De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  2. debent ni mirum praecellere mobilitate
  3. et multo citius ferri quam lumina solis
  4. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  5. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  6. * * *
  7. nec persectari primordia singula quaeque,
  8. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  9. At quidam contra haec, ignari materiai,
  10. naturam non posse deum sine numine reddunt
  11. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  12. tempora mutare annorum frugesque creare
  13. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  14. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  15. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  16. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  17. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  18. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  19. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  20. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  21. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  22. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  23. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  24. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  25. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  26. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  27. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  28. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  29. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  30. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  31. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  32. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  33. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  34. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  35. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  36. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  37. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  38. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  39. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  40. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  41. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  42. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  43. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  44. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  45. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  46. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  47. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  48. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  49. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  50. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  51. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  52. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  53. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  54. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  55. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  56. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  57. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  58. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  59. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  60. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  61. incertisque locis spatio depellere paulum,
  62. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  63. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  64. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  65. nec foret offensus natus nec plaga creata
  66. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  67. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  68. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  69. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  70. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  71. avius a vera longe ratione recedit.
  72. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  73. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  74. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  75. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  76. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  77. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  78. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  79. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  80. omnia qua propter debent per inane quietum
  81. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  82. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  83. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  84. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  85. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  86. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  87. obliquos videamur et id res vera refutet.
  88. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  89. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  90. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  91. sed nihil omnino recta regione viai
  92. declinare quis est qui possit cernere sese?
  93. Denique si semper motu conectitur omnis
  94. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  95. nec declinando faciunt primordia motus
  96. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  97. ex infinito ne causam causa sequatur,
  98. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  99. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  100. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  101. declinamus item motus nec tempore certo
  102. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  103. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  104. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  105. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  106. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  107. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  108. omnis enim totum per corpus materiai
  109. copia conciri debet, concita per artus
  110. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  111. ut videas initum motus a corde creari
  112. ex animique voluntate id procedere primum,
  113. inde dari porro per totum corpus et artus.
  114. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  115. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  116. nam tum materiem totius corporis omnem
  117. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  118. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  119. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  120. pellat et invitos cogat procedere saepe
  121. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  122. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  123. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  124. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  125. et proiecta refrenatur retroque residit.
  126. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  127. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  128. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  129. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  130. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  131. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  132. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  133. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  134. id facit exiguum clinamen principiorum
  135. nec regione loci certa nec tempore certo.
  136. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  137. copia nec porro maioribus intervallis;
  138. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  139. qua propter quo nunc in motu principiorum
  140. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  141. et post haec semper simili ratione ferentur,
  142. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  143. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  144. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  145. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  146. nam neque quo possit genus ullum materiai
  147. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  148. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  149. naturam rerum mutare et vertere motus.
  150. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  151. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  152. summa tamen summa videatur stare quiete,
  153. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  154. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  155. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  156. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  157. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  158. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  159. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  160. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  161. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  162. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  163. omnia quae nobis longe confusa videntur
  164. et velut in viridi candor consistere colli.
  165. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  166. camporum complent belli simulacra cientes,
  167. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  168. aere renidescit tellus supterque virum vi
  169. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  170. icti reiectant voces ad sidera mundi
  171. et circum volitant equites mediosque repente
  172. tramittunt valido quatientes impete campos;
  173. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  174. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  175. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  176. qualia sint et quam longe distantia formis,
  177. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  178. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  179. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  180. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  181. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  182. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  183. esse pari filo similique adfecta figura.
  184. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  185. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  186. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  187. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  188. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  189. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  190. invenies tamen inter se differre figuris.
  191. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  192. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  193. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  194. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  195. turicremas propter mactatus concidit aras
  196. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  197. at mater viridis saltus orbata peragrans
  198. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  199. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  200. conspicere amissum fetum, completque querellis
  201. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  202. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  203. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  204. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  205. oblectare animum subitamque avertere curam,
  206. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  207. derivare queunt animum curaque levare;
  208. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  209. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  210. cornigeras norunt matres agnique petulci
  211. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  212. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  213. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  214. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  215. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  216. concharumque genus parili ratione videmus
  217. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  218. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  219. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  220. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  221. unius ad certam formam primordia rerum,
  222. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  223. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  224. quare fulmineus multo penetralior ignis
  225. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  226. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  227. subtilem magis e parvis constare figuris
  228. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  229. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  230. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  231. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  232. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  233. et quamvis subito per colum vina videmus
  234. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  235. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  236. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  237. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  238. inter se possint primordia singula quaeque
  239. singula per cuiusque foramina permanare.
  240. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  241. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  242. at contra taetra absinthi natura ferique
  243. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  244. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  245. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  246. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  247. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  248. proptereaque solere vias rescindere nostris
  249. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  250. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  251. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  252. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  253. horrorem constare elementis levibus aeque
  254. ac musaea mele, per chordas organici quae
  255. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  256. neu simili penetrare putes primordia forma
  257. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  258. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  259. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  260. neve bonos rerum simili constare colores
  261. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  262. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  263. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  264. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  265. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  266. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  267. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  268. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  269. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  270. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  271. titillare magis sensus quam laedere possint,
  272. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  273. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  274. dissimili dentata modo conpungere sensus
  275. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  276. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  277. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  278. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  279. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  280. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  281. semina confundunt inter se concita sensum;
  282. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  283. tute tibi partem ferias atque experiare.
  284. qua propter longe formas distare necessest
  285. principiis, varios quae possint edere sensus.
  286. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  287. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  288. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  289. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  290. prima acie constant ictus contemnere sueta
  291. et validi silices ac duri robora ferri
  292. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  293. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  294. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  295. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  296. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  297. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  298. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  299. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  300. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  301. at non esse tamen perplexis indupedita,
  302. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  303. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  304. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  305. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  306. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  307. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  308. * * *
  309. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  310. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  311. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  312. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  313. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  314. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  315. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  316. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  317. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  318. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  319. linquit enim supera taetri primordia viri,
  320. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  321. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  322. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  323. finita variare figurarum ratione.
  324. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  325. esse infinito debebunt corporis auctu.
  326. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  327. corporis inter se multum variare figurae
  328. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  329. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  330. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  331. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  332. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  333. formai speciem totius corporis eius,
  334. quod super est, si forte voles variare figuras,
  335. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  336. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  337. si tu forte voles etiam variare figuras.
  338. ergo formarum novitatem corporis augmen
  339. subsequitur. quare non est ut credere possis
  340. esse infinitis distantia semina formis,
  341. ne quaedam cogas inmani maximitate
  342. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  343. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  344. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  345. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  346. saecla novo rerum superata colore iacerent
  347. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  348. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  349. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  350. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  351. cedere item retro possent in deteriores
  352. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  353. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  354. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  355. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  356. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  357. materiem quoque finitis differe figuris.
  358. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  359. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  360. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  361. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  362. ergo finita distant ratione creata,
  363. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  364. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  365. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  366. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  367. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  368. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  369. formarum finita, necesse est quae similes sint
  370. esse infinitas aut summam materiai
  371. finitam constare, id quod non esse probavi.
  372. * * *
  373. versibus ostendam corpuscula materiai
  374. ex infinito summam rerum usque tenere
  375. undique protelo plagarum continuato.
  376. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  377. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  378. at regione locoque alio terrisque remotis
  379. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  380. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  381. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  382. milibus e multis vallo munitur eburno,
  383. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  384. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  385. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  386. unica res quaedem nativo corpore sola,
  387. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  388. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  389. unde ea progigni possit concepta, creari
  390. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  391. quippe etenim sumant alii finita per omne
  392. corpora iactari unius genitalia rei,
  393. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  394. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  395. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  396. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  397. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  398. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  399. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  400. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  401. infidi maris insidias virisque dolumque
  402. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  403. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  404. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  405. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  406. disiectare aestus diversi materiai,
  407. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  408. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  409. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  410. et res progigni et genitas procrescere posse.
  411. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  412. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  413. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  414. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  415. nec porro rerum genitales auctificique
  416. motus perpetuo possunt servare creata.
  417. sic aequo geritur certamine principiorum
  418. ex infinito contractum tempore bellum.
  419. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  420. et superantur item. miscetur funere vagor,
  421. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  422. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  423. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  424. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  425. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  426. convenit et memori mandatum mente tenere,
  427. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  428. quod genere ex uno consistat principiorum,
  429. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  430. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  431. atque potestates, ita plurima principiorum
  432. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  433. Principio tellus habet in se corpora prima,
  434. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  435. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  436. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  437. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  438. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  439. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  440. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  441. montivago generi possit praebere ferarum.
  442. quare magna deum mater materque ferarum
  443. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  444. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  445. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  446. aeris in spatio magnam pendere docentes
  447. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  448. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  449. officiis debet molliri victa parentum.
  450. muralique caput summum cinxere corona,
  451. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  452. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  453. horrifice fertur divinae matris imago.
  454. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  455. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  456. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  457. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  458. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  459. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  460. significare volunt indignos esse putandos,
  461. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  462. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  463. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  464. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  465. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  466. ingratos animos atque impia pectora volgi
  467. conterrere metu quae possint numine divae.
  468. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  469. munificat tacita mortalis muta salute,
  470. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  471. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  472. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  473. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  474. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  475. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  476. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  477. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  478. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  479. cum pueri circum puerum pernice chorea
  480. armat et in numerum pernice chorea
  481. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  482. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  483. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  484. propterea magnam armati matrem comitantur,
  485. aut quia significant divam praedicere ut armis
  486. ac virtute velint patriam defendere terram
  487. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  488. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  489. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  490. omnis enim per se divom natura necessest
  491. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  492. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  493. nam privata dolore omni, privata periclis,
  494. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  495. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  496. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  497. et quia multarum potitur primordia rerum,
  498. multa modis multis effert in lumina solis.
