De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  2. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  3. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  4. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  5. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  6. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  7. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  8. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  9. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  10. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  11. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  12. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  13. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  14. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  15. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  16. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  17. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  18. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  19. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  20. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  21. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  22. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  23. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  24. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  25. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  26. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  27. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  28. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  29. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  30. incertisque locis spatio depellere paulum,
  31. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  32. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  33. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  34. nec foret offensus natus nec plaga creata
  35. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  36. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  37. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  38. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  39. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  40. avius a vera longe ratione recedit.
  41. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  42. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  43. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  44. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  45. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  46. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  47. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  48. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  49. omnia qua propter debent per inane quietum
  50. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  51. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  52. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  53. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  54. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  55. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  56. obliquos videamur et id res vera refutet.
  57. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  58. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  59. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  60. sed nihil omnino recta regione viai
  61. declinare quis est qui possit cernere sese?
  62. Denique si semper motu conectitur omnis
  63. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  64. nec declinando faciunt primordia motus
  65. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  66. ex infinito ne causam causa sequatur,
  67. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  68. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  69. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  70. declinamus item motus nec tempore certo
  71. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  72. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  73. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  74. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  75. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  76. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  77. omnis enim totum per corpus materiai
  78. copia conciri debet, concita per artus
  79. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  80. ut videas initum motus a corde creari
  81. ex animique voluntate id procedere primum,
  82. inde dari porro per totum corpus et artus.
  83. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  84. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  85. nam tum materiem totius corporis omnem
  86. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  87. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  88. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  89. pellat et invitos cogat procedere saepe
  90. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  91. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  92. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  93. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  94. et proiecta refrenatur retroque residit.
  95. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  96. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  97. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  98. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  99. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  100. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  101. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  102. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  103. id facit exiguum clinamen principiorum
  104. nec regione loci certa nec tempore certo.
  105. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  106. copia nec porro maioribus intervallis;
  107. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  108. qua propter quo nunc in motu principiorum
  109. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  110. et post haec semper simili ratione ferentur,
  111. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  112. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  113. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  114. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  115. nam neque quo possit genus ullum materiai
  116. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  117. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  118. naturam rerum mutare et vertere motus.
  119. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  120. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  121. summa tamen summa videatur stare quiete,
  122. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  123. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  124. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  125. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  126. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  127. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  128. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  129. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  130. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  131. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  132. omnia quae nobis longe confusa videntur
  133. et velut in viridi candor consistere colli.
  134. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  135. camporum complent belli simulacra cientes,
  136. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  137. aere renidescit tellus supterque virum vi
  138. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  139. icti reiectant voces ad sidera mundi
  140. et circum volitant equites mediosque repente
  141. tramittunt valido quatientes impete campos;
  142. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  143. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  144. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  145. qualia sint et quam longe distantia formis,
  146. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  147. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  148. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  149. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  150. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  151. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  152. esse pari filo similique adfecta figura.
  153. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  154. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  155. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  156. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  157. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  158. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  159. invenies tamen inter se differre figuris.
  160. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  161. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  162. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  163. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  164. turicremas propter mactatus concidit aras
  165. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  166. at mater viridis saltus orbata peragrans
  167. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  168. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  169. conspicere amissum fetum, completque querellis
  170. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  171. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  172. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  173. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  174. oblectare animum subitamque avertere curam,
  175. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  176. derivare queunt animum curaque levare;
  177. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  178. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  179. cornigeras norunt matres agnique petulci
  180. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  181. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  182. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  183. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  184. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  185. concharumque genus parili ratione videmus
  186. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  187. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  188. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  189. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  190. unius ad certam formam primordia rerum,
  191. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  192. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  193. quare fulmineus multo penetralior ignis
  194. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  195. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  196. subtilem magis e parvis constare figuris
  197. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  198. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  199. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  200. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  201. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  202. et quamvis subito per colum vina videmus
  203. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  204. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  205. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  206. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  207. inter se possint primordia singula quaeque
  208. singula per cuiusque foramina permanare.
  209. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  210. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  211. at contra taetra absinthi natura ferique
  212. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  213. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  214. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  215. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  216. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  217. proptereaque solere vias rescindere nostris
  218. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  219. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  220. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  221. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  222. horrorem constare elementis levibus aeque
  223. ac musaea mele, per chordas organici quae
  224. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  225. neu simili penetrare putes primordia forma
  226. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  227. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  228. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  229. neve bonos rerum simili constare colores
  230. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  231. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  232. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  233. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  234. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  235. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  236. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  237. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  238. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  239. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  240. titillare magis sensus quam laedere possint,
  241. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  242. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  243. dissimili dentata modo conpungere sensus
  244. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  245. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  246. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  247. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  248. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  249. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  250. semina confundunt inter se concita sensum;
  251. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  252. tute tibi partem ferias atque experiare.
  253. qua propter longe formas distare necessest
  254. principiis, varios quae possint edere sensus.
