De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  2. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  3. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  4. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  5. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  6. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  7. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  8. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  9. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  10. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  11. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  12. incertisque locis spatio depellere paulum,
  13. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  14. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  15. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  16. nec foret offensus natus nec plaga creata
  17. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  18. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  19. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  20. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  21. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  22. avius a vera longe ratione recedit.
  23. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  24. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  25. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  26. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  27. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  28. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  29. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  30. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  31. omnia qua propter debent per inane quietum
  32. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  33. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  34. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  35. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  36. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  37. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  38. obliquos videamur et id res vera refutet.
  39. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  40. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  41. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  42. sed nihil omnino recta regione viai
  43. declinare quis est qui possit cernere sese?
  44. Denique si semper motu conectitur omnis
  45. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  46. nec declinando faciunt primordia motus
  47. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  48. ex infinito ne causam causa sequatur,
  49. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  50. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  51. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  52. declinamus item motus nec tempore certo
  53. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  54. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  55. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  56. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  57. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  58. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  59. omnis enim totum per corpus materiai
  60. copia conciri debet, concita per artus
  61. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  62. ut videas initum motus a corde creari
  63. ex animique voluntate id procedere primum,
  64. inde dari porro per totum corpus et artus.
  65. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  66. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  67. nam tum materiem totius corporis omnem
  68. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  69. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  70. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  71. pellat et invitos cogat procedere saepe
  72. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  73. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  74. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  75. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  76. et proiecta refrenatur retroque residit.
  77. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  78. esse aliam praeter plagas et pondera causam