De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  2. * * *
  3. nec persectari primordia singula quaeque,
  4. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  5. At quidam contra haec, ignari materiai,
  6. naturam non posse deum sine numine reddunt
  7. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  8. tempora mutare annorum frugesque creare
  9. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  10. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  11. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  12. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  13. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  14. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  15. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  16. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  17. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  18. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  19. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  20. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  21. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  22. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  23. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  24. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  25. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  26. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  27. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  28. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  29. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  30. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  31. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  32. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  33. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  34. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  35. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  36. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  37. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  38. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  39. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  40. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  41. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  42. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  43. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  44. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  45. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  46. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  47. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  48. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  49. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  50. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  51. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  52. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  53. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  54. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  55. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  56. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  57. incertisque locis spatio depellere paulum,
  58. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  59. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  60. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  61. nec foret offensus natus nec plaga creata
  62. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  63. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  64. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  65. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  66. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  67. avius a vera longe ratione recedit.
  68. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  69. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  70. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  71. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  72. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  73. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  74. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  75. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  76. omnia qua propter debent per inane quietum
  77. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  78. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  79. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  80. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  81. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  82. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  83. obliquos videamur et id res vera refutet.
  84. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  85. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  86. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  87. sed nihil omnino recta regione viai
  88. declinare quis est qui possit cernere sese?
  89. Denique si semper motu conectitur omnis
  90. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  91. nec declinando faciunt primordia motus
  92. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  93. ex infinito ne causam causa sequatur,
  94. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  95. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  96. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  97. declinamus item motus nec tempore certo
  98. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  99. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  100. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  101. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  102. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  103. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  104. omnis enim totum per corpus materiai
  105. copia conciri debet, concita per artus
  106. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  107. ut videas initum motus a corde creari
  108. ex animique voluntate id procedere primum,
  109. inde dari porro per totum corpus et artus.
  110. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  111. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  112. nam tum materiem totius corporis omnem
  113. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  114. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  115. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  116. pellat et invitos cogat procedere saepe
  117. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  118. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  119. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  120. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  121. et proiecta refrenatur retroque residit.
  122. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  123. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  124. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  125. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  126. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  127. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  128. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  129. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  130. id facit exiguum clinamen principiorum
  131. nec regione loci certa nec tempore certo.
  132. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  133. copia nec porro maioribus intervallis;
  134. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  135. qua propter quo nunc in motu principiorum
  136. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  137. et post haec semper simili ratione ferentur,
  138. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  139. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  140. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  141. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  142. nam neque quo possit genus ullum materiai
  143. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  144. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  145. naturam rerum mutare et vertere motus.
  146. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  147. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  148. summa tamen summa videatur stare quiete,
  149. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  150. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  151. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  152. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  153. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  154. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  155. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  156. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  157. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  158. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  159. omnia quae nobis longe confusa videntur
  160. et velut in viridi candor consistere colli.
  161. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  162. camporum complent belli simulacra cientes,
  163. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  164. aere renidescit tellus supterque virum vi
  165. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  166. icti reiectant voces ad sidera mundi
  167. et circum volitant equites mediosque repente
  168. tramittunt valido quatientes impete campos;
  169. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  170. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  171. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  172. qualia sint et quam longe distantia formis,
  173. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  174. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  175. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  176. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  177. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  178. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  179. esse pari filo similique adfecta figura.
  180. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  181. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  182. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  183. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,