De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  2. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  3. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  4. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  5. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  6. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  7. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  8. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  9. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  10. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  11. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  12. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  13. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  14. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  15. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  16. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  17. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  18. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  19. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  20. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  21. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  22. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  23. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  24. incertisque locis spatio depellere paulum,
  25. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  26. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  27. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  28. nec foret offensus natus nec plaga creata
  29. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  30. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  31. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  32. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  33. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  34. avius a vera longe ratione recedit.
  35. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  36. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  37. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  38. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  39. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  40. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  41. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  42. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  43. omnia qua propter debent per inane quietum
  44. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  45. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  46. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  47. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  48. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  49. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  50. obliquos videamur et id res vera refutet.
  51. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  52. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  53. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  54. sed nihil omnino recta regione viai
  55. declinare quis est qui possit cernere sese?
  56. Denique si semper motu conectitur omnis
  57. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  58. nec declinando faciunt primordia motus
  59. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  60. ex infinito ne causam causa sequatur,
  61. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  62. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  63. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  64. declinamus item motus nec tempore certo
  65. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  66. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  67. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  68. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  69. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  70. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  71. omnis enim totum per corpus materiai
  72. copia conciri debet, concita per artus
  73. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  74. ut videas initum motus a corde creari
  75. ex animique voluntate id procedere primum,
  76. inde dari porro per totum corpus et artus.
  77. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  78. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  79. nam tum materiem totius corporis omnem
  80. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  81. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  82. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  83. pellat et invitos cogat procedere saepe
  84. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  85. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  86. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  87. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  88. et proiecta refrenatur retroque residit.
  89. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  90. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  91. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  92. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  93. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  94. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  95. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  96. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  97. id facit exiguum clinamen principiorum
  98. nec regione loci certa nec tempore certo.
  99. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  100. copia nec porro maioribus intervallis;
  101. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  102. qua propter quo nunc in motu principiorum
  103. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  104. et post haec semper simili ratione ferentur,
  105. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  106. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  107. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  108. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  109. nam neque quo possit genus ullum materiai
  110. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  111. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  112. naturam rerum mutare et vertere motus.
  113. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  114. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  115. summa tamen summa videatur stare quiete,
  116. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  117. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  118. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  119. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  120. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  121. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  122. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  123. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  124. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  125. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  126. omnia quae nobis longe confusa videntur
  127. et velut in viridi candor consistere colli.
  128. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  129. camporum complent belli simulacra cientes,
  130. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  131. aere renidescit tellus supterque virum vi
  132. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  133. icti reiectant voces ad sidera mundi
  134. et circum volitant equites mediosque repente
  135. tramittunt valido quatientes impete campos;
  136. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  137. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  138. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  139. qualia sint et quam longe distantia formis,
  140. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  141. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  142. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  143. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  144. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  145. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  146. esse pari filo similique adfecta figura.
  147. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  148. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  149. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  150. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  151. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  152. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  153. invenies tamen inter se differre figuris.
  154. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  155. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  156. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  157. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  158. turicremas propter mactatus concidit aras
  159. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  160. at mater viridis saltus orbata peragrans
  161. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  162. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  163. conspicere amissum fetum, completque querellis
  164. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  165. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  166. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  167. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  168. oblectare animum subitamque avertere curam,
  169. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  170. derivare queunt animum curaque levare;
  171. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  172. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  173. cornigeras norunt matres agnique petulci
  174. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  175. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  176. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  177. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  178. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  179. concharumque genus parili ratione videmus
  180. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  181. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  182. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  183. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  184. unius ad certam formam primordia rerum,
  185. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  186. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  187. quare fulmineus multo penetralior ignis
  188. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  189. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  190. subtilem magis e parvis constare figuris
  191. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  192. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  193. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  194. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  195. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  196. et quamvis subito per colum vina videmus
  197. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  198. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  199. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  200. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  201. inter se possint primordia singula quaeque
  202. singula per cuiusque foramina permanare.
  203. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  204. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  205. at contra taetra absinthi natura ferique
  206. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  207. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  208. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  209. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  210. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  211. proptereaque solere vias rescindere nostris
  212. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  213. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  214. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  215. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  216. horrorem constare elementis levibus aeque
  217. ac musaea mele, per chordas organici quae
  218. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  219. neu simili penetrare putes primordia forma
  220. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  221. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  222. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  223. neve bonos rerum simili constare colores
  224. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  225. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  226. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  227. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  228. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  229. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  230. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  231. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  232. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  233. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  234. titillare magis sensus quam laedere possint,
  235. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  236. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  237. dissimili dentata modo conpungere sensus
  238. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  239. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  240. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  241. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  242. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  243. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  244. semina confundunt inter se concita sensum;
  245. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  246. tute tibi partem ferias atque experiare.
