De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  2. sed complexa meant inter se conque globata;
  3. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  4. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  5. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  6. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  7. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  8. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  9. debent ni mirum praecellere mobilitate
  10. et multo citius ferri quam lumina solis
  11. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  12. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  13. * * *
  14. nec persectari primordia singula quaeque,
  15. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  16. At quidam contra haec, ignari materiai,
  17. naturam non posse deum sine numine reddunt
  18. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  19. tempora mutare annorum frugesque creare
  20. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  21. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  22. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  23. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  24. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  25. magno opere a vera lapsi ratione videntur.