De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  2. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  3. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  4. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  5. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  6. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  7. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  8. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  9. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  10. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  11. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  12. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  13. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  14. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  15. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  16. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  17. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  18. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  19. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  20. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  21. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  22. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  23. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  24. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  25. incertisque locis spatio depellere paulum,
  26. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  27. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  28. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  29. nec foret offensus natus nec plaga creata
  30. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  31. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  32. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  33. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  34. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  35. avius a vera longe ratione recedit.
  36. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  37. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  38. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  39. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  40. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  41. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  42. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  43. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  44. omnia qua propter debent per inane quietum
  45. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  46. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  47. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  48. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  49. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  50. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  51. obliquos videamur et id res vera refutet.
  52. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  53. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  54. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  55. sed nihil omnino recta regione viai
  56. declinare quis est qui possit cernere sese?
  57. Denique si semper motu conectitur omnis
  58. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  59. nec declinando faciunt primordia motus
  60. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  61. ex infinito ne causam causa sequatur,
  62. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  63. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  64. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  65. declinamus item motus nec tempore certo
  66. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  67. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  68. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  69. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  70. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  71. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  72. omnis enim totum per corpus materiai
  73. copia conciri debet, concita per artus
  74. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  75. ut videas initum motus a corde creari
  76. ex animique voluntate id procedere primum,
  77. inde dari porro per totum corpus et artus.
  78. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  79. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  80. nam tum materiem totius corporis omnem
  81. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  82. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  83. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  84. pellat et invitos cogat procedere saepe
  85. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  86. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  87. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  88. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  89. et proiecta refrenatur retroque residit.
  90. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  91. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  92. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  93. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  94. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  95. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  96. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  97. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  98. id facit exiguum clinamen principiorum
  99. nec regione loci certa nec tempore certo.
  100. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  101. copia nec porro maioribus intervallis;
  102. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  103. qua propter quo nunc in motu principiorum
  104. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  105. et post haec semper simili ratione ferentur,
  106. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  107. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  108. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  109. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  110. nam neque quo possit genus ullum materiai
  111. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  112. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  113. naturam rerum mutare et vertere motus.
  114. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  115. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  116. summa tamen summa videatur stare quiete,
  117. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  118. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  119. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  120. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  121. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  122. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  123. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  124. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  125. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  126. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  127. omnia quae nobis longe confusa videntur
  128. et velut in viridi candor consistere colli.
  129. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  130. camporum complent belli simulacra cientes,
  131. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  132. aere renidescit tellus supterque virum vi
  133. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  134. icti reiectant voces ad sidera mundi
  135. et circum volitant equites mediosque repente
  136. tramittunt valido quatientes impete campos;
  137. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  138. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  139. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  140. qualia sint et quam longe distantia formis,
  141. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  142. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  143. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  144. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  145. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  146. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  147. esse pari filo similique adfecta figura.
  148. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  149. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  150. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  151. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  152. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  153. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  154. invenies tamen inter se differre figuris.
  155. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  156. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  157. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  158. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  159. turicremas propter mactatus concidit aras
  160. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  161. at mater viridis saltus orbata peragrans
  162. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  163. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  164. conspicere amissum fetum, completque querellis
  165. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  166. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  167. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  168. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  169. oblectare animum subitamque avertere curam,
  170. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  171. derivare queunt animum curaque levare;
  172. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  173. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  174. cornigeras norunt matres agnique petulci
  175. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  176. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  177. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  178. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  179. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  180. concharumque genus parili ratione videmus
  181. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  182. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  183. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  184. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  185. unius ad certam formam primordia rerum,
  186. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  187. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  188. quare fulmineus multo penetralior ignis
  189. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  190. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  191. subtilem magis e parvis constare figuris
  192. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  193. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  194. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  195. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  196. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  197. et quamvis subito per colum vina videmus
  198. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  199. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  200. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  201. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  202. inter se possint primordia singula quaeque
  203. singula per cuiusque foramina permanare.
  204. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  205. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  206. at contra taetra absinthi natura ferique
  207. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  208. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  209. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  210. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  211. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  212. proptereaque solere vias rescindere nostris
  213. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  214. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  215. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  216. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  217. horrorem constare elementis levibus aeque
  218. ac musaea mele, per chordas organici quae
  219. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  220. neu simili penetrare putes primordia forma
  221. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  222. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  223. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  224. neve bonos rerum simili constare colores
  225. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  226. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt