De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. At quidam contra haec, ignari materiai,
  2. naturam non posse deum sine numine reddunt
  3. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  4. tempora mutare annorum frugesque creare
  5. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  6. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  7. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  8. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  9. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  10. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  11. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  12. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  13. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  14. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  15. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  16. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  17. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  18. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  19. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  20. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  21. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  22. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  23. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  24. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  25. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  26. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  27. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  28. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  29. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  30. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  31. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  32. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  33. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  34. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  35. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  36. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  37. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  38. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  39. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  40. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  41. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  42. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  43. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  44. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  45. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  46. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  47. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  48. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  49. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  50. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  51. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  52. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  53. incertisque locis spatio depellere paulum,
  54. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  55. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  56. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  57. nec foret offensus natus nec plaga creata
  58. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  59. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  60. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  61. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  62. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  63. avius a vera longe ratione recedit.
  64. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  65. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  66. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  67. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  68. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  69. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  70. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  71. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  72. omnia qua propter debent per inane quietum
  73. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  74. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  75. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  76. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  77. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  78. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  79. obliquos videamur et id res vera refutet.
  80. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  81. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  82. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  83. sed nihil omnino recta regione viai
  84. declinare quis est qui possit cernere sese?
  85. Denique si semper motu conectitur omnis
  86. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  87. nec declinando faciunt primordia motus
  88. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  89. ex infinito ne causam causa sequatur,
  90. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  91. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  92. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  93. declinamus item motus nec tempore certo
  94. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  95. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  96. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  97. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  98. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  99. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  100. omnis enim totum per corpus materiai
  101. copia conciri debet, concita per artus
  102. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  103. ut videas initum motus a corde creari
  104. ex animique voluntate id procedere primum,
  105. inde dari porro per totum corpus et artus.
  106. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  107. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  108. nam tum materiem totius corporis omnem
  109. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  110. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  111. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  112. pellat et invitos cogat procedere saepe
  113. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  114. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  115. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  116. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  117. et proiecta refrenatur retroque residit.
  118. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  119. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  120. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  121. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  122. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  123. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  124. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  125. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  126. id facit exiguum clinamen principiorum
  127. nec regione loci certa nec tempore certo.
  128. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  129. copia nec porro maioribus intervallis;
  130. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  131. qua propter quo nunc in motu principiorum
  132. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  133. et post haec semper simili ratione ferentur,
  134. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  135. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  136. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  137. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  138. nam neque quo possit genus ullum materiai
  139. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  140. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  141. naturam rerum mutare et vertere motus.
  142. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  143. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  144. summa tamen summa videatur stare quiete,
  145. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  146. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  147. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  148. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  149. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  150. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  151. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  152. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  153. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  154. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  155. omnia quae nobis longe confusa videntur
  156. et velut in viridi candor consistere colli.
  157. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  158. camporum complent belli simulacra cientes,
  159. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  160. aere renidescit tellus supterque virum vi
  161. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  162. icti reiectant voces ad sidera mundi
  163. et circum volitant equites mediosque repente
  164. tramittunt valido quatientes impete campos;
  165. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  166. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  167. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  168. qualia sint et quam longe distantia formis,
  169. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  170. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  171. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  172. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  173. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  174. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  175. esse pari filo similique adfecta figura.
  176. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  177. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  178. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  179. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  180. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  181. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  182. invenies tamen inter se differre figuris.
  183. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  184. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  185. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  186. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  187. turicremas propter mactatus concidit aras
  188. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  189. at mater viridis saltus orbata peragrans
  190. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  191. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  192. conspicere amissum fetum, completque querellis
  193. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  194. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  195. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  196. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  197. oblectare animum subitamque avertere curam,
  198. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  199. derivare queunt animum curaque levare;
  200. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  201. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  202. cornigeras norunt matres agnique petulci
  203. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  204. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  205. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  206. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  207. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  208. concharumque genus parili ratione videmus
  209. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  210. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  211. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  212. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  213. unius ad certam formam primordia rerum,
  214. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  215. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  216. quare fulmineus multo penetralior ignis
  217. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  218. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  219. subtilem magis e parvis constare figuris
  220. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  221. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  222. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  223. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  224. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  225. et quamvis subito per colum vina videmus
  226. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  227. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  228. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  229. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  230. inter se possint primordia singula quaeque
  231. singula per cuiusque foramina permanare.
  232. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  233. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  234. at contra taetra absinthi natura ferique
  235. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  236. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  237. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  238. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  239. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  240. proptereaque solere vias rescindere nostris
  241. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  242. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  243. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  244. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  245. horrorem constare elementis levibus aeque
  246. ac musaea mele, per chordas organici quae
  247. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  248. neu simili penetrare putes primordia forma
  249. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  250. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  251. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  252. neve bonos rerum simili constare colores
  253. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  254. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  255. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  256. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  257. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  258. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  259. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  260. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  261. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  262. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  263. titillare magis sensus quam laedere possint,
  264. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  265. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  266. dissimili dentata modo conpungere sensus
  267. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  268. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  269. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  270. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  271. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  272. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  273. semina confundunt inter se concita sensum;
  274. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  275. tute tibi partem ferias atque experiare.
  276. qua propter longe formas distare necessest
  277. principiis, varios quae possint edere sensus.
  278. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  279. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  280. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  281. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  282. prima acie constant ictus contemnere sueta
  283. et validi silices ac duri robora ferri
  284. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  285. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  286. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  287. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  288. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  289. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  290. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  291. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  292. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  293. at non esse tamen perplexis indupedita,
  294. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  295. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  296. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  297. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  298. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  299. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  300. * * *
  301. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  302. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  303. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  304. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  305. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  306. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  307. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  308. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  309. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  310. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  311. linquit enim supera taetri primordia viri,
  312. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  313. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  314. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  315. finita variare figurarum ratione.
  316. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  317. esse infinito debebunt corporis auctu.
  318. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  319. corporis inter se multum variare figurae
  320. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  321. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  322. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  323. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  324. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  325. formai speciem totius corporis eius,
  326. quod super est, si forte voles variare figuras,
  327. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  328. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  329. si tu forte voles etiam variare figuras.
  330. ergo formarum novitatem corporis augmen
  331. subsequitur. quare non est ut credere possis
  332. esse infinitis distantia semina formis,
  333. ne quaedam cogas inmani maximitate
  334. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  335. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  336. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  337. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  338. saecla novo rerum superata colore iacerent
  339. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  340. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  341. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  342. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  343. cedere item retro possent in deteriores
  344. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  345. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  346. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  347. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  348. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  349. materiem quoque finitis differe figuris.
  350. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  351. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  352. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  353. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  354. ergo finita distant ratione creata,
  355. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  356. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  357. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  358. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  359. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  360. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  361. formarum finita, necesse est quae similes sint
  362. esse infinitas aut summam materiai
  363. finitam constare, id quod non esse probavi.
  364. * * *
  365. versibus ostendam corpuscula materiai
  366. ex infinito summam rerum usque tenere
  367. undique protelo plagarum continuato.
  368. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  369. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  370. at regione locoque alio terrisque remotis
  371. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  372. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  373. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  374. milibus e multis vallo munitur eburno,
  375. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  376. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  377. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  378. unica res quaedem nativo corpore sola,
  379. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  380. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  381. unde ea progigni possit concepta, creari
  382. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  383. quippe etenim sumant alii finita per omne
  384. corpora iactari unius genitalia rei,
  385. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  386. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  387. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  388. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  389. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  390. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  391. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  392. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  393. infidi maris insidias virisque dolumque
  394. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  395. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  396. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  397. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  398. disiectare aestus diversi materiai,
  399. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  400. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  401. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  402. et res progigni et genitas procrescere posse.
  403. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  404. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  405. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  406. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  407. nec porro rerum genitales auctificique
  408. motus perpetuo possunt servare creata.
  409. sic aequo geritur certamine principiorum
  410. ex infinito contractum tempore bellum.
  411. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  412. et superantur item. miscetur funere vagor,
  413. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  414. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  415. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  416. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  417. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  418. convenit et memori mandatum mente tenere,
  419. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  420. quod genere ex uno consistat principiorum,
  421. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  422. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  423. atque potestates, ita plurima principiorum
  424. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  425. Principio tellus habet in se corpora prima,
  426. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  427. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  428. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  429. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  430. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  431. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  432. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  433. montivago generi possit praebere ferarum.
  434. quare magna deum mater materque ferarum
  435. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  436. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  437. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  438. aeris in spatio magnam pendere docentes
  439. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  440. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  441. officiis debet molliri victa parentum.
  442. muralique caput summum cinxere corona,
  443. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  444. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  445. horrifice fertur divinae matris imago.
  446. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  447. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  448. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  449. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  450. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  451. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  452. significare volunt indignos esse putandos,
  453. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  454. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  455. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  456. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  457. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  458. ingratos animos atque impia pectora volgi
  459. conterrere metu quae possint numine divae.
  460. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  461. munificat tacita mortalis muta salute,
  462. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  463. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  464. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  465. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  466. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  467. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  468. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  469. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  470. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  471. cum pueri circum puerum pernice chorea
  472. armat et in numerum pernice chorea
  473. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  474. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  475. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  476. propterea magnam armati matrem comitantur,
  477. aut quia significant divam praedicere ut armis
  478. ac virtute velint patriam defendere terram
  479. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  480. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  481. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  482. omnis enim per se divom natura necessest
  483. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  484. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  485. nam privata dolore omni, privata periclis,
  486. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  487. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  488. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  489. et quia multarum potitur primordia rerum,
  490. multa modis multis effert in lumina solis.
  491. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  492. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  493. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  494. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  495. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  496. religione animum turpi contingere parcat.
  497. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  498. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  499. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  500. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  501. dissimili vivont specie retinentque parentum
  502. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  503. tanta est in quovis genere herbae materiai
  504. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  505. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  506. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  507. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  508. dissimili perfecta figura principiorum.
  509. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  510. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  511. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  512. scintillasque agere ac late differre favillam.
  513. cetera consimili mentis ratione peragrans
  514. invenies igitur multarum semina rerum
  515. corpore celare et varias cohibere figuras.
  516. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  517. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  518. haec igitur variis debent constare figuris;
  519. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  520. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  521. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  522. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  523. conveniunt et res permixto semine constant.
  524. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  525. multa elementa vides multis communia verbis,
  526. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  527. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  528. non quo multa parum communis littera currat
  529. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,