui possit cernere sese?
  232. Denique si semper motu conectitur omnis
  233. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  234. nec declinando faciunt primordia motus
  235. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  236. ex infinito ne causam causa sequatur,
  237. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  238. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  239. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  240. declinamus item motus nec tempore certo
  241. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  242. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  243. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  244. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  245. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  246. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  247. omnis enim totum per corpus materiai
  248. copia conciri debet, concita per artus
  249. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  250. ut videas initum motus a corde creari
  251. ex animique voluntate id procedere primum,
  252. inde dari porro per totum corpus et artus.
  253. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  254. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  255. nam tum materiem totius corporis omnem
  256. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  257. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  258. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  259. pellat et invitos cogat procedere saepe
  260. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  261. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  262. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  263. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  264. et proiecta refrenatur retroque residit.
  265. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  266. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  267. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  268. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  269. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  270. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  271. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  272. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  273. id facit exiguum clinamen principiorum
  274. nec regione loci certa nec tempore certo.
  275. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  276. copia nec porro maioribus intervallis;
  277. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  278. qua propter quo nunc in motu principiorum
  279. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  280. et post haec semper simili ratione ferentur,
  281. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  282. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  283. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  284. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  285. nam neque quo possit genus ullum materiai
  286. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  287. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  288. naturam rerum mutare et vertere motus.
  289. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  290. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  291. summa tamen summa videatur stare quiete,
  292. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  293. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  294. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  295. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  296. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  297. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  298. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  299. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  300. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  301. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  302. omnia quae nobis longe confusa videntur
  303. et velut in viridi candor consistere colli.
  304. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  305. camporum complent belli simulacra cientes,
  306. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  307. aere renidescit tellus supterque virum vi
  308. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  309. icti reiectant voces ad sidera mundi
  310. et circum volitant equites mediosque repente
  311. tramittunt valido quatientes impete campos;
  312. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  313. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  314. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  315. qualia sint et quam longe distantia formis,
  316. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  317. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  318. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  319. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  320. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  321. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  322. esse pari filo similique adfecta figura.
  323. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  324. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  325. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  326. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  327. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  328. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  329. invenies tamen inter se differre figuris.
  330. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  331. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  332. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  333. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  334. turicremas propter mactatus concidit aras
  335. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  336. at mater viridis saltus orbata peragrans
  337. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  338. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  339. conspicere amissum fetum, completque querellis
  340. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  341. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  342. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  343. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  344. oblectare animum subitamque avertere curam,
  345. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  346. derivare queunt animum curaque levare;
  347. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  348. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  349. cornigeras norunt matres agnique petulci
  350. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  351. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  352. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  353. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  354. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  355. concharumque genus parili ratione videmus
  356. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  357. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  358. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  359. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  360. unius ad certam formam primordia rerum,
  361. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  362. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  363. quare fulmineus multo penetralior ignis
  364. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  365. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  366. subtilem magis e parvis constare figuris
  367. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  368. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  369. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  370. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  371. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  372. et quamvis subito per colum vina videmus
  373. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  374. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  375. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  376. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  377. inter se possint primordia singula quaeque
  378. singula per cuiusque foramina permanare.
  379. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  380. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  381. at contra taetra absinthi natura ferique
  382. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  383. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  384. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  385. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  386. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  387. proptereaque solere vias rescindere nostris
  388. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  389. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  390. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  391. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  392. horrorem constare elementis levibus aeque
  393. ac musaea mele, per chordas organici quae
  394. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  395. neu simili penetrare putes primordia forma
  396. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  397. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  398. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  399. neve bonos rerum simili constare colores
  400. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  401. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  402. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  403. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  404. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  405. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  406. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  407. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  408. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  409. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  410. titillare magis sensus quam laedere possint,
  411. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  412. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  413. dissimili dentata modo conpungere sensus
  414. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  415. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  416. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  417. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  418. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  419. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  420. semina confundunt inter se concita sensum;
  421. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  422. tute tibi partem ferias atque experiare.
  423. qua propter longe formas distare necessest
  424. principiis, varios quae possint edere sensus.
  425. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  426. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  427. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  428. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  429. prima acie constant ictus contemnere sueta
  430. et validi silices ac duri robora ferri
  431. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  432. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  433. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  434. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  435. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  436. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  437. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  438. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  439. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  440. at non esse tamen perplexis indupedita,
  441. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  442. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  443. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  444. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  445. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  446. sudor uti maris est, minime mirabile debet