De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  2. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  3. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  4. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  5. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  6. convestire sua perfundens omnia luce,
  7. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  8. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  9. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  10. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  11. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  12. sed complexa meant inter se conque globata;
  13. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  14. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  15. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  16. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  17. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  18. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  19. debent ni mirum praecellere mobilitate
  20. et multo citius ferri quam lumina solis
  21. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  22. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  23. * * *
  24. nec persectari primordia singula quaeque,
  25. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  26. At quidam contra haec, ignari materiai,
  27. naturam non posse deum sine numine reddunt
  28. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  29. tempora mutare annorum frugesque creare
  30. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  31. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  32. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  33. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  34. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  35. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  36. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  37. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  38. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  39. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  40. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  41. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  42. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  43. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  44. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  45. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  46. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  47. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  48. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  49. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  50. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  51. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  52. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  53. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  54. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  55. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  56. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  57. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  58. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  59. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  60. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  61. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  62. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  63. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  64. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  65. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  66. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  67. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  68. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  69. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  70. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  71. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  72. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  73. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  74. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  75. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  76. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  77. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  78. incertisque locis spatio depellere paulum,
  79. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  80. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  81. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  82. nec foret offensus natus nec plaga creata
  83. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  84. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  85. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  86. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  87. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  88. avius a vera longe ratione recedit.
  89. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  90. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  91. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  92. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  93. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  94. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  95. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  96. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  97. omnia qua propter debent per inane quietum
  98. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  99. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  100. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  101. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  102. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  103. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  104. obliquos videamur et id res vera refutet.
  105. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  106. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  107. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  108. sed nihil omnino recta regione viai
  109. declinare quis est qui possit cernere sese?
  110. Denique si semper motu conectitur omnis
  111. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  112. nec declinando faciunt primordia motus
  113. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  114. ex infinito ne causam causa sequatur,
  115. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  116. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  117. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  118. declinamus item motus nec tempore certo
  119. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  120. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  121. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  122. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  123. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  124. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  125. omnis enim totum per corpus materiai
  126. copia conciri debet, concita per artus
  127. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  128. ut videas initum motus a corde creari
  129. ex animique voluntate id procedere primum,
  130. inde dari porro per totum corpus et artus.
  131. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  132. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  133. nam tum materiem totius corporis omnem
  134. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  135. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  136. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  137. pellat et invitos cogat procedere saepe
  138. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  139. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  140. cuius ad arbitrium quoque copia materiai