De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  2. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  3. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  4. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  5. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  6. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  7. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  8. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  9. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  10. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  11. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  12. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  13. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  14. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  15. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  16. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  17. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  18. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  19. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  20. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  21. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  22. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  23. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  24. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  25. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  26. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  27. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  28. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  29. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  30. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  31. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  32. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  33. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  34. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  35. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  36. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  37. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  38. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  39. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  40. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  41. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  42. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  43. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  44. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  45. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  46. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  47. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  48. incertisque locis spatio depellere paulum,
  49. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  50. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  51. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  52. nec foret offensus natus nec plaga creata
  53. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  54. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  55. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  56. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  57. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  58. avius a vera longe ratione recedit.
  59. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  60. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  61. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  62. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  63. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  64. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  65. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  66. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  67. omnia qua propter debent per inane quietum
  68. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  69. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  70. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  71. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  72. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  73. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  74. obliquos videamur et id res vera refutet.
  75. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  76. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  77. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  78. sed nihil omnino recta regione viai
  79. declinare quis est qui possit cernere sese?
  80. Denique si semper motu conectitur omnis
  81. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  82. nec declinando faciunt primordia motus
  83. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  84. ex infinito ne causam causa sequatur,
  85. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  86. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  87. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  88. declinamus item motus nec tempore certo
  89. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  90. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  91. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  92. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  93. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  94. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  95. omnis enim totum per corpus materiai
  96. copia conciri debet, concita per artus
  97. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  98. ut videas initum motus a corde creari
  99. ex animique voluntate id procedere primum,
  100. inde dari porro per totum corpus et artus.
  101. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  102. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  103. nam tum materiem totius corporis omnem
  104. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  105. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  106. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  107. pellat et invitos cogat procedere saepe
  108. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  109. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  110. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  111. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  112. et proiecta refrenatur retroque residit.
  113. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  114. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  115. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  116. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  117. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  118. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  119. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  120. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  121. id facit exiguum clinamen principiorum
  122. nec regione loci certa nec tempore certo.
  123. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  124. copia nec porro maioribus intervallis;
  125. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  126. qua propter quo nunc in motu principiorum
  127. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  128. et post haec semper simili ratione ferentur,
  129. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  130. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  131. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  132. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  133. nam neque quo possit genus ullum materiai
  134. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  135. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  136. naturam rerum mutare et vertere motus.
  137. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  138. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  139. summa tamen summa videatur stare quiete,
  140. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  141. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  142. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  143. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  144. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  145. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  146. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  147. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  148. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  149. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  150. omnia quae nobis longe confusa videntur
  151. et velut in viridi candor consistere colli.
  152. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  153. camporum complent belli simulacra cientes,
  154. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  155. aere renidescit tellus supterque virum vi
  156. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  157. icti reiectant voces ad sidera mundi
  158. et circum volitant equites mediosque repente
  159. tramittunt valido quatientes impete campos;
  160. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  161. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  162. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  163. qualia sint et quam longe distantia formis,
  164. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  165. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  166. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  167. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  168. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  169. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  170. esse pari filo similique adfecta figura.
  171. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  172. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  173. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  174. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  175. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,