De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  2. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  3. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  4. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  5. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  6. sed complexa meant inter se conque globata;
  7. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  8. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  9. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  10. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  11. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  12. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  13. debent ni mirum praecellere mobilitate
  14. et multo citius ferri quam lumina solis
  15. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  16. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  17. * * *
  18. nec persectari primordia singula quaeque,
  19. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  20. At quidam contra haec, ignari materiai,
  21. naturam non posse deum sine numine reddunt
  22. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  23. tempora mutare annorum frugesque creare
  24. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  25. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  26. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  27. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  28. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  29. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  30. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  31. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  32. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  33. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  34. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  35. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  36. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  37. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  38. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  39. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  40. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  41. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  42. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  43. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  44. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  45. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  46. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  47. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  48. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  49. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  50. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  51. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  52. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  53. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  54. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  55. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  56. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  57. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  58. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  59. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  60. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  61. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  62. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  63. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  64. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  65. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  66. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  67. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  68. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  69. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  70. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  71. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  72. incertisque locis spatio depellere paulum,
  73. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  74. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  75. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  76. nec foret offensus natus nec plaga creata
  77. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  78. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  79. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  80. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  81. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  82. avius a vera longe ratione recedit.
  83. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  84. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  85. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  86. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  87. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  88. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  89. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  90. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  91. omnia qua propter debent per inane quietum
  92. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  93. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  94. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  95. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  96. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  97. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  98. obliquos videamur et id res vera refutet.
  99. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  100. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  101. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  102. sed nihil omnino recta regione viai
  103. declinare quis est qui possit cernere sese?
  104. Denique si semper motu conectitur omnis
  105. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  106. nec declinando faciunt primordia motus
  107. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  108. ex infinito ne causam causa sequatur,
  109. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  110. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  111. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  112. declinamus item motus nec tempore certo
  113. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  114. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  115. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  116. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  117. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  118. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  119. omnis enim totum per corpus materiai
  120. copia conciri debet, concita per artus
  121. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  122. ut videas initum motus a corde creari
  123. ex animique voluntate id procedere primum,
  124. inde dari porro per totum corpus et artus.
  125. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  126. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  127. nam tum materiem totius corporis omnem
  128. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  129. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  130. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  131. pellat et invitos cogat procedere saepe
  132. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  133. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  134. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  135. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  136. et proiecta refrenatur retroque residit.
  137. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  138. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  139. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  140. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  141. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  142. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  143. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  144. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  145. id facit exiguum clinamen principiorum
  146. nec regione loci certa nec tempore certo.
  147. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  148. copia nec porro maioribus intervallis;
  149. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  150. qua propter quo nunc in motu principiorum
  151. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  152. et post haec semper simili ratione ferentur,
  153. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  154. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  155. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  156. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  157. nam neque quo possit genus ullum materiai
  158. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  159. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  160. naturam rerum mutare et vertere motus.
  161. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  162. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  163. summa tamen summa videatur stare quiete,
  164. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  165. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  166. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  167. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  168. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  169. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  170. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  171. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  172. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  173. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  174. omnia quae nobis longe confusa videntur
  175. et velut in viridi candor consistere colli.
  176. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  177. camporum complent belli simulacra cientes,
  178. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  179. aere renidescit tellus supterque virum vi
  180. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  181. icti reiectant voces ad sidera mundi