De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  2. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  3. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  4. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  5. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  6. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  7. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  8. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  9. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  10. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  11. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  12. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  13. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  14. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  15. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  16. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  17. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  18. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  19. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  20. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  21. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  22. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  23. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  24. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  25. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  26. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  27. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  28. incertisque locis spatio depellere paulum,
  29. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  30. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  31. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  32. nec foret offensus natus nec plaga creata
  33. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  34. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  35. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  36. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  37. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  38. avius a vera longe ratione recedit.
  39. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  40. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  41. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  42. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  43. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  44. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  45. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  46. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  47. omnia qua propter debent per inane quietum
  48. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  49. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  50. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  51. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  52. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  53. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  54. obliquos videamur et id res vera refutet.
  55. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  56. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  57. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  58. sed nihil omnino recta regione viai
  59. declinare quis est qui possit cernere sese?
  60. Denique si semper motu conectitur omnis
  61. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  62. nec declinando faciunt primordia motus
  63. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  64. ex infinito ne causam causa sequatur,
  65. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  66. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  67. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  68. declinamus item motus nec tempore certo
  69. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  70. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  71. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  72. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  73. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  74. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  75. omnis enim totum per corpus materiai
  76. copia conciri debet, concita per artus
  77. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  78. ut videas initum motus a corde creari
  79. ex animique voluntate id procedere primum,
  80. inde dari porro per totum corpus et artus.
  81. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  82. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  83. nam tum materiem totius corporis omnem
  84. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  85. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  86. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  87. pellat et invitos cogat procedere saepe
  88. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  89. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  90. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  91. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  92. et proiecta refrenatur retroque residit.
  93. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  94. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  95. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  96. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  97. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  98. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  99. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  100. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  101. id facit exiguum clinamen principiorum
  102. nec regione loci certa nec tempore certo.
  103. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  104. copia nec porro maioribus intervallis;
  105. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  106. qua propter quo nunc in motu principiorum
  107. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  108. et post haec semper simili ratione ferentur,
  109. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  110. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  111. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  112. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  113. nam neque quo possit genus ullum materiai
  114. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  115. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  116. naturam rerum mutare et vertere motus.
  117. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  118. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  119. summa tamen summa videatur stare quiete,
  120. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  121. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  122. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  123. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  124. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  125. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  126. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  127. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  128. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  129. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  130. omnia quae nobis longe confusa videntur
  131. et velut in viridi candor consistere colli.
  132. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  133. camporum complent belli simulacra cientes,
  134. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  135. aere renidescit tellus supterque virum vi
  136. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  137. icti reiectant voces ad sidera mundi
  138. et circum volitant equites mediosque repente
  139. tramittunt valido quatientes impete campos;
  140. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  141. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  142. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  143. qualia sint et quam longe distantia formis,
  144. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  145. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  146. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  147. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  148. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  149. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  150. esse pari filo similique adfecta figura.
  151. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  152. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  153. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  154. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  155. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  156. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  157. invenies tamen inter se differre figuris.
  158. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  159. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  160. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  161. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  162. turicremas propter mactatus concidit aras
  163. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  164. at mater viridis saltus orbata peragrans
  165. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  166. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  167. conspicere amissum fetum, completque querellis
  168. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  169. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  170. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  171. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  172. oblectare animum subitamque avertere curam,
  173. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  174. derivare queunt animum curaque levare;
  175. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  176. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  177. cornigeras norunt matres agnique petulci
  178. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  179. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  180. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  181. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  182. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  183. concharumque genus parili ratione videmus
  184. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  185. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  186. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  187. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  188. unius ad certam formam primordia rerum,
  189. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  190. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  191. quare fulmineus multo penetralior ignis
  192. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  193. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  194. subtilem magis e parvis constare figuris
  195. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  196. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  197. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  198. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  199. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  200. et quamvis subito per colum vina videmus
  201. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  202. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  203. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  204. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  205. inter se possint primordia singula quaeque
  206. singula per cuiusque foramina permanare.
  207. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  208. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  209. at contra taetra absinthi natura ferique
  210. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  211. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  212. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  213. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  214. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  215. proptereaque solere vias rescindere nostris
  216. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  217. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  218. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  219. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  220. horrorem constare elementis levibus aeque
  221. ac musaea mele, per chordas organici quae
  222. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  223. neu simili penetrare putes primordia forma
  224. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  225. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  226. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  227. neve bonos rerum simili constare colores
  228. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  229. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  230. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  231. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  232. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  233. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  234. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  235. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  236. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  237. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  238. titillare magis sensus quam laedere possint,
  239. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  240. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  241. dissimili dentata modo conpungere sensus
  242. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  243. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  244. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  245. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  246. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  247. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  248. semina confundunt inter se concita sensum;
  249. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  250. tute tibi partem ferias atque experiare.
  251. qua propter longe formas distare necessest
  252. principiis, varios quae possint edere sensus.
  253. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  254. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  255. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  256. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  257. prima acie constant ictus contemnere sueta
  258. et validi silices ac duri robora ferri
  259. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  260. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  261. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  262. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  263. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  264. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  265. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  266. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  267. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  268. at non esse tamen perplexis indupedita,
  269. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  270. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  271. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  272. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  273. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  274. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  275. * * *
  276. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  277. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  278. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  279. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  280. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  281. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  282. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  283. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  284. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  285. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  286. linquit enim supera taetri primordia viri,
  287. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  288. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  289. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  290. finita variare figurarum ratione.
  291. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  292. esse infinito debebunt corporis auctu.
  293. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  294. corporis inter se multum variare figurae
  295. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  296. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  297. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  298. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  299. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  300. formai speciem totius corporis eius,
  301. quod super est, si forte voles variare figuras,
  302. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  303. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  304. si tu forte voles etiam variare figuras.
  305. ergo formarum novitatem corporis augmen
  306. subsequitur. quare non est ut credere possis
  307. esse infinitis distantia semina formis,
  308. ne quaedam cogas inmani maximitate
  309. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  310. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  311. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  312. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  313. saecla novo rerum superata colore iacerent
  314. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  315. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  316. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  317. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  318. cedere item retro possent in deteriores
  319. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  320. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  321. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  322. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  323. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  324. materiem quoque finitis differe figuris.
  325. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  326. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  327. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  328. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  329. ergo finita distant ratione creata,
  330. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  331. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  332. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  333. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  334. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  335. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  336. formarum finita, necesse est quae similes sint
  337. esse infinitas aut summam materiai
  338. finitam constare, id quod non esse probavi.
  339. * * *
  340. versibus ostendam corpuscula materiai
  341. ex infinito summam rerum usque tenere
  342. undique protelo plagarum continuato.
  343. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  344. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  345. at regione locoque alio terrisque remotis
  346. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  347. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  348. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  349. milibus e multis vallo munitur eburno,
  350. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  351. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  352. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  353. unica res quaedem nativo corpore sola,
  354. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  355. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  356. unde ea progigni possit concepta, creari
  357. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  358. quippe etenim sumant alii finita per omne
  359. corpora iactari unius genitalia rei,
  360. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  361. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  362. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  363. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  364. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  365. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  366. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  367. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  368. infidi maris insidias virisque dolumque
  369. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  370. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  371. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  372. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  373. disiectare aestus diversi materiai,
  374. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  375. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  376. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  377. et res progigni et genitas procrescere posse.
  378. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  379. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  380. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  381. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  382. nec porro rerum genitales auctificique
  383. motus perpetuo possunt servare creata.
  384. sic aequo geritur certamine principiorum
  385. ex infinito contractum tempore bellum.
  386. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  387. et superantur item. miscetur funere vagor,
  388. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  389. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  390. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  391. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  392. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  393. convenit et memori mandatum mente tenere,
  394. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  395. quod genere ex uno consistat principiorum,
  396. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  397. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  398. atque potestates, ita plurima principiorum
  399. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  400. Principio tellus habet in se corpora prima,
  401. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  402. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  403. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  404. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  405. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  406. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  407. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  408. montivago generi possit praebere ferarum.
