De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. iucundo sensu cura semota metuque?
  2. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  3. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  4. delicias quoque uti multas substernere possint
  5. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  6. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  7. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  8. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  9. nec domus argento fulget auroque renidet
  10. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  11. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  12. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  13. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  14. praesertim cum tempestas adridet et anni
  15. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  16. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  17. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  18. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  19. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  20. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  21. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  22. si non forte tuas legiones per loca campi
  23. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  24. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  25. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  26. his tibi tum rebus timefactae religiones
  27. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  28. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  29. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  30. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  31. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  32. audacterque inter reges rerumque potentis
  33. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  34. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  35. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  36. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  37. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  38. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  39. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  40. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  41. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  42. non radii solis neque lucida tela diei
  43. discutiant, sed naturae species ratioque.
  44. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  45. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  46. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  47. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  48. expediam: tu te dictis praebere memento.
  49. nam certe non inter se stipata cohaeret
  50. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  51. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  52. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  53. cum tamen incolumis videatur summa manere
  54. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  55. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  56. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  57. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  58. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  59. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  60. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  61. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  62. Si cessare putas rerum primordia posse
  63. cessandoque novos rerum progignere motus,
  64. avius a vera longe ratione vagaris.
  65. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  66. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  67. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  68. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  69. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  70. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  71. et quo iactari magis omnia materiai
  72. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  73. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  74. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  75. inmensumque patere in cunctas undique partis
  76. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  77. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  78. reddita corporibus primis per inane profundum,
  79. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  80. partim intervallis magnis confulta resultant,
  81. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  82. et quae cumque magis condenso conciliatu
  83. exiguis intervallis convecta resultant,
  84. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  85. haec validas saxi radices et fera ferri
  86. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  87. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  88. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  89. in magnis intervallis; haec aera rarum
  90. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  91. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  92. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  93. consociare etiam motus potuere recepta.
  94. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  95. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  96. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  97. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  98. multa minuta modis multis per inane videbis
  99. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  100. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  101. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  102. conciliis et discidiis exercita crebris;
  103. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  104. quale sit in magno iactari semper inani.
  105. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  106. exemplare dare et vestigia notitiai.
  107. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  108. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  109. quod tales turbae motus quoque materiai
  110. significant clandestinos caecosque subesse.
  111. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  112. commutare viam retroque repulsa reverti
  113. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  114. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  115. prima moventur enim per se primordia rerum,
  116. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  117. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  118. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  119. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  120. sic a principiis ascendit motus et exit
  121. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  122. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  123. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  124. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  125. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  126. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  127. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  128. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  129. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  130. convestire sua perfundens omnia luce,
  131. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  132. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  133. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  134. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  135. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  136. sed complexa meant inter se conque globata;
  137. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  138. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  139. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  140. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  141. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  142. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  143. debent ni mirum praecellere mobilitate
  144. et multo citius ferri quam lumina solis
  145. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  146. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  147. * * *
  148. nec persectari primordia singula quaeque,
  149. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  150. At quidam contra haec, ignari materiai,
  151. naturam non posse deum sine numine reddunt
  152. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  153. tempora mutare annorum frugesque creare
  154. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  155. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  156. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  157. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  158. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  159. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  160. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  161. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  162. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  163. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  164. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  165. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  166. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  167. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  168. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  169. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  170. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  171. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  172. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  173. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  174. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  175. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  176. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  177. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  178. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  179. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  180. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  181. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  182. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  183. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  184. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  185. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  186. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  187. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  188. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  189. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  190. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  191. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  192. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  193. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  194. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  195. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  196. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  197. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  198. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  199. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  200. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  201. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  202. incertisque locis spatio depellere paulum,
  203. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  204. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  205. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  206. nec foret offensus natus nec plaga creata
  207. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  208. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  209. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  210. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  211. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  212. avius a vera longe ratione recedit.
  213. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  214. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  215. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  216. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  217. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  218. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  219. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  220. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  221. omnia qua propter debent per inane quietum
  222. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  223. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  224. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  225. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  226. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  227. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  228. obliquos videamur et id res vera refutet.
  229. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  230. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  231. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  232. sed nihil omnino recta regione viai
  233. declinare quis est qui possit cernere sese?
  234. Denique si semper motu conectitur omnis
  235. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  236. nec declinando faciunt primordia motus
  237. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  238. ex infinito ne causam causa sequatur,
  239. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  240. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  241. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  242. declinamus item motus nec tempore certo
  243. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  244. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  245. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  246. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  247. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  248. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  249. omnis enim totum per corpus materiai
  250. copia conciri debet, concita per artus
  251. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  252. ut videas initum motus a corde creari
  253. ex animique voluntate id procedere primum,
  254. inde dari porro per totum corpus et artus.
  255. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  256. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  257. nam tum materiem totius corporis omnem
  258. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  259. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  260. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  261. pellat et invitos cogat procedere saepe
  262. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  263. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  264. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  265. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  266. et proiecta refrenatur retroque residit.
  267. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  268. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  269. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  270. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  271. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  272. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  273. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  274. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  275. id facit exiguum clinamen principiorum
  276. nec regione loci certa nec tempore certo.
  277. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  278. copia nec porro maioribus intervallis;
  279. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  280. qua propter quo nunc in motu principiorum
  281. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  282. et post haec semper simili ratione ferentur,
  283. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  284. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  285. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  286. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  287. nam neque quo possit genus ullum materiai
  288. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  289. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  290. naturam rerum mutare et vertere motus.
  291. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  292. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  293. summa tamen summa videatur stare quiete,
  294. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  295. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  296. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  297. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  298. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  299. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  300. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  301. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  302. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  303. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  304. omnia quae nobis longe confusa videntur
  305. et velut in viridi candor consistere colli.
  306. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  307. camporum complent belli simulacra cientes,
  308. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  309. aere renidescit tellus supterque virum vi
  310. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  311. icti reiectant voces ad sidera mundi
  312. et circum volitant equites mediosque repente
  313. tramittunt valido quatientes impete campos;
  314. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  315. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  316. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  317. qualia sint et quam longe distantia formis,
  318. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  319. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  320. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  321. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  322. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  323. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  324. esse pari filo similique adfecta figura.
  325. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  326. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  327. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  328. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  329. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  330. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  331. invenies tamen inter se differre figuris.
  332. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  333. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  334. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  335. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  336. turicremas propter mactatus concidit aras
  337. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  338. at mater viridis saltus orbata peragrans
  339. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  340. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  341. conspicere amissum fetum, completque querellis
  342. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  343. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  344. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  345. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  346. oblectare animum subitamque avertere curam,
  347. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  348. derivare queunt animum curaque levare;
  349. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  350. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  351. cornigeras norunt matres agnique petulci
  352. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  353. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  354. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  355. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  356. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  357. concharumque genus parili ratione videmus
  358. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  359. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  360. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  361. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  362. unius ad certam formam primordia rerum,
  363. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  364. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  365. quare fulmineus multo penetralior ignis
  366. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  367. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  368. subtilem magis e parvis constare figuris
  369. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  370. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  371. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  372. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  373. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  374. et quamvis subito per colum vina videmus
  375. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  376. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  377. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  378. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  379. inter se possint primordia singula quaeque
  380. singula per cuiusque foramina permanare.
  381. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  382. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  383. at contra taetra absinthi natura ferique
  384. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  385. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  386. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  387. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  388. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  389. proptereaque solere vias rescindere nostris
  390. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  391. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  392. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  393. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  394. horrorem constare elementis levibus aeque
  395. ac musaea mele, per chordas organici quae
  396. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  397. neu simili penetrare putes primordia forma
  398. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  399. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  400. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  401. neve bonos rerum simili constare colores
  402. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  403. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  404. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  405. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  406. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  407. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  408. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  409. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  410. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  411. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  412. titillare magis sensus quam laedere possint,
  413. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  414. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  415. dissimili dentata modo conpungere sensus
  416. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  417. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  418. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  419. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  420. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  421. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  422. semina confundunt inter se concita sensum;
  423. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  424. tute tibi partem ferias atque experiare.
  425. qua propter longe formas distare necessest
  426. principiis, varios quae possint edere sensus.
  427. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  428. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  429. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  430. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  431. prima acie constant ictus contemnere sueta
  432. et validi silices ac duri robora ferri
  433. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  434. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  435. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  436. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  437. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  438. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  439. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  440. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  441. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  442. at non esse tamen perplexis indupedita,
  443. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  444. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  445. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  446. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  447. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  448. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  449. * * *
  450. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  451. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  452. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  453. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  454. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  455. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  456. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  457. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  458. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  459. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  460. linquit enim supera taetri primordia viri,
  461. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  462. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  463. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  464. finita variare figurarum ratione.
  465. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  466. esse infinito debebunt corporis auctu.
  467. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  468. corporis inter se multum variare figurae
  469. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  470. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  471. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  472. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  473. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  474. formai speciem totius corporis eius,
  475. quod super est, si forte voles variare figuras,
  476. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  477. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  478. si tu forte voles etiam variare figuras.
  479. ergo formarum novitatem corporis augmen
  480. subsequitur. quare non est ut credere possis
  481. esse infinitis distantia semina formis,
  482. ne quaedam cogas inmani maximitate
  483. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  484. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  485. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  486. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  487. saecla novo rerum superata colore iacerent
  488. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  489. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  490. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  491. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  492. cedere item retro possent in deteriores
  493. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  494. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  495. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  496. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  497. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  498. materiem quoque finitis differe figuris.
  499. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  500. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  501. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  502. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  503. ergo finita distant ratione creata,
  504. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  505. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  506. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  507. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  508. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  509. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  510. formarum finita, necesse est quae similes sint
  511. esse infinitas aut summam materiai
  512. finitam constare, id quod non esse probavi.
  513. * * *
  514. versibus ostendam corpuscula materiai
  515. ex infinito summam rerum usque tenere
  516. undique protelo plagarum continuato.
  517. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  518. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  519. at regione locoque alio terrisque remotis
  520. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  521. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  522. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  523. milibus e multis vallo munitur eburno,
  524. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  525. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  526. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  527. unica res quaedem nativo corpore sola,
  528. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  529. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  530. unde ea progigni possit concepta, creari
  531. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  532. quippe etenim sumant alii finita per omne
  533. corpora iactari unius genitalia rei,
  534. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  535. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  536. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  537. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  538. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  539. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  540. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  541. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  542. infidi maris insidias virisque dolumque
  543. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  544. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  545. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  546. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  547. disiectare aestus diversi materiai,
  548. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  549. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  550. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  551. et res progigni et genitas procrescere posse.
  552. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  553. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  554. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  555. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  556. nec porro rerum genitales auctificique
  557. motus perpetuo possunt servare creata.
  558. sic aequo geritur certamine principiorum
  559. ex infinito contractum tempore bellum.
  560. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  561. et superantur item. miscetur funere vagor,
  562. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  563. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  564. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  565. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  566. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  567. convenit et memori mandatum mente tenere,
  568. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  569. quod genere ex uno consistat principiorum,
  570. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  571. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  572. atque potestates, ita plurima principiorum
  573. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  574. Principio tellus habet in se corpora prima,
  575. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  576. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  577. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  578. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  579. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  580. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  581. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  582. montivago generi possit praebere ferarum.
  583. quare magna deum mater materque ferarum
  584. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  585. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  586. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  587. aeris in spatio magnam pendere docentes
  588. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  589. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  590. officiis debet molliri victa parentum.
  591. muralique caput summum cinxere corona,
  592. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  593. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  594. horrifice fertur divinae matris imago.
  595. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  596. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  597. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  598. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  599. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  600. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  601. significare volunt indignos esse putandos,
  602. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  603. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  604. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  605. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,