  255. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  256. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  257. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  258. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  259. prima acie constant ictus contemnere sueta
  260. et validi silices ac duri robora ferri
  261. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  262. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  263. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  264. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  265. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  266. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  267. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  268. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  269. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  270. at non esse tamen perplexis indupedita,
  271. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  272. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  273. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  274. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  275. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  276. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  277. * * *
  278. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  279. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  280. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  281. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  282. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  283. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  284. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  285. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  286. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  287. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  288. linquit enim supera taetri primordia viri,
  289. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  290. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  291. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  292. finita variare figurarum ratione.
  293. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  294. esse infinito debebunt corporis auctu.
  295. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  296. corporis inter se multum variare figurae
  297. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  298. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  299. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  300. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  301. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  302. formai speciem totius corporis eius,
  303. quod super est, si forte voles variare figuras,
  304. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  305. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  306. si tu forte voles etiam variare figuras.
  307. ergo formarum novitatem corporis augmen
  308. subsequitur. quare non est ut credere possis
  309. esse infinitis distantia semina formis,
  310. ne quaedam cogas inmani maximitate
  311. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  312. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  313. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  314. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  315. saecla novo rerum superata colore iacerent
  316. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  317. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  318. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  319. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  320. cedere item retro possent in deteriores
  321. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  322. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  323. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  324. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  325. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  326. materiem quoque finitis differe figuris.
  327. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  328. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  329. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  330. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  331. ergo finita distant ratione creata,
  332. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  333. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  334. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  335. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  336. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  337. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  338. formarum finita, necesse est quae similes sint
  339. esse infinitas aut summam materiai
  340. finitam constare, id quod non esse probavi.
  341. * * *
  342. versibus ostendam corpuscula materiai
  343. ex infinito summam rerum usque tenere
  344. undique protelo plagarum continuato.
  345. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  346. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  347. at regione locoque alio terrisque remotis
  348. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  349. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  350. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  351. milibus e multis vallo munitur eburno,
  352. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  353. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  354. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  355. unica res quaedem nativo corpore sola,
  356. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  357. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  358. unde ea progigni possit concepta, creari
  359. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  360. quippe etenim sumant alii finita per omne
  361. corpora iactari unius genitalia rei,
  362. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  363. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  364. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  365. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  366. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  367. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  368. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  369. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  370. infidi maris insidias virisque dolumque
  371. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  372. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  373. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  374. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  375. disiectare aestus diversi materiai,
  376. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  377. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  378. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  379. et res progigni et genitas procrescere posse.
  380. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  381. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  382. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  383. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  384. nec porro rerum genitales auctificique
  385. motus perpetuo possunt servare creata.
  386. sic aequo geritur certamine principiorum
  387. ex infinito contractum tempore bellum.
  388. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  389. et superantur item. miscetur funere vagor,
  390. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  391. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  392. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  393. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  394. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  395. convenit et memori mandatum mente tenere,
  396. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  397. quod genere ex uno consistat principiorum,
  398. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  399. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  400. atque potestates, ita plurima principiorum
  401. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  402. Principio tellus habet in se corpora prima,
  403. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  404. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  405. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  406. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  407. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  408. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  409. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  410. montivago generi possit praebere ferarum.
  411. quare magna deum mater materque ferarum
  412. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  413. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  414. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  415. aeris in spatio magnam pendere docentes
  416. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  417. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  418. officiis debet molliri victa parentum.
  419. muralique caput summum cinxere corona,
  420. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  421. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  422. horrifice fertur divinae matris imago.
  423. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  424. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  425. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  426. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  427. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  428. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  429. significare volunt indignos esse putandos,
  430. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  431. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  432. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  433. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  434. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  435. ingratos animos atque impia pectora volgi
  436. conterrere metu quae possint numine divae.
  437. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  438. munificat tacita mortalis muta salute,
  439. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  440. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  441. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  442. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  443. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  444. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  445. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  446. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  447. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  448. cum pueri circum puerum pernice chorea
  449. armat et in numerum pernice chorea
  450. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  451. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  452. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  453. propterea magnam armati matrem comitantur,
  454. aut quia significant divam praedicere ut armis
  455. ac virtute velint patriam defendere terram
  456. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  457. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  458. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  459. omnis enim per se divom natura necessest
  460. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  461. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  462. nam privata dolore omni, privata periclis,
  463. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  464. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  465. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  466. et quia multarum potitur primordia rerum,
  467. multa modis multis effert in lumina solis.
  468. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  469. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  470. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  471. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  472. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  473. religione animum turpi contingere parcat.
  474. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  475. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  476. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  477. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  478. dissimili vivont specie retinentque parentum
  479. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  480. tanta est in quovis genere herbae materiai
  481. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  482. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  483. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  484. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  485. dissimili perfecta figura principiorum.
  486. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  487. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  488. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  489. scintillasque agere ac late differre favillam.
