De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  2. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  3. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  4. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  5. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  6. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  7. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  8. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  9. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  10. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  11. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  12. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  13. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  14. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  15. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  16. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  17. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  18. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  19. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  20. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  21. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  22. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  23. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  24. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  25. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  26. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  27. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  28. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  29. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  30. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  31. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  32. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  33. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  34. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  35. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  36. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  37. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  38. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  39. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  40. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  41. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  42. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  43. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  44. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  45. incertisque locis spatio depellere paulum,
  46. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  47. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  48. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  49. nec foret offensus natus nec plaga creata
  50. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  51. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  52. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  53. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  54. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  55. avius a vera longe ratione recedit.
  56. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  57. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  58. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  59. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  60. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  61. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  62. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  63. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  64. omnia qua propter debent per inane quietum
  65. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  66. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  67. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  68. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  69. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  70. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  71. obliquos videamur et id res vera refutet.
  72. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  73. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  74. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  75. sed nihil omnino recta regione viai
  76. declinare quis est qui possit cernere sese?
  77. Denique si semper motu conectitur omnis
  78. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  79. nec declinando faciunt primordia motus
  80. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  81. ex infinito ne causam causa sequatur,
  82. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  83. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  84. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  85. declinamus item motus nec tempore certo
  86. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  87. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  88. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  89. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  90. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  91. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  92. omnis enim totum per corpus materiai
  93. copia conciri debet, concita per artus
  94. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  95. ut videas initum motus a corde creari
  96. ex animique voluntate id procedere primum,
  97. inde dari porro per totum corpus et artus.
  98. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  99. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  100. nam tum materiem totius corporis omnem
  101. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  102. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  103. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  104. pellat et invitos cogat procedere saepe
  105. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  106. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  107. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  108. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  109. et proiecta refrenatur retroque residit.
  110. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  111. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  112. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  113. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  114. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  115. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  116. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  117. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  118. id facit exiguum clinamen principiorum
  119. nec regione loci certa nec tempore certo.
  120. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  121. copia nec porro maioribus intervallis;
  122. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  123. qua propter quo nunc in motu principiorum
  124. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  125. et post haec semper simili ratione ferentur,
  126. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  127. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  128. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  129. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  130. nam neque quo possit genus ullum materiai
  131. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  132. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  133. naturam rerum mutare et vertere motus.
  134. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  135. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  136. summa tamen summa videatur stare quiete,
  137. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  138. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  139. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  140. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  141. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  142. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  143. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  144. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  145. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  146. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  147. omnia quae nobis longe confusa videntur
  148. et velut in viridi candor consistere colli.
  149. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  150. camporum complent belli simulacra cientes,
  151. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  152. aere renidescit tellus supterque virum vi
  153. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  154. icti reiectant voces ad sidera mundi
  155. et circum volitant equites mediosque repente
  156. tramittunt valido quatientes impete campos;
  157. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  158. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  159. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  160. qualia sint et quam longe distantia formis,
  161. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  162. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  163. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  164. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  165. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  166. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  167. esse pari filo similique adfecta figura.
  168. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  169. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  170. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  171. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  172. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  173. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  174. invenies tamen inter se differre figuris.
  175. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  176. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  177. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  178. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  179. turicremas propter mactatus concidit aras
  180. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  181. at mater viridis saltus orbata peragrans
  182. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  183. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  184. conspicere amissum fetum, completque querellis
  185. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  186. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  187. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  188. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  189. oblectare animum subitamque avertere curam,
  190. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  191. derivare queunt animum curaque levare;
  192. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  193. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  194. cornigeras norunt matres agnique petulci
  195. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  196. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  197. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  198. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  199. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  200. concharumque genus parili ratione videmus
  201. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  202. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  203. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  204. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  205. unius ad certam formam primordia rerum,
  206. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  207. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  208. quare fulmineus multo penetralior ignis