  409. quare magna deum mater materque ferarum
  410. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  411. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  412. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  413. aeris in spatio magnam pendere docentes
  414. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  415. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  416. officiis debet molliri victa parentum.
  417. muralique caput summum cinxere corona,
  418. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  419. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  420. horrifice fertur divinae matris imago.
  421. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  422. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  423. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  424. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  425. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  426. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  427. significare volunt indignos esse putandos,
  428. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  429. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  430. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  431. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  432. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  433. ingratos animos atque impia pectora volgi
  434. conterrere metu quae possint numine divae.
  435. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  436. munificat tacita mortalis muta salute,
  437. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  438. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  439. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  440. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  441. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  442. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  443. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  444. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  445. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  446. cum pueri circum puerum pernice chorea
  447. armat et in numerum pernice chorea
  448. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  449. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  450. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  451. propterea magnam armati matrem comitantur,
  452. aut quia significant divam praedicere ut armis
  453. ac virtute velint patriam defendere terram
  454. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  455. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  456. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  457. omnis enim per se divom natura necessest
  458. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  459. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  460. nam privata dolore omni, privata periclis,
  461. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  462. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  463. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  464. et quia multarum potitur primordia rerum,
  465. multa modis multis effert in lumina solis.
  466. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  467. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  468. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  469. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  470. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  471. religione animum turpi contingere parcat.
  472. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  473. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  474. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  475. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  476. dissimili vivont specie retinentque parentum
  477. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  478. tanta est in quovis genere herbae materiai
  479. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  480. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  481. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  482. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  483. dissimili perfecta figura principiorum.
  484. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  485. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  486. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  487. scintillasque agere ac late differre favillam.
  488. cetera consimili mentis ratione peragrans
  489. invenies igitur multarum semina rerum
  490. corpore celare et varias cohibere figuras.
  491. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  492. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  493. haec igitur variis debent constare figuris;
  494. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  495. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  496. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  497. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  498. conveniunt et res permixto semine constant.
  499. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  500. multa elementa vides multis communia verbis,
  501. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  502. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  503. non quo multa parum communis littera currat
  504. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  505. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  506. sic aliis in rebus item communia multa
  507. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  508. dissimili tamen inter se consistere summa
  509. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  510. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  511. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  512. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  513. semiferas hominum species existere et altos
  514. inter dum ramos egigni corpore vivo
  515. multaque conecti terrestria membra marinis,
  516. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  517. pascere naturam per terras omniparentis.
  518. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  519. seminibus certis certa genetrice creata
  520. conservare genus crescentia posse videmus.
  521. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  522. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  523. corpora discedunt conexaque convenientis
  524. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  525. reicere in terras naturam, multaque caecis
  526. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  527. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  528. vitalis motus consentire atque imitari.
  529. sed ne forte putes animalia sola teneri
  530. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  531. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  532. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  533. dissimili constare figura principiorum;
  534. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  535. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  536. semina cum porro distent, differre necessust
  537. intervalla vias conexus pondera plagas
  538. concursus motus; quae non animalia solum
  539. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  540. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  541. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  542. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  543. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  544. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  545. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  546. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  547. corpora consimili sint eius tincta colore;
  548. nullus enim color est omnino materiai
  549. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  550. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  551. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  552. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  553. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  554. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  555. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  556. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  557. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  558. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  559. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  560. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  561. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  562. immutabile enim quiddam superare necessest,
  563. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  564. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  565. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  566. proinde colore cave contingas semina rerum,
  567. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  568. Praeterea si nulla coloris principiis est
  569. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  570. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  571. propterea magni quod refert, semina quaeque
  572. cum quibus et quali positura contineantur
  573. et quos inter se dent motus accipiantque,
  574. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  575. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  576. marmoreo fieri possint candore repente,