  490. cetera consimili mentis ratione peragrans
  491. invenies igitur multarum semina rerum
  492. corpore celare et varias cohibere figuras.
  493. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  494. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  495. haec igitur variis debent constare figuris;
  496. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  497. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  498. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  499. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  500. conveniunt et res permixto semine constant.
  501. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  502. multa elementa vides multis communia verbis,
  503. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  504. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  505. non quo multa parum communis littera currat
  506. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  507. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  508. sic aliis in rebus item communia multa
  509. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  510. dissimili tamen inter se consistere summa
  511. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  512. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  513. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  514. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  515. semiferas hominum species existere et altos
  516. inter dum ramos egigni corpore vivo
  517. multaque conecti terrestria membra marinis,
  518. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  519. pascere naturam per terras omniparentis.
  520. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  521. seminibus certis certa genetrice creata
  522. conservare genus crescentia posse videmus.
  523. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  524. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  525. corpora discedunt conexaque convenientis
  526. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  527. reicere in terras naturam, multaque caecis
  528. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  529. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  530. vitalis motus consentire atque imitari.
  531. sed ne forte putes animalia sola teneri
  532. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  533. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  534. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  535. dissimili constare figura principiorum;
  536. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  537. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  538. semina cum porro distent, differre necessust
  539. intervalla vias conexus pondera plagas
  540. concursus motus; quae non animalia solum
  541. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  542. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  543. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  544. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  545. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  546. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  547. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  548. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  549. corpora consimili sint eius tincta colore;
  550. nullus enim color est omnino materiai
  551. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  552. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  553. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  554. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  555. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  556. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  557. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  558. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  559. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  560. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  561. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  562. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  563. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  564. immutabile enim quiddam superare necessest,
  565. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  566. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  567. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  568. proinde colore cave contingas semina rerum,
  569. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  570. Praeterea si nulla coloris principiis est
  571. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  572. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  573. propterea magni quod refert, semina quaeque
  574. cum quibus et quali positura contineantur
  575. et quos inter se dent motus accipiantque,
  576. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  577. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  578. marmoreo fieri possint candore repente,
  579. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  580. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  581. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  582. materies ubi permixta est illius et ordo
  583. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  584. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  585. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  586. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  587. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  588. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  589. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  590. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  591. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  592. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  593. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  594. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  595. aut alio in quovis uno puroque nitore
  596. dissimiles longe inter se variosque colores.
  597. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  598. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  599. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  600. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  601. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  602. principiis rerum non numquam causa colores,
  603. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  604. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  605. quippe etenim multo proclivius exorientur
  606. candida de nullo quam nigro nata colore
  607. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  608. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  609. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  610. scire licet quam sint nullo velata colore;
  611. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  612. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  613. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  614. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  615. quae sita cervices circum collumque coronat;
  616. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  617. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  618. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  619. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  620. consimili mutat ratione obversa colores;
  621. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  622. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  623. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  624. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  625. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  626. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  627. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  628. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  629. sed variis formis variantes edere tactus.
  630. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  631. est natura coloris et omnia principiorum
  632. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  633. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  634. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  635. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  636. ex albis album pinnis iactare colorem
  637. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  638. aut alio quovis uno varioque colore.
  639. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  640. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  641. evanescere paulatim stinguique colorem;
  642. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  643. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  644. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  645. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  646. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  647. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  648. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  649. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  650. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  651. scire licet quaedam tam constare orba colore
  652. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  653. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  654. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  655. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  656. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  657. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  658. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  659. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  660. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  661. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  662. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  663. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  664. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  665. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  666. concoctosque suo contractans perdere viro,
  667. propter eandem rem debent primordia rerum
  668. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  669. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  670. nec simili ratione saporem denique quemquam
  671. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  672. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  673. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  674. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  675. inmortalia si volumus subiungere rebus
  676. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  677. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  678. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  679. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  680. principiis constare. neque id manufesta refutant
  681. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  682. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  683. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  684. quippe videre licet vivos existere vermes
  685. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  686. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  687. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  688. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  689. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  690. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  691. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  692. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  693. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  694. non alia longe ratione atque arida ligna
  695. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  696. iamne vides igitur magni primordia rerum
  697. referre in quali sint ordine quaeque locata
  698. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  699. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  700. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  701. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  702. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  703. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  704. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  705. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  706. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  707. sed magni referre ea primum quantula constent,
  708. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  709. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  710. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  711. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  712. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  713. antiquis ex ordinibus permota nova re
  714. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  715. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  716. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  717. * * *
  718. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  719. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  720. mollia mortali consistere corpore creta.
  721. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  722. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  723. aut similis totis animalibus esse putari.
  724. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  725. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  726. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  727. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  728. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  729. vitali ut possint consentire undique sensu.
  730. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  731. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  732. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  733. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  734. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  735. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  736. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  737. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  738. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  739. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  740. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  741. quatinus in pullos animalis vertier ova
  742. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  743. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  744. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.