De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  2. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  3. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  4. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  5. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  6. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  7. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  8. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  9. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  10. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  11. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  12. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  13. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  14. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  15. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  16. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  17. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  18. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  19. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  20. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  21. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  22. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  23. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  24. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  25. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  26. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  27. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  28. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  29. incertisque locis spatio depellere paulum,
  30. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  31. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  32. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  33. nec foret offensus natus nec plaga creata
  34. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  35. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  36. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  37. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  38. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  39. avius a vera longe ratione recedit.
  40. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  41. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  42. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  43. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  44. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  45. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  46. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  47. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  48. omnia qua propter debent per inane quietum
  49. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  50. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  51. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  52. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  53. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  54. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  55. obliquos videamur et id res vera refutet.
  56. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  57. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  58. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  59. sed nihil omnino recta regione viai
  60. declinare quis est qui possit cernere sese?
  61. Denique si semper motu conectitur omnis
  62. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  63. nec declinando faciunt primordia motus
  64. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  65. ex infinito ne causam causa sequatur,
  66. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  67. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  68. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  69. declinamus item motus nec tempore certo
  70. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  71. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  72. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  73. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  74. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  75. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  76. omnis enim totum per corpus materiai
  77. copia conciri debet, concita per artus
  78. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  79. ut videas initum motus a corde creari
  80. ex animique voluntate id procedere primum,
  81. inde dari porro per totum corpus et artus.
  82. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  83. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  84. nam tum materiem totius corporis omnem
  85. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  86. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  87. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  88. pellat et invitos cogat procedere saepe
  89. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  90. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  91. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  92. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  93. et proiecta refrenatur retroque residit.
  94. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  95. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  96. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  97. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  98. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  99. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  100. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  101. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  102. id facit exiguum clinamen principiorum
  103. nec regione loci certa nec tempore certo.
  104. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  105. copia nec porro maioribus intervallis;
  106. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  107. qua propter quo nunc in motu principiorum
  108. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  109. et post haec semper simili ratione ferentur,
  110. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  111. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  112. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  113. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  114. nam neque quo possit genus ullum materiai
  115. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  116. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  117. naturam rerum mutare et vertere motus.
  118. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  119. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  120. summa tamen summa videatur stare quiete,
  121. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  122. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  123. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  124. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  125. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  126. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  127. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  128. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  129. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  130. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  131. omnia quae nobis longe confusa videntur
  132. et velut in viridi candor consistere colli.
  133. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  134. camporum complent belli simulacra cientes,
  135. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  136. aere renidescit tellus supterque virum vi
  137. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  138. icti reiectant voces ad sidera mundi
  139. et circum volitant equites mediosque repente
  140. tramittunt valido quatientes impete campos;
  141. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  142. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  143. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  144. qualia sint et quam longe distantia formis,
  145. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  146. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  147. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  148. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  149. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  150. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  151. esse pari filo similique adfecta figura.
  152. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  153. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  154. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  155. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  156. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  157. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  158. invenies tamen inter se differre figuris.
  159. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  160. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  161. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  162. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  163. turicremas propter mactatus concidit aras
  164. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  165. at mater viridis saltus orbata peragrans
  166. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  167. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  168. conspicere amissum fetum, completque querellis
  169. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  170. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  171. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  172. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  173. oblectare animum subitamque avertere curam,
  174. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  175. derivare queunt animum curaque levare;
  176. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  177. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  178. cornigeras norunt matres agnique petulci
  179. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  180. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  181. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  182. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  183. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  184. concharumque genus parili ratione videmus
  185. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  186. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  187. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  188. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  189. unius ad certam formam primordia rerum,
  190. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  191. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  192. quare fulmineus multo penetralior ignis
  193. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  194. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  195. subtilem magis e parvis constare figuris
  196. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  197. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  198. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  199. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  200. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  201. et quamvis subito per colum vina videmus
  202. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  203. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  204. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  205. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  206. inter se possint primordia singula quaeque
  207. singula per cuiusque foramina permanare.
  208. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  209. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  210. at contra taetra absinthi natura ferique
  211. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  212. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  213. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  214. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  215. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  216. proptereaque solere vias rescindere nostris
  217. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  218. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  219. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  220. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  221. horrorem constare elementis levibus aeque
  222. ac musaea mele, per chordas organici quae
  223. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  224. neu simili penetrare putes primordia forma
  225. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  226. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  227. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  228. neve bonos rerum simili constare colores
  229. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  230. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  231. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  232. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  233. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  234. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  235. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  236. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  237. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  238. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  239. titillare magis sensus quam laedere possint,
  240. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  241. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  242. dissimili dentata modo conpungere sensus
  243. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  244. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  245. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  246. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  247. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  248. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  249. semina confundunt inter se concita sensum;
  250. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  251. tute tibi partem ferias atque experiare.
  252. qua propter longe formas distare necessest
  253. principiis, varios quae possint edere sensus.
  254. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  255. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  256. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  257. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  258. prima acie constant ictus contemnere sueta
  259. et validi silices ac duri robora ferri
  260. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  261. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  262. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  263. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  264. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  265. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  266. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  267. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  268. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  269. at non esse tamen perplexis indupedita,
  270. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  271. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  272. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  273. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  274. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  275. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  276. * * *
  277. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  278. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  279. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  280. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  281. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  282. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  283. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  284. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  285. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  286. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  287. linquit enim supera taetri primordia viri,
  288. aspera quo magis in terris haerescere possint.