De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  2. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  3. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  4. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  5. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  6. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  7. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  8. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  9. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  10. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  11. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  12. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  13. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  14. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  15. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  16. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  17. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  18. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  19. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  20. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  21. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  22. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  23. incertisque locis spatio depellere paulum,
  24. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  25. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum