De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  2. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  3. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  4. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  5. iucundo sensu cura semota metuque?
  6. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  7. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  8. delicias quoque uti multas substernere possint
  9. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  10. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  11. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  12. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  13. nec domus argento fulget auroque renidet
  14. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  15. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  16. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  17. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  18. praesertim cum tempestas adridet et anni
  19. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  20. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  21. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  22. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  23. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  24. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  25. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  26. si non forte tuas legiones per loca campi
  27. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  28. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  29. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  30. his tibi tum rebus timefactae religiones
  31. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  32. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  33. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  34. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  35. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  36. audacterque inter reges rerumque potentis
  37. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  38. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  39. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  40. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  41. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  42. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  43. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  44. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  45. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  46. non radii solis neque lucida tela diei
  47. discutiant, sed naturae species ratioque.
  48. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  49. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  50. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  51. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  52. expediam: tu te dictis praebere memento.
  53. nam certe non inter se stipata cohaeret
  54. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  55. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  56. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  57. cum tamen incolumis videatur summa manere
  58. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  59. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  60. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  61. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  62. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  63. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  64. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  65. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  66. Si cessare putas rerum primordia posse
  67. cessandoque novos rerum progignere motus,
  68. avius a vera longe ratione vagaris.
  69. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  70. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  71. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  72. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  73. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  74. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  75. et quo iactari magis omnia materiai
  76. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  77. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  78. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  79. inmensumque patere in cunctas undique partis
  80. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  81. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  82. reddita corporibus primis per inane profundum,
  83. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  84. partim intervallis magnis confulta resultant,
  85. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  86. et quae cumque magis condenso conciliatu
  87. exiguis intervallis convecta resultant,
  88. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  89. haec validas saxi radices et fera ferri
  90. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  91. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  92. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  93. in magnis intervallis; haec aera rarum
  94. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  95. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  96. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  97. consociare etiam motus potuere recepta.
  98. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  99. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  100. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  101. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  102. multa minuta modis multis per inane videbis
  103. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  104. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  105. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  106. conciliis et discidiis exercita crebris;
  107. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  108. quale sit in magno iactari semper inani.
  109. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  110. exemplare dare et vestigia notitiai.
  111. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  112. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  113. quod tales turbae motus quoque materiai
  114. significant clandestinos caecosque subesse.
  115. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  116. commutare viam retroque repulsa reverti
  117. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  118. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  119. prima moventur enim per se primordia rerum,
  120. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  121. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  122. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  123. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  124. sic a principiis ascendit motus et exit
  125. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  126. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  127. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  128. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  129. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  130. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  131. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  132. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  133. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  134. convestire sua perfundens omnia luce,
  135. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  136. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  137. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  138. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  139. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  140. sed complexa meant inter se conque globata;
  141. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  142. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  143. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  144. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  145. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  146. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  147. debent ni mirum praecellere mobilitate
  148. et multo citius ferri quam lumina solis
  149. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  150. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  151. * * *
  152. nec persectari primordia singula quaeque,
  153. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  154. At quidam contra haec, ignari materiai,
  155. naturam non posse deum sine numine reddunt
  156. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  157. tempora mutare annorum frugesque creare
  158. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  159. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  160. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  161. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  162. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  163. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  164. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  165. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  166. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  167. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  168. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  169. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  170. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  171. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  172. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  173. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  174. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  175. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  176. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  177. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  178. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  179. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  180. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  181. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  182. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  183. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  184. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  185. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  186. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  187. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  188. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  189. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  190. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  191. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  192. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  193. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  194. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  195. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  196. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  197. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  198. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  199. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  200. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  201. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  202. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  203. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  204. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  205. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  206. incertisque locis spatio depellere paulum,
  207. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  208. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  209. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  210. nec foret offensus natus nec plaga creata
  211. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  212. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  213. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  214. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  215. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  216. avius a vera longe ratione recedit.
  217. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  218. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  219. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  220. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  221. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  222. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  223. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  224. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  225. omnia qua propter debent per inane quietum
  226. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  227. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  228. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  229. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  230. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  231. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  232. obliquos videamur et id res vera refutet.
  233. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  234. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  235. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  236. sed nihil omnino recta regione viai
  237. declinare quis est qui possit cernere sese?
  238. Denique si semper motu conectitur omnis
  239. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  240. nec declinando faciunt primordia motus
  241. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  242. ex infinito ne causam causa sequatur,
  243. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  244. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  245. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  246. declinamus item motus nec tempore certo
  247. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  248. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  249. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  250. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  251. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  252. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  253. omnis enim totum per corpus materiai
  254. copia conciri debet, concita per artus
  255. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  256. ut videas initum motus a corde creari
  257. ex animique voluntate id procedere primum,
  258. inde dari porro per totum corpus et artus.
  259. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  260. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  261. nam tum materiem totius corporis omnem
  262. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  263. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  264. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  265. pellat et invitos cogat procedere saepe
  266. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  267. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  268. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  269. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  270. et proiecta refrenatur retroque residit.
  271. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  272. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  273. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  274. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  275. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  276. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  277. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  278. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  279. id facit exiguum clinamen principiorum
  280. nec regione loci certa nec tempore certo.
  281. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  282. copia nec porro maioribus intervallis;
  283. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  284. qua propter quo nunc in motu principiorum
  285. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  286. et post haec semper simili ratione ferentur,
  287. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  288. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  289. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  290. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  291. nam neque quo possit genus ullum materiai
  292. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  293. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  294. naturam rerum mutare et vertere motus.
  295. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  296. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  297. summa tamen summa videatur stare quiete,
  298. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  299. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  300. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  301. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  302. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  303. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  304. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  305. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  306. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  307. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  308. omnia quae nobis longe confusa videntur
  309. et velut in viridi candor consistere colli.
  310. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  311. camporum complent belli simulacra cientes,
  312. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  313. aere renidescit tellus supterque virum vi
  314. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  315. icti reiectant voces ad sidera mundi
  316. et circum volitant equites mediosque repente
  317. tramittunt valido quatientes impete campos;
  318. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  319. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  320. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  321. qualia sint et quam longe distantia formis,
  322. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  323. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  324. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  325. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  326. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  327. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  328. esse pari filo similique adfecta figura.
  329. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  330. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  331. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  332. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  333. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  334. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  335. invenies tamen inter se differre figuris.
  336. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  337. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  338. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  339. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  340. turicremas propter mactatus concidit aras
  341. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  342. at mater viridis saltus orbata peragrans
  343. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  344. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  345. conspicere amissum fetum, completque querellis
  346. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  347. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  348. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  349. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  350. oblectare animum subitamque avertere curam,
  351. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  352. derivare queunt animum curaque levare;
  353. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  354. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  355. cornigeras norunt matres agnique petulci
  356. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  357. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  358. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  359. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  360. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  361. concharumque genus parili ratione videmus
  362. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  363. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  364. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  365. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  366. unius ad certam formam primordia rerum,
  367. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  368. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  369. quare fulmineus multo penetralior ignis
  370. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  371. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  372. subtilem magis e parvis constare figuris
  373. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  374. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  375. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  376. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  377. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  378. et quamvis subito per colum vina videmus
  379. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  380. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  381. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  382. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  383. inter se possint primordia singula quaeque
  384. singula per cuiusque foramina permanare.
  385. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  386. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  387. at contra taetra absinthi natura ferique
  388. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  389. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  390. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  391. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  392. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  393. proptereaque solere vias rescindere nostris
  394. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  395. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  396. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  397. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  398. horrorem constare elementis levibus aeque
  399. ac musaea mele, per chordas organici quae
  400. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  401. neu simili penetrare putes primordia forma
  402. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  403. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  404. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  405. neve bonos rerum simili constare colores
  406. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  407. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  408. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  409. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  410. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  411. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  412. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  413. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  414. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  415. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  416. titillare magis sensus quam laedere possint,
  417. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  418. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  419. dissimili dentata modo conpungere sensus
  420. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  421. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  422. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  423. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  424. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  425. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  426. semina confundunt inter se concita sensum;
  427. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  428. tute tibi partem ferias atque experiare.
  429. qua propter longe formas distare necessest
  430. principiis, varios quae possint edere sensus.
  431. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  432. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  433. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  434. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  435. prima acie constant ictus contemnere sueta
  436. et validi silices ac duri robora ferri
  437. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  438. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  439. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  440. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  441. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  442. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  443. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  444. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  445. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  446. at non esse tamen perplexis indupedita,
  447. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  448. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  449. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  450. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  451. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  452. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  453. * * *
  454. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  455. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  456. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  457. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  458. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  459. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  460. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  461. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  462. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  463. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  464. linquit enim supera taetri primordia viri,
  465. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  466. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  467. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  468. finita variare figurarum ratione.
  469. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  470. esse infinito debebunt corporis auctu.
  471. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  472. corporis inter se multum variare figurae
  473. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  474. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  475. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  476. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  477. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  478. formai speciem totius corporis eius,
  479. quod super est, si forte voles variare figuras,
  480. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  481. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  482. si tu forte voles etiam variare figuras.
  483. ergo formarum novitatem corporis augmen
  484. subsequitur. quare non est ut credere possis
  485. esse infinitis distantia semina formis,
  486. ne quaedam cogas inmani maximitate
  487. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  488. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  489. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  490. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  491. saecla novo rerum superata colore iacerent
  492. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  493. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  494. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  495. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  496. cedere item retro possent in deteriores
  497. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  498. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  499. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  500. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  501. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  502. materiem quoque finitis differe figuris.
  503. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  504. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  505. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  506. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  507. ergo finita distant ratione creata,
  508. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  509. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  510. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  511. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  512. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  513. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  514. formarum finita, necesse est quae similes sint
  515. esse infinitas aut summam materiai
  516. finitam constare, id quod non esse probavi.
  517. * * *
  518. versibus ostendam corpuscula materiai
  519. ex infinito summam rerum usque tenere
  520. undique protelo plagarum continuato.
  521. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  522. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  523. at regione locoque alio terrisque remotis
  524. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;