  499. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  500. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  501. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  502. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  503. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  504. religione animum turpi contingere parcat.
  505. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  506. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  507. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  508. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  509. dissimili vivont specie retinentque parentum
  510. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  511. tanta est in quovis genere herbae materiai
  512. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  513. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  514. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  515. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  516. dissimili perfecta figura principiorum.
  517. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  518. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  519. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  520. scintillasque agere ac late differre favillam.
  521. cetera consimili mentis ratione peragrans
  522. invenies igitur multarum semina rerum
  523. corpore celare et varias cohibere figuras.
  524. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  525. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  526. haec igitur variis debent constare figuris;
  527. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  528. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  529. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  530. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  531. conveniunt et res permixto semine constant.
  532. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  533. multa elementa vides multis communia verbis,
  534. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  535. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  536. non quo multa parum communis littera currat
  537. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  538. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  539. sic aliis in rebus item communia multa
  540. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  541. dissimili tamen inter se consistere summa
  542. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  543. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  544. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  545. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  546. semiferas hominum species existere et altos
  547. inter dum ramos egigni corpore vivo
  548. multaque conecti terrestria membra marinis,
  549. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  550. pascere naturam per terras omniparentis.
  551. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  552. seminibus certis certa genetrice creata
  553. conservare genus crescentia posse videmus.
  554. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  555. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  556. corpora discedunt conexaque convenientis
  557. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  558. reicere in terras naturam, multaque caecis
  559. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  560. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  561. vitalis motus consentire atque imitari.
  562. sed ne forte putes animalia sola teneri
  563. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  564. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  565. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  566. dissimili constare figura principiorum;
  567. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  568. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  569. semina cum porro distent, differre necessust
  570. intervalla vias conexus pondera plagas
  571. concursus motus; quae non animalia solum
  572. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  573. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  574. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  575. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  576. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  577. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  578. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  579. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  580. corpora consimili sint eius tincta colore;
  581. nullus enim color est omnino materiai
  582. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  583. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  584. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  585. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  586. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  587. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  588. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  589. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  590. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  591. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  592. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  593. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  594. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  595. immutabile enim quiddam superare necessest,
  596. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  597. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  598. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  599. proinde colore cave contingas semina rerum,
  600. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  601. Praeterea si nulla coloris principiis est
  602. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  603. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  604. propterea magni quod refert, semina quaeque
  605. cum quibus et quali positura contineantur
  606. et quos inter se dent motus accipiantque,
  607. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  608. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  609. marmoreo fieri possint candore repente,
  610. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  611. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  612. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  613. materies ubi permixta est illius et ordo
  614. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  615. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  616. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  617. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  618. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  619. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  620. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  621. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  622. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  623. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  624. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  625. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  626. aut alio in quovis uno puroque nitore
  627. dissimiles longe inter se variosque colores.
  628. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  629. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  630. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  631. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  632. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  633. principiis rerum non numquam causa colores,
  634. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  635. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  636. quippe etenim multo proclivius exorientur
  637. candida de nullo quam nigro nata colore
  638. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  639. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  640. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  641. scire licet quam sint nullo velata colore;
  642. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  643. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  644. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  645. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  646. quae sita cervices circum collumque coronat;
  647. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  648. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  649. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  650. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  651. consimili mutat ratione obversa colores;
  652. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  653. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  654. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  655. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  656. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  657. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  658. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  659. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  660. sed variis formis variantes edere tactus.
  661. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  662. est natura coloris et omnia principiorum
  663. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  664. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  665. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  666. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  667. ex albis album pinnis iactare colorem
  668. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  669. aut alio quovis uno varioque colore.
  670. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  671. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  672. evanescere paulatim stinguique colorem;
  673. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  674. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  675. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  676. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  677. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  678. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  679. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  680. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  681. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  682. scire licet quaedam tam constare orba colore
  683. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  684. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  685. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  686. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  687. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  688. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  689. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  690. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  691. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  692. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  693. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  694. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  695. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  696. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  697. concoctosque suo contractans perdere viro,
  698. propter eandem rem debent primordia rerum
  699. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  700. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  701. nec simili ratione saporem denique quemquam
  702. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  703. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  704. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  705. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  706. inmortalia si volumus subiungere rebus
  707. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  708. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  709. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  710. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  711. principiis constare. neque id manufesta refutant
  712. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  713. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  714. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  715. quippe videre licet vivos existere vermes
  716. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  717. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  718. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  719. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  720. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  721. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum