De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. convestire sua perfundens omnia luce,
  2. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  3. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  4. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  5. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  6. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  7. sed complexa meant inter se conque globata;
  8. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  9. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  10. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  11. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  12. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  13. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  14. debent ni mirum praecellere mobilitate
  15. et multo citius ferri quam lumina solis
  16. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  17. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  18. * * *
  19. nec persectari primordia singula quaeque,
  20. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  21. At quidam contra haec, ignari materiai,
  22. naturam non posse deum sine numine reddunt
  23. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  24. tempora mutare annorum frugesque creare
  25. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  26. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  27. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  28. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  29. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  30. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  31. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  32. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  33. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  34. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  35. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  36. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  37. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  38. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  39. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  40. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  41. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  42. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  43. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  44. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  45. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  46. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  47. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  48. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  49. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  50. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  51. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  52. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  53. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  54. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  55. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  56. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  57. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  58. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  59. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  60. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  61. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  62. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  63. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  64. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  65. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  66. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  67. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  68. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  69. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  70. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  71. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  72. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  73. incertisque locis spatio depellere paulum,
  74. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  75. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  76. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  77. nec foret offensus natus nec plaga creata
  78. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  79. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  80. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  81. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  82. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  83. avius a vera longe ratione recedit.
  84. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  85. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  86. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  87. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  88. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  89. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  90. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  91. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  92. omnia qua propter debent per inane quietum
  93. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  94. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  95. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  96. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  97. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  98. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  99. obliquos videamur et id res vera refutet.
  100. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  101. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  102. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  103. sed nihil omnino recta regione viai
  104. declinare quis est qui possit cernere sese?
  105. Denique si semper motu conectitur omnis
  106. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  107. nec declinando faciunt primordia motus
  108. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  109. ex infinito ne causam causa sequatur,
  110. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  111. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  112. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  113. declinamus item motus nec tempore certo
  114. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  115. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas