De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  2. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  3. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  4. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  5. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  6. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  7. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  8. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  9. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  10. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  11. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  12. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  13. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  14. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  15. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  16. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  17. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  18. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  19. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  20. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  21. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  22. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  23. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  24. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  25. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  26. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  27. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  28. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  29. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  30. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  31. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  32. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  33. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  34. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  35. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  36. incertisque locis spatio depellere paulum,
  37. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  38. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  39. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  40. nec foret offensus natus nec plaga creata
  41. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  42. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  43. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  44. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  45. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  46. avius a vera longe ratione recedit.
  47. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  48. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  49. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  50. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  51. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  52. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  53. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  54. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  55. omnia qua propter debent per inane quietum
  56. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  57. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  58. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  59. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  60. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  61. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  62. obliquos videamur et id res vera refutet.
  63. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  64. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  65. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  66. sed nihil omnino recta regione viai
  67. declinare quis est qui possit cernere sese?
  68. Denique si semper motu conectitur omnis
  69. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  70. nec declinando faciunt primordia motus
  71. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  72. ex infinito ne causam causa sequatur,
  73. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  74. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  75. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  76. declinamus item motus nec tempore certo
  77. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  78. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  79. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  80. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  81. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  82. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  83. omnis enim totum per corpus materiai
  84. copia conciri debet, concita per artus
  85. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  86. ut videas initum motus a corde creari
  87. ex animique voluntate id procedere primum,
  88. inde dari porro per totum corpus et artus.
  89. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  90. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  91. nam tum materiem totius corporis omnem
  92. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  93. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  94. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  95. pellat et invitos cogat procedere saepe
  96. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  97. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  98. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  99. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  100. et proiecta refrenatur retroque residit.
  101. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  102. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  103. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  104. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  105. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  106. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  107. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  108. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  109. id facit exiguum clinamen principiorum
  110. nec regione loci certa nec tempore certo.
  111. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  112. copia nec porro maioribus intervallis;
  113. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  114. qua propter quo nunc in motu principiorum
  115. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  116. et post haec semper simili ratione ferentur,
  117. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  118. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  119. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  120. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  121. nam neque quo possit genus ullum materiai
  122. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  123. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  124. naturam rerum mutare et vertere motus.
  125. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  126. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  127. summa tamen summa videatur stare quiete,
  128. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  129. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  130. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  131. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  132. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  133. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  134. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  135. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  136. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  137. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  138. omnia quae nobis longe confusa videntur
  139. et velut in viridi candor consistere colli.
  140. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  141. camporum complent belli simulacra cientes,
  142. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  143. aere renidescit tellus supterque virum vi
  144. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  145. icti reiectant voces ad sidera mundi
  146. et circum volitant equites mediosque repente
  147. tramittunt valido quatientes impete campos;
  148. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  149. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  150. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  151. qualia sint et quam longe distantia formis,
  152. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  153. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  154. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  155. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  156. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  157. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  158. esse pari filo similique adfecta figura.
  159. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  160. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  161. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  162. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  163. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  164. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  165. invenies tamen inter se differre figuris.
  166. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  167. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  168. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  169. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  170. turicremas propter mactatus concidit aras
  171. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  172. at mater viridis saltus orbata peragrans
  173. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  174. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  175. conspicere amissum fetum, completque querellis
  176. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  177. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  178. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  179. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  180. oblectare animum subitamque avertere curam,
  181. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  182. derivare queunt animum curaque levare;
  183. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  184. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  185. cornigeras norunt matres agnique petulci
  186. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  187. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  188. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  189. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  190. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  191. concharumque genus parili ratione videmus
  192. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  193. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  194. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  195. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  196. unius ad certam formam primordia rerum,
  197. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  198. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  199. quare fulmineus multo penetralior ignis
  200. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  201. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  202. subtilem magis e parvis constare figuris
  203. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  204. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  205. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  206. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  207. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  208. et quamvis subito per colum vina videmus
  209. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  210. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  211. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  212. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  213. inter se possint primordia singula quaeque
  214. singula per cuiusque foramina permanare.
  215. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  216. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  217. at contra taetra absinthi natura ferique
  218. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  219. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  220. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  221. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  222. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  223. proptereaque solere vias rescindere nostris
  224. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  225. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  226. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  227. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  228. horrorem constare elementis levibus aeque
  229. ac musaea mele, per chordas organici quae
  230. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  231. neu simili penetrare putes primordia forma
  232. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  233. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  234. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  235. neve bonos rerum simili constare colores
  236. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  237. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  238. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  239. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  240. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  241. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  242. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  243. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  244. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  245. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  246. titillare magis sensus quam laedere possint,
  247. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  248. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  249. dissimili dentata modo conpungere sensus
  250. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  251. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  252. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  253. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  254. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  255. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  256. semina confundunt inter se concita sensum;
  257. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  258. tute tibi partem ferias atque experiare.
  259. qua propter longe formas distare necessest
  260. principiis, varios quae possint edere sensus.
  261. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  262. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  263. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  264. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  265. prima acie constant ictus contemnere sueta
  266. et validi silices ac duri robora ferri
  267. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  268. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  269. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  270. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  271. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  272. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  273. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  274. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  275. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  276. at non esse tamen perplexis indupedita,
  277. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  278. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  279. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  280. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  281. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  282. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  283. * * *
  284. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  285. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  286. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  287. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  288. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  289. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  290. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  291. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  292. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  293. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  294. linquit enim supera taetri primordia viri,
  295. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  296. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  297. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  298. finita variare figurarum ratione.
  299. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  300. esse infinito debebunt corporis auctu.
  301. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  302. corporis inter se multum variare figurae
  303. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  304. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  305. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  306. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  307. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  308. formai speciem totius corporis eius,
  309. quod super est, si forte voles variare figuras,
  310. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  311. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  312. si tu forte voles etiam variare figuras.
  313. ergo formarum novitatem corporis augmen
  314. subsequitur. quare non est ut credere possis
  315. esse infinitis distantia semina formis,
  316. ne quaedam cogas inmani maximitate
  317. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  318. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  319. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  320. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  321. saecla novo rerum superata colore iacerent
  322. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  323. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  324. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  325. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  326. cedere item retro possent in deteriores
  327. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  328. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  329. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  330. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  331. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  332. materiem quoque finitis differe figuris.
  333. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  334. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  335. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  336. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  337. ergo finita distant ratione creata,
  338. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  339. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  340. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  341. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  342. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  343. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  344. formarum finita, necesse est quae similes sint
  345. esse infinitas aut summam materiai
  346. finitam constare, id quod non esse probavi.
  347. * * *
  348. versibus ostendam corpuscula materiai
  349. ex infinito summam rerum usque tenere
  350. undique protelo plagarum continuato.
  351. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  352. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  353. at regione locoque alio terrisque remotis
  354. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  355. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  356. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  357. milibus e multis vallo munitur eburno,
  358. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  359. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  360. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  361. unica res quaedem nativo corpore sola,
  362. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  363. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  364. unde ea progigni possit concepta, creari
  365. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  366. quippe etenim sumant alii finita per omne
  367. corpora iactari unius genitalia rei,
  368. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  369. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  370. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  371. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  372. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  373. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  374. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  375. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  376. infidi maris insidias virisque dolumque
  377. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  378. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  379. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  380. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  381. disiectare aestus diversi materiai,
  382. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  383. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  384. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  385. et res progigni et genitas procrescere posse.
  386. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  387. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  388. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  389. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  390. nec porro rerum genitales auctificique
  391. motus perpetuo possunt servare creata.
  392. sic aequo geritur certamine principiorum
  393. ex infinito contractum tempore bellum.
  394. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  395. et superantur item. miscetur funere vagor,
  396. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  397. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  398. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  399. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  400. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  401. convenit et memori mandatum mente tenere,
  402. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  403. quod genere ex uno consistat principiorum,
  404. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  405. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  406. atque potestates, ita plurima principiorum
  407. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  408. Principio tellus habet in se corpora prima,
  409. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  410. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  411. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  412. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  413. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  414. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  415. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  416. montivago generi possit praebere ferarum.
  417. quare magna deum mater materque ferarum
  418. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  419. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  420. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  421. aeris in spatio magnam pendere docentes
  422. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  423. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  424. officiis debet molliri victa parentum.
  425. muralique caput summum cinxere corona,
  426. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  427. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  428. horrifice fertur divinae matris imago.
  429. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  430. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  431. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  432. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  433. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  434. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  435. significare volunt indignos esse putandos,
  436. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  437. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  438. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  439. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  440. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  441. ingratos animos atque impia pectora volgi
  442. conterrere metu quae possint numine divae.
  443. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  444. munificat tacita mortalis muta salute,
  445. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  446. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  447. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  448. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  449. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  450. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  451. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  452. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  453. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  454. cum pueri circum puerum pernice chorea
  455. armat et in numerum pernice chorea
  456. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  457. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  458. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  459. propterea magnam armati matrem comitantur,
  460. aut quia significant divam praedicere ut armis
  461. ac virtute velint patriam defendere terram
  462. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  463. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  464. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  465. omnis enim per se divom natura necessest
  466. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  467. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  468. nam privata dolore omni, privata periclis,
  469. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  470. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  471. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  472. et quia multarum potitur primordia rerum,
  473. multa modis multis effert in lumina solis.
  474. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  475. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  476. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  477. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  478. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  479. religione animum turpi contingere parcat.
  480. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  481. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  482. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  483. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  484. dissimili vivont specie retinentque parentum
  485. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  486. tanta est in quovis genere herbae materiai
  487. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  488. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  489. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  490. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  491. dissimili perfecta figura principiorum.
  492. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  493. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  494. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  495. scintillasque agere ac late differre favillam.
  496. cetera consimili mentis ratione peragrans
  497. invenies igitur multarum semina rerum
  498. corpore celare et varias cohibere figuras.
  499. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  500. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  501. haec igitur variis debent constare figuris;
  502. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  503. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  504. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  505. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  506. conveniunt et res permixto semine constant.
  507. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  508. multa elementa vides multis communia verbis,
  509. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  510. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  511. non quo multa parum communis littera currat
  512. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  513. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  514. sic aliis in rebus item communia multa
  515. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  516. dissimili tamen inter se consistere summa
  517. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  518. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  519. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  520. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  521. semiferas hominum species existere et altos
  522. inter dum ramos egigni corpore vivo
  523. multaque conecti terrestria membra marinis,
  524. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  525. pascere naturam per terras omniparentis.
  526. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  527. seminibus certis certa genetrice creata
  528. conservare genus crescentia posse videmus.
  529. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  530. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  531. corpora discedunt conexaque convenientis
  532. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  533. reicere in terras naturam, multaque caecis
  534. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  535. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  536. vitalis motus consentire atque imitari.
  537. sed ne forte putes animalia sola teneri
  538. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  539. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  540. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  541. dissimili constare figura principiorum;
  542. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  543. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  544. semina cum porro distent, differre necessust
  545. intervalla vias conexus pondera plagas
  546. concursus motus; quae non animalia solum
  547. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  548. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  549. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  550. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  551. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  552. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  553. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  554. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  555. corpora consimili sint eius tincta colore;
  556. nullus enim color est omnino materiai
  557. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  558. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  559. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  560. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  561. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  562. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  563. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  564. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  565. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  566. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  567. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  568. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  569. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  570. immutabile enim quiddam superare necessest,
  571. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  572. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  573. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  574. proinde colore cave contingas semina rerum,
  575. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  576. Praeterea si nulla coloris principiis est
  577. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  578. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  579. propterea magni quod refert, semina quaeque
  580. cum quibus et quali positura contineantur
  581. et quos inter se dent motus accipiantque,
  582. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  583. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  584. marmoreo fieri possint candore repente,
  585. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  586. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  587. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  588. materies ubi permixta est illius et ordo
  589. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  590. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  591. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  592. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  593. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  594. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  595. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  596. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  597. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  598. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  599. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  600. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  601. aut alio in quovis uno puroque nitore
  602. dissimiles longe inter se variosque colores.
  603. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  604. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  605. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  606. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  607. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  608. principiis rerum non numquam causa colores,
  609. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  610. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  611. quippe etenim multo proclivius exorientur
  612. candida de nullo quam nigro nata colore
  613. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  614. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  615. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  616. scire licet quam sint nullo velata colore;
  617. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  618. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  619. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  620. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  621. quae sita cervices circum collumque coronat;
  622. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  623. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  624. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  625. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  626. consimili mutat ratione obversa colores;
  627. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  628. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  629. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  630. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  631. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  632. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  633. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  634. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  635. sed variis formis variantes edere tactus.
  636. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  637. est natura coloris et omnia principiorum
  638. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  639. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  640. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  641. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  642. ex albis album pinnis iactare colorem
  643. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  644. aut alio quovis uno varioque colore.
  645. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  646. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  647. evanescere paulatim stinguique colorem;
  648. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  649. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  650. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  651. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  652. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  653. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  654. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  655. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  656. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  657. scire licet quaedam tam constare orba colore
  658. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  659. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  660. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  661. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  662. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  663. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  664. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  665. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  666. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  667. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  668. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  669. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  670. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  671. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  672. concoctosque suo contractans perdere viro,
  673. propter eandem rem debent primordia rerum
  674. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  675. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  676. nec simili ratione saporem denique quemquam
  677. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  678. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  679. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  680. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  681. inmortalia si volumus subiungere rebus
  682. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  683. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  684. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  685. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  686. principiis constare. neque id manufesta refutant
  687. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  688. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  689. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  690. quippe videre licet vivos existere vermes
  691. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  692. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  693. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  694. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  695. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  696. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  697. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  698. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  699. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  700. non alia longe ratione atque arida ligna
  701. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  702. iamne vides igitur magni primordia rerum
  703. referre in quali sint ordine quaeque locata
  704. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  705. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  706. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  707. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  708. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  709. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  710. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  711. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  712. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  713. sed magni referre ea primum quantula constent,
  714. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  715. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  716. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  717. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  718. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  719. antiquis ex ordinibus permota nova re
  720. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  721. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  722. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  723. * * *
  724. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  725. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  726. mollia mortali consistere corpore creta.
  727. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  728. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  729. aut similis totis animalibus esse putari.
  730. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  731. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  732. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  733. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  734. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  735. vitali ut possint consentire undique sensu.
  736. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  737. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  738. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  739. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  740. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  741. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  742. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  743. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  744. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  745. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  746. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  747. quatinus in pullos animalis vertier ova
  748. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  749. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  750. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  751. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  752. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  753. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  754. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  755. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  756. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  757. Principio nequeunt ullius corporis esse
  758. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  759. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  760. aere fluminibus terris terraque creatis,
  761. nec congressa modo vitalis convenientes
  762. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  763. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  764. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  765. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  766. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  767. dissoluuntur enim positurae principiorum
  768. et penitus motus vitales inpediuntur,
  769. donec materies omnis concussa per artus
  770. vitalis animae nodos a corpore solvit
  771. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  772. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  773. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  774. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  775. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  776. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  777. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  778. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  779. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  780. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  781. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  782. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  783. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  784. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  785. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  786. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  787. scire licet nullo primordia posse dolore
  788. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  789. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  790. corporibus, quorum motus novitate laborent
  791. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  792. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  793. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  794. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  795. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  796. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  797. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  798. multaque de rerum mixtura dicere callent
  799. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  800. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  801. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  802. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  803. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  804. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  805. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  806. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  807. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  808. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  809. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  810. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  811. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  812. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  813. umoris guttas mater cum terra recepit,
  814. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  815. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  816. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  817. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  818. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  819. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  820. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  821. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  822. nec sic interemit mors res ut materiai
  823. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  824. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  825. res ut convertant formas mutentque colores
  826. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  827. ut noscas referre earum primordia rerum
  828. cum quibus et quali positura contineantur
  829. et quos inter se dent motus accipiantque,
  830. neve putes aeterna penes residere potesse
  831. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  832. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  833. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  834. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  835. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  836. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  837. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  838. consimilis; verum positura discrepitant res.
  839. sic ipsis in rebus item iam materiai
  840. intervalla vias conexus pondera plagas
  841. concursus motus ordo positura figurae
  842. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  843. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  844. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  845. accedere et nova se species ostendere rerum.
  846. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  847. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  848. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  849. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  850. principio caeli clarum purumque colorem
  851. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  852. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  853. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  854. ex improviso si sint obiecta repente,
  855. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  856. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  857. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  858. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  859. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  860. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  861. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  862. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  863. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  864. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  865. infinita foris haec extra moenia mundi,
  866. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  867. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  868. Principio nobis in cunctas undique partis
  869. et latere ex utroque supra supterque per omne
  870. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  871. vociferatur, et elucet natura profundi.
  872. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  873. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  874. seminaque innumero numero summaque profunda
  875. multimodis volitent aeterno percita motu,
  876. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  877. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  878. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  879. sponte sua forte offensando semina rerum
  880. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  881. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  882. magnarum rerum fierent exordia semper,
  883. terrai maris et caeli generisque animantum.
  884. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  885. esse alios alibi congressus materiai,
  886. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  887. Praeterea cum materies est multa parata,
  888. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  889. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  890. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  891. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  892. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  893. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  894. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  895. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  896. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  897. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  898. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  899. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  900. sint genere. in primis animalibus indice mente
  901. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  902. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  903. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  904. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  905. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  906. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  907. quando quidem vitae depactus terminus alte
  908. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  909. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  910. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  911. libera continuo, dominis privata superbis,
  912. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  913. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  914. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  915. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  916. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  917. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  918. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  919. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  920. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  921. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  922. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  923. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  924. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  925. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  926. primigenum maris et terrae solisque coortum
  927. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  928. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  929. unde mare et terrae possent augescere et unde
  930. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  931. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  932. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  933. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  934. umor ad umorem, terreno corpore terra
  935. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  936. donique ad extremum crescendi perfica finem
  937. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  938. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  939. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  940. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  941. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  942. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  943. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  944. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  945. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  946. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  947. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  948. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  949. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  950. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  951. inde minutatim vires et robur adultum
  952. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  953. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,