  247. qua propter longe formas distare necessest
  248. principiis, varios quae possint edere sensus.
  249. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  250. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  251. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  252. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  253. prima acie constant ictus contemnere sueta
  254. et validi silices ac duri robora ferri
  255. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  256. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  257. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  258. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  259. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  260. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  261. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  262. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  263. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  264. at non esse tamen perplexis indupedita,
  265. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  266. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  267. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  268. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  269. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  270. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  271. * * *
  272. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  273. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  274. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  275. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  276. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  277. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  278. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  279. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  280. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  281. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  282. linquit enim supera taetri primordia viri,
  283. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  284. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  285. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  286. finita variare figurarum ratione.
  287. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  288. esse infinito debebunt corporis auctu.
  289. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  290. corporis inter se multum variare figurae
  291. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  292. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  293. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  294. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  295. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  296. formai speciem totius corporis eius,
  297. quod super est, si forte voles variare figuras,
  298. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  299. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  300. si tu forte voles etiam variare figuras.
  301. ergo formarum novitatem corporis augmen
  302. subsequitur. quare non est ut credere possis
  303. esse infinitis distantia semina formis,
  304. ne quaedam cogas inmani maximitate
  305. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  306. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  307. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  308. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  309. saecla novo rerum superata colore iacerent
  310. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  311. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  312. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  313. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  314. cedere item retro possent in deteriores
  315. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  316. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  317. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  318. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  319. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  320. materiem quoque finitis differe figuris.
  321. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  322. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  323. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  324. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  325. ergo finita distant ratione creata,
  326. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  327. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  328. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  329. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  330. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  331. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  332. formarum finita, necesse est quae similes sint
  333. esse infinitas aut summam materiai
  334. finitam constare, id quod non esse probavi.
  335. * * *
  336. versibus ostendam corpuscula materiai
  337. ex infinito summam rerum usque tenere
  338. undique protelo plagarum continuato.
  339. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  340. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  341. at regione locoque alio terrisque remotis
  342. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  343. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  344. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  345. milibus e multis vallo munitur eburno,
  346. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  347. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  348. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  349. unica res quaedem nativo corpore sola,
  350. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  351. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  352. unde ea progigni possit concepta, creari
  353. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  354. quippe etenim sumant alii finita per omne
  355. corpora iactari unius genitalia rei,
  356. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  357. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  358. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  359. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  360. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  361. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  362. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  363. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  364. infidi maris insidias virisque dolumque
  365. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  366. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  367. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  368. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  369. disiectare aestus diversi materiai,
  370. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  371. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  372. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  373. et res progigni et genitas procrescere posse.
  374. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  375. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  376. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  377. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  378. nec porro rerum genitales auctificique
  379. motus perpetuo possunt servare creata.
  380. sic aequo geritur certamine principiorum
  381. ex infinito contractum tempore bellum.
  382. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  383. et superantur item. miscetur funere vagor,
  384. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  385. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  386. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  387. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  388. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  389. convenit et memori mandatum mente tenere,
  390. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  391. quod genere ex uno consistat principiorum,
  392. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  393. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  394. atque potestates, ita plurima principiorum
  395. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  396. Principio tellus habet in se corpora prima,
  397. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  398. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  399. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  400. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  401. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  402. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  403. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  404. montivago generi possit praebere ferarum.
  405. quare magna deum mater materque ferarum
  406. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  407. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  408. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  409. aeris in spatio magnam pendere docentes
  410. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  411. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  412. officiis debet molliri victa parentum.
  413. muralique caput summum cinxere corona,
  414. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  415. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  416. horrifice fertur divinae matris imago.
  417. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  418. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  419. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  420. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  421. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  422. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  423. significare volunt indignos esse putandos,
  424. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  425. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  426. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  427. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  428. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  429. ingratos animos atque impia pectora volgi
  430. conterrere metu quae possint numine divae.
  431. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  432. munificat tacita mortalis muta salute,
  433. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  434. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  435. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  436. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  437. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  438. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti