De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  2. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  3. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  4. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  5. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  6. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  7. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  8. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  9. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  10. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  11. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  12. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  13. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  14. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  15. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  16. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  17. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  18. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  19. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  20. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  21. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  22. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  23. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  24. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  25. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  26. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  27. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  28. incertisque locis spatio depellere paulum,
  29. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  30. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  31. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  32. nec foret offensus natus nec plaga creata
  33. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  34. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  35. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  36. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  37. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  38. avius a vera longe ratione recedit.
  39. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  40. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  41. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  42. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  43. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  44. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  45. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  46. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  47. omnia qua propter debent per inane quietum
  48. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  49. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  50. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  51. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  52. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  53. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  54. obliquos videamur et id res vera refutet.
  55. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  56. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  57. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  58. sed nihil omnino recta regione viai
  59. declinare quis est qui possit cernere sese?
  60. Denique si semper motu conectitur omnis
  61. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  62. nec declinando faciunt primordia motus
  63. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  64. ex infinito ne causam causa sequatur,
  65. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  66. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  67. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  68. declinamus item motus nec tempore certo
  69. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  70. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  71. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  72. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  73. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  74. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  75. omnis enim totum per corpus materiai
  76. copia conciri debet, concita per artus
  77. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  78. ut videas initum motus a corde creari
  79. ex animique voluntate id procedere primum,
  80. inde dari porro per totum corpus et artus.
  81. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  82. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  83. nam tum materiem totius corporis omnem
  84. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  85. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  86. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  87. pellat et invitos cogat procedere saepe
  88. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  89. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  90. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  91. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  92. et proiecta refrenatur retroque residit.
  93. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  94. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  95. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  96. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  97. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  98. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  99. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  100. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  101. id facit exiguum clinamen principiorum
  102. nec regione loci certa nec tempore certo.
  103. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  104. copia nec porro maioribus intervallis;
  105. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  106. qua propter quo nunc in motu principiorum
  107. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  108. et post haec semper simili ratione ferentur,
  109. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  110. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  111. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  112. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  113. nam neque quo possit genus ullum materiai
  114. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  115. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  116. naturam rerum mutare et vertere motus.
  117. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  118. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  119. summa tamen summa videatur stare quiete,
  120. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  121. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  122. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  123. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  124. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  125. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  126. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  127. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  128. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  129. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  130. omnia quae nobis longe confusa videntur
  131. et velut in viridi candor consistere colli.
  132. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  133. camporum complent belli simulacra cientes,
  134. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  135. aere renidescit tellus supterque virum vi
  136. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  137. icti reiectant voces ad sidera mundi
  138. et circum volitant equites mediosque repente
  139. tramittunt valido quatientes impete campos;
  140. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  141. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  142. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  143. qualia sint et quam longe distantia formis,
  144. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  145. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  146. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  147. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  148. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  149. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  150. esse pari filo similique adfecta figura.
  151. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  152. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  153. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  154. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  155. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  156. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  157. invenies tamen inter se differre figuris.
  158. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  159. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  160. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  161. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  162. turicremas propter mactatus concidit aras
  163. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  164. at mater viridis saltus orbata peragrans
  165. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  166. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  167. conspicere amissum fetum, completque querellis
  168. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  169. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  170. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  171. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  172. oblectare animum subitamque avertere curam,
  173. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  174. derivare queunt animum curaque levare;
  175. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  176. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  177. cornigeras norunt matres agnique petulci
  178. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  179. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  180. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  181. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  182. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  183. concharumque genus parili ratione videmus
  184. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  185. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  186. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  187. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  188. unius ad certam formam primordia rerum,
  189. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  190. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  191. quare fulmineus multo penetralior ignis
  192. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  193. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  194. subtilem magis e parvis constare figuris
  195. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  196. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  197. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  198. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  199. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  200. et quamvis subito per colum vina videmus
  201. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  202. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  203. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  204. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  205. inter se possint primordia singula quaeque
  206. singula per cuiusque foramina permanare.
  207. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  208. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  209. at contra taetra absinthi natura ferique
  210. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  211. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  212. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  213. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  214. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  215. proptereaque solere vias rescindere nostris
  216. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  217. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  218. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  219. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  220. horrorem constare elementis levibus aeque
  221. ac musaea mele, per chordas organici quae
  222. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  223. neu simili penetrare putes primordia forma
  224. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  225. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  226. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  227. neve bonos rerum simili constare colores
  228. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  229. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  230. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  231. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  232. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  233. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  234. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  235. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur