De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  2. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  3. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  4. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  5. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  6. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  7. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  8. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  9. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  10. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  11. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  12. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  13. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  14. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  15. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  16. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  17. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  18. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  19. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  20. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  21. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  22. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  23. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  24. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  25. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  26. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  27. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  28. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  29. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  30. incertisque locis spatio depellere paulum,
  31. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  32. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  33. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  34. nec foret offensus natus nec plaga creata
  35. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  36. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  37. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  38. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  39. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  40. avius a vera longe ratione recedit.
  41. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  42. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  43. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  44. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  45. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  46. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  47. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  48. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  49. omnia qua propter debent per inane quietum
  50. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  51. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  52. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  53. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  54. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  55. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  56. obliquos videamur et id res vera refutet.
  57. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  58. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  59. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  60. sed nihil omnino recta regione viai
  61. declinare quis est qui possit cernere sese?
  62. Denique si semper motu conectitur omnis
  63. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  64. nec declinando faciunt primordia motus
  65. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  66. ex infinito ne causam causa sequatur,
  67. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  68. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  69. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  70. declinamus item motus nec tempore certo
  71. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  72. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  73. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  74. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  75. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  76. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  77. omnis enim totum per corpus materiai
  78. copia conciri debet, concita per artus
  79. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  80. ut videas initum motus a corde creari
  81. ex animique voluntate id procedere primum,
  82. inde dari porro per totum corpus et artus.
  83. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  84. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  85. nam tum materiem totius corporis omnem
  86. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  87. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  88. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  89. pellat et invitos cogat procedere saepe
  90. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  91. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  92. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  93. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  94. et proiecta refrenatur retroque residit.
  95. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  96. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  97. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  98. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  99. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  100. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  101. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  102. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  103. id facit exiguum clinamen principiorum
  104. nec regione loci certa nec tempore certo.
  105. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  106. copia nec porro maioribus intervallis;
  107. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  108. qua propter quo nunc in motu principiorum
  109. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  110. et post haec semper simili ratione ferentur,
  111. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  112. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  113. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  114. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  115. nam neque quo possit genus ullum materiai
  116. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  117. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  118. naturam rerum mutare et vertere motus.
  119. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  120. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  121. summa tamen summa videatur stare quiete,
  122. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  123. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  124. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  125. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  126. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  127. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  128. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  129. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  130. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  131. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  132. omnia quae nobis longe confusa videntur
  133. et velut in viridi candor consistere colli.
  134. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  135. camporum complent belli simulacra cientes,
  136. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  137. aere renidescit tellus supterque virum vi
  138. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  139. icti reiectant voces ad sidera mundi
  140. et circum volitant equites mediosque repente
  141. tramittunt valido quatientes impete campos;
  142. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  143. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  144. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  145. qualia sint et quam longe distantia formis,
  146. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  147. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  148. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  149. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  150. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  151. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  152. esse pari filo similique adfecta figura.
  153. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  154. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  155. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  156. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  157. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  158. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  159. invenies tamen inter se differre figuris.
  160. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  161. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  162. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  163. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  164. turicremas propter mactatus concidit aras
  165. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  166. at mater viridis saltus orbata peragrans
  167. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  168. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  169. conspicere amissum fetum, completque querellis
  170. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  171. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  172. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  173. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  174. oblectare animum subitamque avertere curam,
  175. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  176. derivare queunt animum curaque levare;
  177. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  178. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  179. cornigeras norunt matres agnique petulci
  180. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  181. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  182. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  183. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  184. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  185. concharumque genus parili ratione videmus
  186. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  187. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  188. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  189. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  190. unius ad certam formam primordia rerum,
  191. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  192. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  193. quare fulmineus multo penetralior ignis
  194. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  195. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  196. subtilem magis e parvis constare figuris
  197. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  198. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  199. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  200. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  201. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  202. et quamvis subito per colum vina videmus
  203. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  204. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  205. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  206. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  207. inter se possint primordia singula quaeque
  208. singula per cuiusque foramina permanare.
  209. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  210. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  211. at contra taetra absinthi natura ferique
  212. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  213. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  214. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  215. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  216. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  217. proptereaque solere vias rescindere nostris
  218. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  219. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  220. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  221. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  222. horrorem constare elementis levibus aeque
  223. ac musaea mele, per chordas organici quae
  224. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  225. neu simili penetrare putes primordia forma
  226. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  227. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  228. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  229. neve bonos rerum simili constare colores
  230. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  231. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  232. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  233. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  234. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  235. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  236. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  237. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  238. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  239. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  240. titillare magis sensus quam laedere possint,
  241. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  242. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  243. dissimili dentata modo conpungere sensus
  244. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  245. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  246. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  247. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  248. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  249. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  250. semina confundunt inter se concita sensum;
  251. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  252. tute tibi partem ferias atque experiare.
  253. qua propter longe formas distare necessest
  254. principiis, varios quae possint edere sensus.
  255. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  256. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  257. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  258. in quo iam genere in primis adamantina saxa